The Bible

 

Daniel 11:13

Study

       

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2816

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2816. ‘Misit Abraham manum suam’: quod significet tentationem usque ad ultimum potentiae, constat ex rerum serie; agitur enim de gravissimis et intimis tentationibus Domini; in versibus qui praecedunt de praeparatione Humani Divini ad illas admittendas et sustinendas, hic de actu, qui exprimitur in sensu litterae per quod ‘miserit Abraham manum suam’; per ‘manum’ quod significetur potentia, videatur n. 878, hic ultimum potentiae quia nihil nisi quam actus defuit. Secundum sensum internum est quod Divinum Domini induxerit Humanum in gravissimas tentationes, per ‘Abrahamum’ enim intelligitur Dominus quoad 1 Divinum; et hoc usque ad ultimum potentiae; hoc ita se habet quod Dominus admiserit tentationes in Se ut expelleret inde omne quod mere humanum esset, et hoc usque dum nihil nisi quam Divinum superesset; quod Dominus admiserit in Se tentationes, etiam ultimam quae erat crucis, constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud 2 Matthaeum, Coepit Jesus ostendere discipulis, quod oporteret Ipsum... multa pati, ... et occidi:... tunc ad se accipiens Ipsum Petrus, coepit increpare Illum dicens, Parce Tibi Domine, ut non fiat Tibi hoc; Ipse vero conversus dixit Petro, Abi post Me, satana, scandalum Mihi es, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum sunt, 16:21-23: et manifestius apud Johannem, Nemo 3 tollit animam a Me, sed Ego pono a Me Ipso, potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, 10:18:

et apud Lucam, Nonne haec oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam, 24:26 4 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Ipsum.

2. The Manuscript transposes references from Matt. and John; omits ref. from Lucas.

3. tollet, in the First Latin Edition

4. The Manuscript has a deleted sentence at end of the paragraph, as follows: Cum Tentationibus ita se habet, quod homo quidem non admittat in se tentationes, sed usque, cum in tentationibus est, ex libero pugnet, et nisi ex libero, quod succumbat; sed liberum hoc, ex quo homo in tentationibus pugnat, est a Domino, Qui donat illud homini tunc, ut accipiat liberum et proprium caeleste, videatur Arcana Coelestia 1937.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.