The Bible

 

Daniel 11:13

Study

       

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1785

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1785. Quod ‘post verba haec factum verbum Jehovae ad Abramum in visione’ significet post pugnas in pueritia quod revelatio, constat a significatione ‘verborum’, tum ‘verbi Jehovae ad Abramum’, ut et a significatione ‘visionis’; per verba in lingua Hebraea significantur res, hic res peractae quae sunt pugnae tentationum Domini, de quibus in capite praecedente; ‘verbum Jehovae ad Abramum’ non aliud est quam Domini verbum secum; at in pueritia, inque pugnis tentationum cum essentiae nondum unitae ut unum, non aliter apparere potuit ac revelatio; quod internum est, quando agit in externum, in statu et momentis, cum hoc remotius, non aliter sistitur; hic status est qui appellatur status humiliationis Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.