The Bible

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3268

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3268. 1 Primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam, et Mishma, et Dumah, et Massa, Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah: quod significent omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes, constat ex repraesentatione horam qui nominantur; quidam 2 ex illis memorantur in Verbo imprimis prophetico, ut Nebaioth, Kedar, Dumah, et Tema, et ibi significant talia quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes; et praeterea patet ex eo quod duodecim sint, et per ‘duodecim’ significentur omnia quae sunt fidei, ita Ecclesiae, 3 de qua re in sequentibus; et ideo in versu sequente 16 dicitur quod fuerint ‘duodecim principes populorum suorum’.

[2] Quod per ‘Nebaioth et Kedar’ repraesententur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes, nempe ejus bona ac inde vera, constat apud Esaiam,

Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes a Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt. Omnis grex Kedaris congregabuntur tibi; arietes Nebaioth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, 60:6, 7;

ibi in supremo sensu de Domino, in sensu 4 respectivo de regno Ipsius, ‘grex Kedaris’ pro bono spirituali; quod ‘grex’ sit spirituale bonum, videatur n. 343, 415, 2566; ‘arietes Nebaioth’ pro vero spirituali; quod ‘aries’ sit spirituale verum, n. 2833:

[3] quod Kedar sit Arabia, ex sequentibus locis patet, et quod Arabia 5 nominata sit Kedar a filio Jishmaelis, constare potest ex eo quod quae in binis illis versibus memorantur, sint terrae vel gentes, omnes a filiis ac nepotibus Abrahami nominatae, ut Midian, Ephah, Sheba, de quibus supra vers. 2, ita hic Kedar et Nebaioth: apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedaris, hi negotiatores manus tuae, in agnis, et arietibus, et hircis; in his negotiatores tui, 27:21;

ibi de Tyro, hoc est, de illis qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod ‘Tyrus’ illi sint, videatur n. 1201; ‘Arabia’ pro spirituali bono, ‘principes Kedaris’ pro spiritualibus veris; ‘agni, arietes, 6 hirci’ sunt spiritualia bona et vera:

[4] apud Jeremiam,

Surgite, ascendite ad Kedarem, et devastate filios orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument; cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent sibi,

49:28, 29; 7 ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis per ‘Kedarem 8 et filios orientis’ intellectae; ‘tentoria et greges’ pro Ecclesiae illius bonis, ‘cortinae et vasa’ pro ejus veris; sunt 9 sancta cultus, quae per ‘tentoria et greges’ et per ‘cortinas et vasa’ significantur, sancta autem cultus omnia se referunt ad bonum et verum.

[5] Qui autem non in vero sunt quia non in bono, sunt qui repraesentantur per 10 Arabes et per Kedares in deserto ut apud Esaiam,

Babel non habitabitur in aeternum, non morabitur ibi Arabs, 13:20:

apud eundem,

Extollant desertum, et urbes ejus, villae quas habitat Kedar, 42:10, 12:

apud jeremiam, Super viis sedisti illis, sicut Arabs in deserto, 3:2:

apud Davidem,

Vae mihi, quia peregrinor Meshechi, moror cum tentoriis Kedaris, Ps. 120:5:

apud Esaiam,

In silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus praevenite vagabundum, quia coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, coram arcu tenso, et coram gravitate belli; quia sic dixit Dominus ad me, In adhuc annum, juxta annum mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquum numeri arcus fortium filiorum Kedaris [paucum erit], 21:13, 14; ‘in silva Arabiae pernoctare’ pro vastari quoad verum, ‘turmae Dedanim’ pro illis qui sunt in cognitionibus, n. 3240, 3241 f; ‘habitatores terrae Tema’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; 11 qui quod 12 ex filio Jishmaelis Tema dicto 13 fuerint, constat; ‘Kedar’ pro illis qui in simplici vero, de quibus dicitur quod ‘vagaturi coram gladiis, et coram gravitate belli’, quo significatur quod non sustinebunt pugnas tentationum, quia non amplius in bono:

[6] apud Jeremiam,

Transite insulas Kittaeorum et videte, et Kedarem mittite, et attendite valde, et videte num factum sicut hoc, num mutavit gens deos, et illi non dii, 14 2:10, 11;

‘insulae Kittaeorum’ pro illis qui remotiores a cultu sunt, hoc est, pro gentibus quae in simplici bono et inde in naturale vero, n. 1156, 1158; quod etiam ‘Kedar’ sint illi, patet:

apud eundem,

Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, ad quas me misit Jehovah, ... et Dedanem et Temam, et Buz, et omnes abscissos anguli; et omnes reges Arabiae, et omnes reges occidentis, habitantes in deserto, 25:17, 23, 24; ibi etiam agitur de vastatione Ecclesiae spiritualis, ac inter plures nominantur Tema et Arabia, inde patet quod per ‘Temam’, sicut per ‘Arabiam’, significentur illi qui ab Ecclesia spirituali sunt; sed Arabiae tribuuntur reges 15 tum urbes, at Kedari principes et villae.

[7] Praeter illos etiam Dumah memoratur apud Esai. 21:11, 12. Quod per gentes illas significentur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, inde est quia Antiqua Ecclesia quae spiritualis erat, etiam apud illos fuit, n. 1238, 2385, sed doctrinalia illorum et ritualia varia fuerunt, at usque una Ecclesia, quia non fidem sed charitatem essentialem fecerunt; at temporis tractu, sicut charitas desiit, etiam illud Ecclesiae quod apud illos, nullum factum est, usque tamen mansit repraesentativum Ecclesiae per illos, cum varietate secundum illud Ecclesiae quod fuerat apud illos; inde est ubi nominantur in Verbo, quod non significentur illi, sed significetur modo illud Ecclesiae in communi quod fuerat ibi.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Filius, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript has enim

3. The Manuscript has hic Ecclesiae spiritualis imprimis apud gentes, Arcana Coelestia 577, 2089, 2129 f, 2130 f.

4. The Manuscript has repraesentativo

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript has ubi

8. The Manuscript has ac.

9. The Manuscript inserts enim.

10. The Manuscript has Kedares ac per Arabes

11. quae, in the First Latin Edition

12. The Manuscript inserts etiam.

13. The Manuscript has sint

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript has qui sunt vera

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.