The Bible

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #502

Study this Passage

  
/ 962  
  

502. "Quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur. - Per "Sodomam" in Sensu spirituali significatur amor dominandi ex amore sui, de quo sequitur, et per "Aegyptum" in Sensu spirituali significatur amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, de quo etiam sequitur; et quia illi bini amores significantur, ideo dicitur "spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Quod illi amores sint in Ecclesia, ubi non unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur, est quia homo in binos illos amores nascitur, et in illos venit dum adolescit, et illi amores non removeri possunt, nisi a Deo Salvatore, et per vitam secundum praecepta Ipsius; et a Deo Salvatore non possunt nisi adeatur, nec vita secundum praecepta Ipsius datur, nisi homo ducatur ab Ipso; dari quidem potest, sed non vita in qua est aliquid Caeli et inde Ecclesiae: illa vita datur solum ab Ipso Qui est Vita. Quod Dominus sit Vita illa videatur Johannes 1:1, 4; 5:26; 6:33-35, seq.; 11:25-26; 14:6, 19; et multoties alibi.

Quod amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, sint capita omnium amorum Inferni, et sic capita omnium malorum et inde falsorum in Ecclesia, hodie nescitur; jucunditates illorum amorum, quae excedunt jucunditates omnium voluptatum animi, faciunt ut nesciatur, cum tamen sunt "spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Quod "Sodoma" sit amor dominandi ex amore sui, constare potest ex descriptione Sodomae apud Mosen, quod Angelis illuc venientibus voluerint violentiam inferre in domo Lothi; et quod ignis et sulphur e Caelo pluerint super illos, (Genesis 19:1, seq.). Per "ignem et sulphur" ille amor cum ejus concupiscentiis significatur. Similia vidi, cum urbes et societates ex talibus die Ultimi Judicii eversae sunt, et illi dejecti in Infernum. Illi amores et illorum mala significantur per "Sodomam et Gomorrham" in his locis: Esaias 1:10; 3:8-9; (Esaias 13:) 19; Jeremias 23:14; 49:18; 1 50:37, 40; Threni 4:6; Ezechiel 16:46-50; Amos 4:11; Zephanias 2:9-10; Deuteronomius 29:22 (B.A. 2); 32:32; Matthaeus 10:14-15; 11:23; Marcus 6:11; Luca 10:10-12; 2 17:28-29.

Quod ille amor per "Sodomam" significetur, nescitur in mundo; sed retine hoc, et recordare, dum in Mundum spirituum, quod fit post mortem, venis, et plene confirmaberis. At sciendum est, quod sit amor dominandi ex amore sui, et amor dominandi ex amore usuum; hic amor est caelestis, ille autem infernalis: quare cum unus facit caput, alter facit pedes; hoc est, cum amor dominandi ex amore sui facit caput, tunc amor dominandi ex amore usuum, qui etiam est amor inserviendi proximo ex Domino, facit primum pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur; at vero cum amor dominandi ex amore usuum, qui, ut dictum, est amor caelestis, facit caput, tunc amor dominandi ex amore sui, qui, ut dictum, est amor infernalis, primum facit pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur. Sed bini illi amores in mundo ab homine aegre possunt distingui; causa est, quia externae formae illorum sunt similes; at dignoscuntur per id, quod caelestis ille amor sit apud illos qui adeunt Dominum et vivunt secundum praecepta Decalogi, et quod infernalis ille amor sit apud illos qui non adeunt Dominum et non vivunt secundum praecepta Decalogi.

Footnotes:

1. 18 pro "17"

2. Lucas 10:10-12 pro "cap. 10:10, 11, 13" et cap. pro "Luc."

  
/ 962