The Bible

 

Daniel 10:18

Study

       

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #548

Study this Passage

  
/ 962  
  

548. (Vers. 7) "Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in "Caelo priori quod transiit" (de quo Apocalypsis 21:1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod "Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus," ut sequitur. Quaenam falsa per "Draconem" intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (537). Per "Michaelem" non intelligitur aliquis Archangelus, nec per "Gabrielem" et "Raphaelem," sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est "Michael" ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur "Michael" etiam apud Danielem 10:13, 21; 12:1; et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. 9; 10; 11; et ab ultimis versibus capitis 12, ibi. Per "Gabrielem" autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur "Gabriel," (Luca 1:19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, "Michaeles" et "Gabrieles," in Caelo. Quod per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (5, 65, 258, 342, 344, 415, 465); 1 hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur "Princeps," et per "Principem" in Verbo significatur principale verum, ac per "Regem" ipsum Verum (20).

Footnotes:

1. 65 pro "66"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.