The Bible

 

Amos 5

Study

   

1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.

4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.

5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.

6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :

7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :

8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :

9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #526

Study this Passage

  
/ 1232  
  

526. "Et obtenebrabatur tertia pars illorum." - Quod significet quod omnia illa conversa sint in falsa mali et in mala falsi, constat ex significatione "tenebrarum", quod sint falsa, et inde "obtenebrari", quod sit converti in falsa: quod in falsa mali et in mala falsi, est quia dicitur quod "obtenebrata sit tertia pars solis, tertia pars lunae, et tertia pars stellarum"; et per "solem" significatur bonum amoris, per "lunam" bonum et verum fidei, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde per quod "obtenebrata sit tertia pars solis" significatur quod bonum amoris conversum sit in malum et inde falsum, quod est falsum mali: bonum enim convertitur in malum et inde falsum; at verum fidei, quod significatur per "lunam", convertitur in falsum et inde malum, quod est malum falsi: malum falsi est falsum doctrinae ex quo malum vitae, et falsum mali est malum vitae ex quo falsum doctrinae.

[2] Quod "tenebrae" significent falsum, est quia "lux" significat verum, et falsum est oppositum vero sicut tenebrae sunt luci: et quoque dum lux vitae, quae est Divinum Verum, non est apud hominem, tunc est apud illum umbra mortis, quae est falsum; homo enim ex proprio est in omni malo et inde falso, et ab illis removetur unice per vera ecclesiae; quare ubi non vera sunt, ibi sunt falsa mali. (Quod homo unice per vera a malis removeatur, purificetur et reformetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 24 fin. )

[3] Quod "tenebrae" in Verbo significent falsa varii generis, constare potest a sequentibus locis:

- Apud Joelem,

"Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (3:4 [B.A. 2:31]):

quod "sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem", simile significat quod "tertia pars solis et tertia pars lunae obtenebraretur"; nempe quod in fine ecclesiae falsum mali erit loco boni amoris, et malum falsi loco veri fidei.

[4] Similia etiam significantur alibi in Verbo, ubi dicitur de solis et lunae obscuratione: ut apud Esaiam,

"Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebratus erit sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" ([13:10;] 24:21, 23);

apud Ezechielem,

"Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam: omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (32:7, 8, [14,] 15);

apud eundem,

"Venit dies Jehovae dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis coram Ipso commota est terra sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (2 [2:1, 2,] 10);

apud Evangelistas,

"Statim post afflictionem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo" (Matthaeus 24:29; Marcus 13:24, 25):

haec dicta sunt de ultimo tempore ecclesiae, quando non bonum et verum spirituale, seu bonum et verum caeli et ecclesiae amplius, sed malum et falsum: quod bona et vera ecclesiae, quae vocantur bona amoris et vera fidei, convertantur in mala et falsa, significatur per quod "sol et luna obscurati" et "atrati erunt", et quod "stellae non lucebunt"; ultimum judicium, quod tunc sequitur, intelligitur per "diem Jehovae magnum et terribilem"; et quia ille existit quando ecclesia in tenebris et in caligine est, ideo ille dies etiam vocatur "dies tenebrarum et caliginis", et quoque "dies nubis et obscuritatis"; ut quoque in sequentibus locis:

[5] Apud Amosum,

"Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis;.... nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, non autem splendor illi?" (5:18, 20);

apud Zephaniam,

"Dies Jehovae dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis" (1 [14,] 15);

apud Esaiam,

"In die illo.... despiciet in terram, quae ecce tenebrae et anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis ejus" (5:30);

apud eundem,

"Ad terram spectabit, et ecce angustia et caligo, 1 obscuratum angustia, et caligine impulsus" (8:22);

apud eundem,

"Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos" (60:2);

apud Jeremiam,

"Date Jehovae Deo Vestro gloriam, antequam tenebras inducat, et antequam offendant pedes vestri ad montes crepusculi; tunc exspectabimus lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem" (13:16 2 ):

haec de ultimo tempore ecclesiae, quando Dominus venturus in mundum, et facturus judicium; quia tunc non amplius aliquod bonum amoris ac verum fidei, sed malum falsi et falsum mali, ideo vocatur ille dies, "dies tenebrarum et caliginis."

[6] Simile significatur per

Tenebras quae "factae sunt super universam terram ab hora sexta ad horam nonam", cum Dominus crucifixus fuit (Matthaeus 27:45; Marcus 15:33; 3 Luc. 23:44-49):

per "tenebras super universam terram" repraesentabatur quod in universa ecclesia non nisi quam malum et inde falsum ac falsum et inde malum esset; "tres horae" etiam significant plenum et prorsus; omnia enim et singula quae memorantur de passione Domini apud Evangelistas, in se recondunt arcana caeli, ac significant Divina caelestia, quae solum per sensum internum spiritualem patefiunt.

[7] Quod "tenebrae" significent falsum, constat adhuc ex sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Vae dicentibus de malo bonum et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem et lucem in tenebras" (5:20):

"ponere tenebras in lucem et lucem in tenebras" significat dicere falsum esse verum et verum esse falsum: quod "tenebrae" sint falsum et "lux" verum, patet; primum enim dicitur de bono et malo, quare postea de vero et falso.

[8] Apud Johannem,

"Hoc est judicium, quod Lux venerit in mundum, at quod dilexerint homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala" (3:19):

Dominus Se nominat Lucem, quia erat ipsum Divinum Verum cum in mundo; inde per "Lucem" significatur Dominus quoad Divinum Verum, tum etiam Divinum Verum a Domino; et quia tenebrae luci opponuntur, per "tenebras" quas homines magis dilexerunt, significatur falsum infernale, quod est falsum mali: quod sit falsum mali quod ibi per "tenebras" significatur, constat ex eo, quia dicitur, "Erant enim opera eorum mala." Ex operibus malis seu ex malis vitae existit falsum mali; nam sicut bonum sibi conjungit verum, ita malum sibi conjungit falsum, unum enim est alterius.

[9] Similia per "lucem" et per "tenebras significantur in sequentibus locis apud Johannem,

"In Ipso vita, erat, et vita erat Lux hominum; et lux in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt" (1:4, 5);

apud eundem,

Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (8:12);

apud eundem,

Jesus dixit, "Ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris, non scit quorsum abit Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (8:35, 46):

in his locis per "tenebras" significatur falsum infernale; per "lucem" enim, cui opponuntur tenebrae, significatur Divinum Verum: quod "lux" significet Divinum Verum, est quia lux in caelis in sua essentia est Divinum Verum procedens a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140); quia nunc Divinum Verum est lux in caelis, sequitur quod falsum mali, quod est falsum in infernis, sint tenebrae. Non quidem sunt tenebrae illis qui in infernis sunt, vident enim se mutuo; sed lumen ex quo vident, est sicut lumen ex carbonibus ignitis; at hoc lumen, cum in illud influit lux caeli, fit mera caligo: inde quoque est, quod cavernae et antra, in quibus sunt, appareant illis qui in caelis sunt sicut specus tenebricosae.

[10] Exinde constare potest unde est quod "tenebrae" significent falsa mali, et quod dicatur a Domino

Quod ejiciendi sint in tenebras exteriores qui in inferna (Matth. cap. 8:12; 22:13; 25:30).

Apud Davidem,

"Persequitur hostis animam meam, contrivit in terram vitam meam, sedere me fecit in tenebris, sicut mortuos mundi" (Psalmuss 143:3):

per "hostem" qui persequitur animam ejus, in sensu spirituali significatur malum; unde per "sedere me fecit in tenebris" significatur in falsis.

[11] Apud Esaiam,

"Procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia, exspectamus lucem sed ecce tenebrae, et splendores, in caligine ambulamus" (59:9):

"procul est judicium a nobis" significat quod non sit intellectus veri; "non assequitur nos justitia" significat quod non sit bonum vitae; "exspectamus lucem sed ecce tenebrae" significat exspectationem veri sed ecce falsum: "et splendores in caliginibus ambulamus" significat exspectationem bonorum per vera, sed ecce vita falsi ex malis; "splendores" enim significant bona veri, quia "lux" significat verum, et quia verum Splendet ex bono; "caligines" significant falsa mali, et "ambulare" significat vivere.

[12] Apud Lucam,

"Sed haec est vestra hora et potestas tenebrarum" (22:53):

haec dixit Dominus ad principes sacerdotum, praefectos templi et seniores, qui per Judam comprehenderunt Ipsum; 4 potestatem faciendi hoc facinus vocat Dominus "potestatem tenebrarum", quia illi erant in falsis mali, in falsis de Domino, et in malis contra Ipsum: per "tenebras" etiam ibi intelligitur infernum, quia talia falsa mali ibi sunt.

[13] Apud eundem,

"Candela corporis est oculus: si ergo oculus tuus purus est, etiam totum corpus tuum lucidum erit; si vero oculus malus est, etiam corpus tuum tenebricosum erit; vide ergo ne lux quae in te tenebrae sit: si ergo corpus tuum totum lucidum non habens partem tenebricosam, erit lucidum totum, sicut quando candela splendore illuminat te" (11:34-36; Matthaeus 6:22, 23):

per "oculum" hic significatur intellectus, et per "oculum purum" seu "simplicem" intellectus veri ex bono; per "oculum" autem "malum" significatur intellectus falsi ex malo per "corpus", quod vel lucidum vel tenebricosum, intelligitur totus homo: inde concludi potest quid per illa verba in serie significatur, nempe quod totus homo talis sit qualis ejus intellectus ex voluntate; est enim omnis homo suum verum et suum bonum, quia est suus amor seu sua affectio; quare est prorsus talis per totum qualis est quoad intellectum ex voluntate, omne verum enim est intellectus, et omne bonum est voluntatis; nam corpus est modo obedientia, quia est effectus causae efficientis, ac intellectus ex voluntate est causa efficiens; inde qualis haec talis ille, nam effectus omne suum habet a sua causa efficiente. Quod cavendum sit ne verum semel intellectu perceptum et voluntate receptum vertatur in falsum, quod fit ex malo, intelligitur per "Vide ergo ne lux quae in te tenebrae sit"; nam inde falsa fiunt pejora: quare apud Matthaeum, in loco etiam nunc citato, dicitur

"Si ergo lumen quod in te tenebrae sit, tenebrae quantae" ([vers. 2]).

[14] Per "tenebras" etiam significantur falsa mali apud Esaiam,

"Sede in silentio, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non amplius vocabunt te dominam regnorum" (47:5):

per "filiam Chaldaeorum" significatur falsificatio veri; inde per "tenebras" significantur falsa mali, quoniam malum falsificat verum. Per

Caliginem tenebrarum, quae fuit in omni terra Aegypti tres dies, dum in habitationibus filiorum Israelis fuit lux (Exod 10:21-23),

significatur etiam falsum mali: tum per "tenebras", Genesis 15:17; et pluries alibi.

2]);

apud Matthaeum,

"Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum: sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta est" (4:16);

apud Lucam,

Ortus ab alto apparuit "illis qui in tenebris et umbra mortis sedent" (1 [78,] 79);

apud Esaiam,

"Si exprompseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies" (58:10);

apud eundem,

"Dicet vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini" (49:9);

apud eundem,

"Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine 5 eque tenebris oculi caecorum videbunt" (29:18);

apud eundem,

"Ducam caecos in via non noverunt ponam tenebras coram illis in lucem, et contorta in rectitudinem" (42:16);

apud Micham,

"Quando sedero in tenebris, Jehovah lux mihi" (7:8):

in his locis "tenebrae" significant falsa ignorantiae, qualia fuerunt et hodie sunt apud gentes probas. Haec falsa prorsus distincta sunt a falsis mali; haec enim in sese recondunt malum, quia a malo sunt, at illa in sese recondunt bonum, pro fine enim habent bonum: quapropter ii qui in illis falsis sunt, possunt instrui in veris, et quoque dum instruuntur recipiunt vera corde, ex causa quia bonum, quod est in illorum falsis, amat verum, et quoque se conjungit vero quando auditur: aliter falsa mali; haec aversantur et respuunt omne verum, ex causa quia verum est, et sic cum malo non concordat.

[16] "Tenebrae" etiam significant in Verbo meram ignorantiam ex deprivatione veri (ut apud Davidem, Ps. 6 18:29; Psalmuss 139:11, 12). "Tenebrae" quoque significant lumen naturale, hoc enim respective ad lucem spiritualem est sicut tenebrae: quare etiam angeli, cum despiciunt in lumen naturale hominis, quale est in cognitione naturali hominum, spectant id sicut tenebras; et illa quae in illo sunt, sicut in tenebris: hoc lumen per "tenebras" significatur, Genesis 1:2-5. Et quia sensus litterae Verbi naturalis est, ideo quoque ille in Verbo vocatur "nubes" et quoque "tenebrae", respective ad sensum internum spiritualem, qui est lux caeli, et vocatur "gloria."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #24

Study this Passage

  
/ 325  
  

24. (4.) De illis qui in veris sunt ex bono; ita de veris ex bono.

Verum quod ducit ad bonum, et quod procedit ex bono, quae differentia (Arcana Coelestia 1063, [2063?],).

Quod verum non sit verum essentialiter nisi quantum a bono procedit (Arcana Coelestia 4736, 10619); quoniam verum habet suum esse a bono (Arcana Coelestia 3049, 3180, 4574, 5002, 9144): et suam vitam (Arcana Coelestia 2434, 3111, 6077): et quia verum est forma seu quale boni (Arcana Coelestia 3049, 4574, 6951, [5951?], 9454, [9154?],).

Quod verum sit prorsus sicut bonum apud hominem, in simili ratione et simili gradu (Arcana Coelestia 2429).

Quod verum ut sit verum, trahet suam essentiam a bono charitatis et innocentiae (Arcana Coelestia 3111, 6013).

Vera quae ex bono quod sint vera spiritualia (Arcana Coelestia 5951).

Quod verum cum bono unum faciat cum procedit a bono, usque adeo ut utrumque simul sit unum bonum (Arcana Coelestia 4332 (4301, 4332, 7835, 10252, 10266).

Quod intellectus et voluntas unam mentem ac unam vitam faciant, cum intellectus procedit a voluntate, quoniam intellectus est recipiens veri, ac voluntas boni; non autem cum homo aliter cogitat et quam vult (Arcana Coelestia 3623).

Quod verum ex bono sit verum voluntate et actu (Arcana Coelestia 4337, 4353, 4385, 4390).

Cum verum procedit ex bono, quod bonum in vero habeat imaginem sui (Arcana Coelestia 3180).

Quod in universo caelo et mundo, ac in singulis eorum, sit instar conjugii (Arcana Coelestia 54, 718, 749, [747?], 917, 1432, 2173, 2516, 5194).

Imprimis inter verum et bonum (Arcana Coelestia 1094, [1904?], 2173, 2503, [2508?],).

Quoniam omnia in universo se referunt ad verum et ad bonum, ut sint aliquid, et ad conjunctionem eorum, ut producatur aliquid (Arcana Coelestia 2451, [2452?], 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).

Quod antiqui etiam instituerint conjugium inter verum et bonum (Arcana Coelestia 1904).

Quod lex conjugii sit ut duo unum sint, secundum verba Domini (Arcana Coelestia 10130, 10168, 10169).

Quod etiam amor vere conjugialis ex conjugio veri et boni e caelo descendat et existat (Arcana Coelestia 2728, 2729).

Quod homo tantum sapiat quantum in bono est et inde veris, non autem quantum scit vera et non est in bono (Arcana Coelestia 3182, 3190, 4884).

Quod homo qui in veris ex bono est, actualiter elevetur e luce mundi in lucem caeli, ita ex obscuro in clarum; vicissim autem, quod sit in luce mundi, et in obscuro, quamdiu scit vera et non in bono est (Arcana Coelestia 3190, 3191, [3192?],).

Quod homo nec sciat quid bonum priusquam est in illo, et ex illo (Arcana Coelestia 3325, 3330, 3336).

Quod vera crescant in immensum cum procedunt ex bono (Arcana Coelestia 2846, 2847, 5345): de qua crescentia (Arcana Coelestia 5355).

Quod crescentia illa se habeat sicut fructificatio ex arbore, et multiplicatio ex seminibus, ex quibus integri horti (Arcana Coelestia 1873, 2846, 2847).

Quod etiam tantum sapientia crescat, et hoc in aeternum (Arcana Coelestia 3200, 3314, 4220, 4221, 5527, 5859, 6303, [10303?],.

Quod etiam homo qui in veris ex bono est, tantum illustretur, ae quod tantum in illustratione sit cum legit Verbum (Arcana Coelestia 9382, 10548-10550, 10691, 10694).

Quod bonum amoris sit instar ignis, ac verum inde sit sicut lux ex illo igne (Arcana Coelestia 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).

Quod vera ex bono in caelo etiam luceant (Arcana Coelestia 5219).

Quod vera ex bono, per quae sapientia, crescant secundum quale et quantum amoris boni, ac vicissim falsa ex malo secundum quale et quantum amoris mali (Arcana Coelestia 4099).

Quod homo qui in veris ex bono est, in intelligentiam et sapientiam angelicam veniat, et quod illa in interioribus ejus lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita (Arcana Coelestia 2494).

Quod homo qui in veris ex bono est, post mortem fiat angelus (Arcana Coelestia 8747).

Quod vera ex bono se habeant sicut generationes (Arcana Coelestia 9079).

Quod disponantur in series (Arcana Coelestia 5339, 5343, 5530, 7408, 10303, 10308).

Ordinatio verorum ex bono comparata eum fibris et vasis sanguineis in corpore, et inde texturis et formis, secundum usus vitae (Arcana Coelestia 3470, 3570, 3579, 9454, [9154?],).

Quod vera ex bono forment quasi civitatem, et hoc ex influxu caeli (Arcana Coelestia 3584).

Quod in medio sint vera quae principalis amoris sunt, et reliqua inde remota secundum gradus disconvenientiae (Arcana Coelestia 3993, 4551, 4552, 5530, 6028).

Vicissim apud malos (Arcana Coelestia 4551, 4552).

Quod vera, cum procedunt ex bono, ordinentur in formam caeli (Arcana Coelestia 4302, 4704 (4904, 5704?, 5339, 5343, 6028, 10303); et hoc secundum ordinem in quo sunt societates angelicae (Arcana Coelestia 10303).

Quod omnia vera, eum procedunt a bono, affinitate quadam inter se conjuncta sint, et quod se habeant sicut derivationes familiarum ex uno patre (Arcana Coelestia 2863).

Quod omne verum etiam habeat sphaeram extensionis in caelum secundum quale et quantum boni ex quo (Arcana Coelestia 8063).

Quod conjugium boni et veri sit ecclesia et caelum apud hominem (Arcana Coelestia 2231, [2731?], 7752, 7753, 9224, 9795, [9995?], 1012).

De jucunditate et felicitate illorum apud quos bonum est in veris (Arcana Coelestia 1470).

Quod vera ex bono conjuncta sistant imaginem hominis (Arcana Coelestia 8370).

Quod homo non sit nisi quam suum bonum et inde verum, aut malum et inde falsum (Arcana Coelestia 10298).

In summa: -

Quod per vera sit fides (Arcana Coelestia 4353, 4997, 7178, 10367).

Quod per vera charitas erga proximum (Arcana Coelestia 4368, 7623, 7624, 8034).

Quod per vera amor in Dominum (Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648, [10645?],).

Quod per vera conscientia (Arcana Coelestia 1077, 2053, 9113).

Quod per vera innocentia (Arcana Coelestia 3183, 3495, [3494?], 601).

Quod per vera purificatio a malis (Arcana Coelestia 2799, 5954, 7044, 7918, 9089, [9088?], 10229, 10237).

Quod per vera regeneratio (Arcana Coelestia 1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028).

Quod per vera intelligentia et sapientia (Arcana Coelestia 3182, 3190, 3387, 10064).

Quod per vera pulchritudo angelis, ita hominibus quoad interiora quae sunt spiritus eorum (Arcana Coelestia 553, 3080, 4983, [4985?], 519).

Quod per vera potentia contra mala et falsa (Arcana Coelestia 3091, 4015, 10485, [10488?],).

Quod per vera ordo qualis in caelo (Arcana Coelestia 3316, 3417, 3570, 4704, [4104?], 5339, 5343, 6028, 10303).

Quod per vera ecclesia (Arcana Coelestia 1798, 1799, 3963, 4468, 4672).

Quod per vera caelum homini (Arcana Coelestia 1690, [3690?], 9832, 9931, 10303).

Quod per vera homo fiat homo (Arcana Coelestia 3175, 3387, 8370, 10298).

Verumtamen omnia illa per vera ex bono, et non per vera absque bono; et bonum a Domino (Arcana Coelestia 2434, 4070, 4736, 5147).

Quod omne bonum sit a Domino (Arcana Coelestia 1614, 2016, 2904, 4151, 9981).

  
/ 325