Библијата

 

Jeremias 50:35

Студија

       

35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9680

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Фусноти:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9503

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9503. ‘Et dabis ad arcam testimonium’: quod significet Divinum Verum, quod est Dominus in caelo, constat ex significatione ‘arcae’ quod sit caelum, de qua supra, et ex significatione ‘testimonii’ quod sit Divinum Verum, ita Dominus in caelo, de qua sequitur; quod Divinum Verum sit Dominus in caelo, est quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, 1 utrumque enim procedit ab Ipso, et quod ab Ipso procedit est Ipse; inde est quod Dominus sit caelum; Divinum enim Verum quod ab Ipso, et recipitur ab angelis, facit caelum 2 ; inde 3 est quod angeli quo perfectius recipiunt Divinum Verum quod a Domino, ita Dominum, eo perfectiones formae humanae sint, et tandem ita perfectae ut pulchritudo excedat fidem; 4 qui visurus, sicut ego, obstupescet; sunt enim 5 amores caelestes et charitates in forma, quae 6 est forma vere humana; causa quod angeli formae humanae sint, est quia Divinum in caelo est Dominus, et qui recipiunt Divinum Verum in bono ab Ipso sunt ejus imagines.

[2]. Quod significationem testimonii attinet, distinguitur in Verbo inter leges, statuta, judicia, praecepta, testimonia, verba, mandata, veritates, 7 8 foedera, ut constare potest ex plurimis locis 9 ; imprimis apud Davidem in Ps. 119, ubi omnia illa nominantur, ac testimonia vers. Ps. 119:2, 14, 31, 46, 59, 88, 10 99, 111, 11 119, 125, 138, 144, 168, pariter alibi apud eundem,

Lex Jehovae perfecta recreans animam, testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta laetificantia cor; praeceptum Jehovae purum illuminans oculos; judicia Jehovae veritas, justa sunt simul, Ps. 19:8-10 [KJV Ps. 19:7-9];

et quoque apud Moschen, Deut. 4:45, 6:17, 20; 12 tum apud Jeremiam 44:23;

et alibi pluries; ex illis constare potest quod ‘testimonium’ sit Divinum Verum, quod testatur de Domino, ita Verbum; nam id in sensu supremo agit de solo Domino, et inde in sensu interno 13 testatur de Ipso, hoc est, docet Ipsum, ac vera quae fidei et bona quae amoris, quae ab Ipso; in hoc sensu dicitur etiam ‘testimonium’ in Apocalypsi, Qui occisi propter Verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant, 6:9: et alibi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii sui, Apocalypsis 12:11 14 ; ‘sanguis Agni’ est Divinum Verum procedens a Domino, n. 7846, 7877, 9127, 9393, et ‘verbum testimonii’ est Divinum Verum receptum ab homine; similiter ibi 12:17, 19:10.

[3]. Quod 15 Divinum Verum procedens a Domino 16 testimonium dicatur, ex eo quod testetur de Domino, constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem, Qui e caelo venit, supra omnes est; quod vidit et audivit, hoc testatur; quisquis accipit Ipsius testimonium, obsignavit 17 quod Deus verax sit, 3:31-33:

18 apud eundem,

Ego sum Qui testor de Me Ipso, et testatur de Me Qui misit Me, Pater, 8:18:

apud eandem, Scrutamini Scripturas, atqui illae sunt quae testantur de Me, 5:39:

et apud eundem,

Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me, 15:26, 27;

ex his constat quod Divinum Verum dicatur testimonium, ex eo quod testetur de Domino; 19 id Verum est Verbum, nam Verbum in supremo sensu, ut supra dictum est, agit de solo Domino; inde Verbum est Divinum, et inde ejus sanctum. Etiam decem Verba seu Lex quae promulgata e monte Sinai, et inscripta binis tabulis, et reposita in arca, est quae hic vocatur testimonium; quod illa Lex significet Verbum seu Divinum Verum procedens a Domino in omni complexu, videatur n. 9416.

[4]. Quod Dominus sit a Quo Divinum Verum, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum, Dixit Pilatus, An rex tu es? respondit Jesus, Tu dicis, Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, Joh. 18:37;

per ‘regem’ in sensu interno significatur Divinum Verum, 20 videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 21 4966, 5044, 5068, 6148; quapropter 22 dixit, Rex sum Ego, et in hoc natus sum, ut testimonium dem veritati, 23 hoc est, quod Ipse sit Divinum Verum. Ex his nunc patet quod per ‘testimonium’ in arca significetur Divinum Verum, ita Dominus in caelo.

Фусноти:

1. quod enim ab Ipso procedit

2. The Manuscript inserts, non autem quod procedit a proprio alicujus angeli.

3. The Manuscript inserts quoque.

4. vidi et obstupui

5. The Manuscript inserts tunc.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. foedus

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. et

13. The Manuscript inserts ubivis.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. Testimonium sit

16. The Manuscript inserts, et id.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript places this after verse 39

19. et quod id sit Verbum, quoniam id

20. The Manuscript inserts ut.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. dicit Dominus

23. quod nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.