Библијата

 

Jeremias 50:35

Студија

       

35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9680

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Фусноти:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #409

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

409. Similiter se res habuit cum haeresi quae ‘Cain’ vocata quae temporis tractu vastata est, nam agnovit quidem amorem sed fidem principalem fecit, et praetulit amori; at haereses inde derivatae sensim aberrabant ab hoc, et ‘Lamech’, qui fuit sextus ordine, prorsus etiam fidem negavit: cum hoc tempus fuit, tunc nova lux seu mane illuxit, et facta est Ecclesia nova, quae hic vocatur ‘Adah et Zillah’, quae uxores Lamechi vocantur. Uxores Lamechi, qui nullius fidei fuit, dicuntur, sicut Ecclesia interna et externa Judaeorum, qui quoque nullius fidei fuerant, quae Ecclesiae quoque uxores vocantur in Verbo; quod etiam repraesentatum fuit per ‘Leam et Rachelem’, binas uxores Jacobi, quarum ‘Leah’ repraesentabat Ecclesiam externam et ‘Rachel’ internam; quae Ecclesiae, tametsi binae apparent, usque una sunt, nam externa seu repraesentativa absque interna nihil est nisi quoddam idololatricum aut mortuum, at interna cum externa Ecclesiam et unam eandemque constituit, sicut hic ‘Adah et Zillah’: sed quia Jacobus seu posteritas Jacobi erat sicut Lamech nullius fidei, Ecclesia non potuit manere ibi, sed translata est ad gentes, qui non in infidelitate sed in ignorantia vixerunt. Raro, si usquam, manet Ecclesia apud eos qui veritates habent apud se, dum vastati sunt, sed transfertur ad eos qui prorsus nihil de illis sciunt, nam multo facilius hi amplectuntur fidem quam illi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.