Библијата

 

Genesis 23

Студија

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2986

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

2986. Quod ‘ex filiis Heth’ significet quod ex gentibus esset, constare potest a significatione ‘filiorum Heth’: filii Heth non fuerunt apud quos 1 Ecclesia instaurata fuit, sed sunt per quos Ecclesia illa repraesentatur; sunt enim omnia in Verbo repraesentativa, nec significant personas qui nominantur, sed per illos res quae sunt regni Domini et Ecclesiae; quod per ‘filios Heth’ significetur nova Ecclesia, seu quod idem, illi qui a nova Ecclesia, prius passim dictum: at quod nova Ecclesia gentium seu a gentibus, patet ab illis quae dicta sunt ab Abrahamo ad filios Heth, ‘Peregrinus et incola ego vobiscum’, vers. 4, quibus significatum quod Dominus illis ignotus, et tamen usque apud illos esse posset, n. 2915; inde patet quod per ‘filios Heth’ significetur Ecclesia ex gentibus; de aliis non praedicari potest quod Dominus ignotus sit.

[2] Praeterea sciendum, cum aliqua Ecclesia fit nulla, hoc est, cum perit charitas, et nova instauratur a Domino, quod raro si usquam hoc fiat apud illos apud quos vetus Ecclesia fuit, sed apud quos nulla Ecclesia prius, hoc est, apud gentes; ita factum quando Antiquissima Ecclesia periit, tunc nova quae Noahus dicta, seu Antiqua quae post diluvium, instaurata fuit apud gentes, hoc est, apud illos ubi nulla Ecclesia prius; similiter cum haec Ecclesia periit, tunc instar Ecclesiae institutum apud Abrahami posteros ex Jacobo, sic quoque apud gentes; Abrahamus enim cum vocatus, fuit gentilis, videatur n. 1356, 1992, 2559; ipsi Jacobi posteri in Aegypto adhuc magis gentiles facti sunt, usque adeo ut nesciverint prorsus Jehovam, proinde omnem cultum Divinum; postquam 2 hoc Ecclesiae consummatum fuit, tunc Primitiva Ecclesia a gentibus instaurata est, rejectis Judaeis; similiter erit cum hac Ecclesia quae Christiana dicitur.

[3] Causa quod apud gentes nova Ecclesia a Domino instauretur, est quia nulla principia falsi habent contra vera fidei, ignorant enim vera fidei; principia falsi imbuta ab infantia et postea confirmata, discutienda prius sunt antequam regenerari potest homo, et fieri 3 Ecclesiae; immo gentes per mala vitae profanare non possunt sancta, nemo enim profanare sanctum potes qui ignorat quid sit, n. 593, 1008, 1010, 1059; 4 gentiles, quia in ignorantia, absque offendiculis, ita sunt in statu recipiendi vera prae illis qui ab Ecclesia, et vera facile recipiunt omnes illi inter illos qui in bono vitae sunt, videatur de his n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366 2049, 2051, 2589-2604.

Фусноти:

1. The Manuscript has nova Ecclesia spiritualis

2. In the Manuscript Swedenborg wrote haec Ecc... then deleted and wrote hoc Ecclesiae. We may supply instar from five lines above.

3. The Manuscript has Ecclesia

4. The Manuscript has sunt gentiles qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1327

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1327. Quod ‘confudit Jehovah labium totius terrae’ significet Ecclesiae hujus Antiquae statum quod internus cultus perire inciperet, constat ex eo quod dicatur ‘labium totius terrae’, non ut prius vers. 7, labium eorum qui aedificare coeperunt urbem et turrim; per ‘faciem totius terrae’ significatur status Ecclesiae, nam ‘terra’ est Ecclesia, ut ostensum prius n. 662, 1066. Cum Ecclesiis post diluvium ita se res habuit: fuerunt tres Ecclesiae, quae memorantur in specie in Verbo, nempe Ecclesia Antiqua prima quae a Noaho nominata fuit; Ecclesia Antiqua altera quae ab Ebero; et Ecclesia Antiqua tertia quae a Jacobo, et postea a Jehuda et Israele:

[2] quod primam Ecclesiam attinet quae nempe Noahus dicta, illa fuit sequentium sicut parens: et sicut solent Ecclesiae in suis initiis, magis illibata et insons, ut constat quoque a primo versu hujus capitis, quod ei fuerit unum labium, hoc est, una doctrina, nempe omnibus charitas pro essentiali; sed temporis successu coepit, ut solent Ecclesiae, etiam labi, et quidem imprimis ex eo quod plures eorum coeperint derivare cultum in semet, ut ita eminerent prae aliis, sicut supra ex vers. 4 constat, ‘dixerunt enim, Aedificemus nobis urbem et turrim, et caput ejus in caelo, et faciamus nobis nomen’; tales in Ecclesia non potuerunt aliter esse quam sicut fermentum quoddam, aut sicut torres ex quo incendium; cum periculum profanationis sancti inde, de quo n. 571, 582, immineret, status hujus Ecclesiae, ex Providentia Domini, mutatus est, nempe quod periret cultus ejus internus et remaneret externus; quod hic significatur per quod ‘Jehovah confuderit labium totius terrae’: exinde quoque constat quod talis cultus qui vocatur Babel, non invaluerit in prima Antiqua Ecclesia, sed in sequentibus cum inceperunt homines coli pro diis, imprimis post mortem, inde tot gentium dii.

[3] Cur permissum, quod cultus internus periret et externus maneret, causa est ne profanaretur sanctum; profanatio sancti secum habet damnationem aeternam; profanare sanctum nemo potest nisi qui cognitiones fidei habet et qui agnoscit illas; qui autem non habet, non potest agnoscere, minus profanare; interna sunt quae profanari possunt, nam in internis est sanctum, non autem in externis; se habet hoc sicut homo qui facit malum, nec cogitat malum; ei non imputari potest malum quod facit, ut non ei qui non deliberato animo facit, aut ei cui non rationale; ita qui non credit dari vitam post mortem, sed usque cultum externum habet, is non profanare potest illa quae sunt vitae aeternae, quia non credit dari;

[4] aliter se habet cum illis qui norunt et qui agnoscunt; hoc quoque causa est quod permittatur homini in voluptatibus, inque cupiditatibus potius vivere, seque per eas removere ab internis, quam ut in cognitionem et agnitionem internorum veniat et illa profanet; Judaeis ideo permittitur se avaritiae hodie immergere, ut sic elongentur eo magis ab agnitione internorum, nam sunt tales ut si agnoscerent, non potuissent aliter quam profanare; nihil magis ab internis removet quam avaritia, quia est cupiditas infima terrestris; similiter se habet cum multis intra Ecclesiam, et similiter se habet cum gentibus extra Ecclesiam; hae, nempe gentes, omnium minime profanare possunt; haec nunc causa est quod hic dicatur quod ‘Jehovah confuderit labium totius terrae’, et quod haec significent Ecclesiae statum quod mutatus, nempe quod cultus ejus externus factus, in quo nullus internus:

[5] simile repraesentatum et significatum fuit per captivitatem Babylonicam in quam abducti sunt Israelitae, et postea Judaei, de qua ita apud Jeremiam,

Et erit gens et regnum, quae non serviverint regi Babelis, et qui non dederit collum suum in jugo regis Babelis, gladio, et fame, et peste visitabo super gentem hanc, donec consumam eos per manum ejus, 27:8 seq;

‘servire regi Babelis et dare collum in jugo ejus’ est prorsus privari cognitione et agnitione boni et veri fidei, ita cultu interno;

[6] quod adhuc manifestius constat apud eundem Prophetam, Sic dixit Jehovah... ad omnem populum in urbe hac, fratres vestros, qui non exiverunt vobiscum in captivitatem, sic dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego mittens in eos gladium, famem et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, 29:16, 17;

‘remanere in urbe, et non exire ad regem Babelis’ repraesentabat et significabat eos qui in cognitionibus internorum seu veritatum fidei essent, et profanarent illa, in quos dicitur quod ‘mitteretur gladius, fames, pestis’, quae sunt poenae profanationis, et quod fierent ‘sicut ficus horridae’.

[7] Quod per ‘Babelem’ significentur illi qui deprivant alios omni cognitione et agnitione veri, etiam repraesentatum et significatum est per haec apud eundem Prophetam, Omnem Jehudam dabo in manum regis Babelis, et transportabit eos in Babel, et percutiet eos gladio; et dabo omnes opes urbis hujus, et omnem laborem ejus, et omne pretiosum ejus, et omnes thesauros regum Jehudae, dabo in manum hostium eorum, et diripient ea et capient ea, 20:4, 5;

ubi per ‘omnes opes, omnem laborem, omne pretiosum, omnes thesauros regum Jehudae’ in sensu interno significantur cognitiones fidei:

[8] apud eundem,

Cum familiis septentrionis... regem Babelis, ... adducam... super terram hanc, et super habitatores ejus, et super omnes gentes istas circumcirca, et devotioni dabo eos, et ponam eos in desolationem, et in sibilum, et in vastitates saeculi, ... et erit tota terra haec in vastitatem, 25:9, 11;

ubi vastatio interiorum fidei seu interni cultus, per ‘Babelem’ describitur; cui enim cultus sui, ei nullum verum fidei, ut prius ostensum; is perdit et vastat, inque captivitatem abducit omne quod verum est, quare etiam Babel vocatur ‘mons corrumpens’, Jer. 51:25, porro videantur quae de Babele dicta prius n. 1182.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.