Библијата

 

Exodus 6:29

Студија

       

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7187

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7187. ‘Nunc videbis quid faciam Pharaoni’: quod significet manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant, constat ex significatione ‘videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, hic manifesta perceptio quia dicitur de instructione a Divino; ex significatione ‘quid faciam’ quod sit quid eveniet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #6651

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

6651. ‘Et surrexit rex novus super Aegyptum’: quod significet scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Pharaonis’, qui hic ‘rex’, quod sit scientificum in communi, de qua n. 6015; rex vocatur quia ‘rex’ significat in genuino sensu verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4581, 4966, 5044, 6148, et in opposito sensu falsum; et cum per ‘regem’ intelligitur Pharao, significatur scientificum falsum, hoc est, scientificum quod est contra vera Ecclesiae; inde etiam dicitur ‘rex novus’, nam qui fuit tempore Josephi, is repraesentabat scientificum quod cum veris Ecclesiae concordabat; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, hic in particulari, videatur supra n. 6638.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.