Библијата

 

Exodus 6:29

Студија

       

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7187

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7187. ‘Nunc videbis quid faciam Pharaoni’: quod significet manifestam perceptionem quid eveniet illis qui infestant, constat ex significatione ‘videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400, hic manifesta perceptio quia dicitur de instructione a Divino; ex significatione ‘quid faciam’ quod sit quid eveniet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui per injecta falsa infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2150

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

2150. ‘Et vidit’: quod significet cum hoc apperciperet, constat a significatione ‘videre’ in sensu interno quod sit intelligere, et appercipere, tum illuminari, de qua n. 1584; quod ‘videre’ illa significet, nihil communius est in Verbo; hic significatur quod apperceperit perceptionem ex Divino affore 1 , ut modo dictum.

Фусноти:

1. The Manuscript has esse but changed it to affore.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.