Библијата

 

Exodus 6:26

Студија

       

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7233

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7233. ‘Hic Aharon et Moscheh’: quod significet quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit doctrina Ecclesiae, de qua n. 6998, 7009, 7089; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; hae, nempe lex Divina et doctrina, apud illos qui ab Ecclesia spirituali, existit principaliter ex Verbo, sed usque applicate ad fidem et charitatem, quae 1 fuerunt apud instauratores; ex illis dicitur, sed non intelligitur ex Aharone et Moscheh, 2 verum ex charitate et fide, quae repraesentantur per ‘Levi, Schimeon, et Ruben’, de quibus mox supra.

[2] 3 Quod haec ulterius attinet, sciendum quod doctrina Ecclesiae spiritualis non sit doctrina veri ipsius Divini; causa est quia illi qui ab Ecclesia spirituali sunt nullam perceptionem veri Divini habent, sicut illi qui ab Ecclesia caelesti sunt, sed loco illius perceptionis habent conscientiam, quae formatur ex vero et bono quae agnoverunt intra suam Ecclesiam, qualiacumque illa sunt; quod illi qui ab Ecclesia spirituali in obscuro sint quoad vera fidei respective, videatur n. 86, 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6865, 6945; inde est quod quisque intra Ecclesiam spiritualem agnoscat id pro vero fidei quod instauratores illorum dictaverunt, nec ulterius ex Verbo inquirant num id ipsum verum 4 sit; et quoque si inquirerent, si non regenerati essent, et tunc peculiariter illustrati, nec invenirent illud; causa est quia intellectuale eorum quidem illustrari potest, sed novum voluntarium non alio bono affici quam 5 quod formatum est per conjunctionem 6 cum vero intra Ecclesiam recepto; nam proprium voluntarium apud illos deperditum est, et novum voluntarium formatum est 7 in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 5113; et cum proprium voluntarium separatum est a novo voluntario quod in parte intellectuali, est lumen ibi debile quale respective 8 lumen 9 nocturnum a luna et stellis ad lumen diurnum a sole; inde quoque est quod per ‘lunam’ in Verbo in sensu interno 10 intelligatur bonum amoris spiritualis, et per ‘solem’ bonum amoris caelestis, n. 30-38, 1529-1531, 2495, 4060.

[3] Quia ita se res habet cum Ecclesia spirituali, nec mirum est quod apud plerosque fides sit essentiale Ecclesiae, non charitas, 11 tum quod nulla illis sit doctrina charitatis 12 . Quod doctrinalia sua ex Verbo habeant, hoc non facit quod illa sint vera Divina, nam ex Verbi sensu litterae excludi potest doctrinale 13 quodcumque, et arripi potest tale quod concupiscentiis favet, ita quoque falsum pro vero, sicut sunt doctrinalia Judaeorum, Socinianorum, et plurium aliorum, non autem si doctrinale formatur ex sensu interno; sensus internus non solum est ille sensus qui latet in sensu externo, ut hactenus ostensum, sed etiam qui a pluribus locis sensus litterae inter se rite collatis resultat, et appercipitur ab illis qui quoad intellectuale a Domino illustrantur; intellectuale enim illustratum discernit inter apparentia vera et ipsa vera, imprimis inter falsa et vera, 14 tametsi non judicat de ipsis veris in se; sed intellectuale non illustrari potest nisi 15 credatur quod amor in Dominum et 16 charitas erga proximum 17 sint principalia et essentialia Ecclesiae; qui ex illis agnitis 18 procedit, modo ipse in illis sit, innumerabilia vera, immo perplura arcana sibi detecta videt, et 19 illud ex interiore agnitione, secundum gradum illustrationis a Domino.

Фусноти:

1. The Manuscript places this after instauratores.

2. sed

3. Quid

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts tale.

6. veri recepti in Ecclesia cum bono

7. The Manuscript inserts inde.

8. The Manuscript inserts est.

9. lumen lunae ad lumen solis

10. significetur

11. et

12. The Manuscript inserts, cum tamen haec doctrina est ipsa doctrina Ecclesiae, nam charitas est quam fides spectat ut finem, et quam docet.

13. qualecunque

14. utcunque

15. credat amorem

16. charitatem

17. esse

18. The Manuscript inserts et creditis.

19. quidem illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библијата

 

Ezechiel 20:33

Студија

       

33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.