Библијата

 

Exodus 6:26

Студија

       

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7233

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7233. ‘Hic Aharon et Moscheh’: quod significet quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit doctrina Ecclesiae, de qua n. 6998, 7009, 7089; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; hae, nempe lex Divina et doctrina, apud illos qui ab Ecclesia spirituali, existit principaliter ex Verbo, sed usque applicate ad fidem et charitatem, quae 1 fuerunt apud instauratores; ex illis dicitur, sed non intelligitur ex Aharone et Moscheh, 2 verum ex charitate et fide, quae repraesentantur per ‘Levi, Schimeon, et Ruben’, de quibus mox supra.

[2] 3 Quod haec ulterius attinet, sciendum quod doctrina Ecclesiae spiritualis non sit doctrina veri ipsius Divini; causa est quia illi qui ab Ecclesia spirituali sunt nullam perceptionem veri Divini habent, sicut illi qui ab Ecclesia caelesti sunt, sed loco illius perceptionis habent conscientiam, quae formatur ex vero et bono quae agnoverunt intra suam Ecclesiam, qualiacumque illa sunt; quod illi qui ab Ecclesia spirituali in obscuro sint quoad vera fidei respective, videatur n. 86, 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6865, 6945; inde est quod quisque intra Ecclesiam spiritualem agnoscat id pro vero fidei quod instauratores illorum dictaverunt, nec ulterius ex Verbo inquirant num id ipsum verum 4 sit; et quoque si inquirerent, si non regenerati essent, et tunc peculiariter illustrati, nec invenirent illud; causa est quia intellectuale eorum quidem illustrari potest, sed novum voluntarium non alio bono affici quam 5 quod formatum est per conjunctionem 6 cum vero intra Ecclesiam recepto; nam proprium voluntarium apud illos deperditum est, et novum voluntarium formatum est 7 in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 5113; et cum proprium voluntarium separatum est a novo voluntario quod in parte intellectuali, est lumen ibi debile quale respective 8 lumen 9 nocturnum a luna et stellis ad lumen diurnum a sole; inde quoque est quod per ‘lunam’ in Verbo in sensu interno 10 intelligatur bonum amoris spiritualis, et per ‘solem’ bonum amoris caelestis, n. 30-38, 1529-1531, 2495, 4060.

[3] Quia ita se res habet cum Ecclesia spirituali, nec mirum est quod apud plerosque fides sit essentiale Ecclesiae, non charitas, 11 tum quod nulla illis sit doctrina charitatis 12 . Quod doctrinalia sua ex Verbo habeant, hoc non facit quod illa sint vera Divina, nam ex Verbi sensu litterae excludi potest doctrinale 13 quodcumque, et arripi potest tale quod concupiscentiis favet, ita quoque falsum pro vero, sicut sunt doctrinalia Judaeorum, Socinianorum, et plurium aliorum, non autem si doctrinale formatur ex sensu interno; sensus internus non solum est ille sensus qui latet in sensu externo, ut hactenus ostensum, sed etiam qui a pluribus locis sensus litterae inter se rite collatis resultat, et appercipitur ab illis qui quoad intellectuale a Domino illustrantur; intellectuale enim illustratum discernit inter apparentia vera et ipsa vera, imprimis inter falsa et vera, 14 tametsi non judicat de ipsis veris in se; sed intellectuale non illustrari potest nisi 15 credatur quod amor in Dominum et 16 charitas erga proximum 17 sint principalia et essentialia Ecclesiae; qui ex illis agnitis 18 procedit, modo ipse in illis sit, innumerabilia vera, immo perplura arcana sibi detecta videt, et 19 illud ex interiore agnitione, secundum gradum illustrationis a Domino.

Фусноти:

1. The Manuscript places this after instauratores.

2. sed

3. Quid

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts tale.

6. veri recepti in Ecclesia cum bono

7. The Manuscript inserts inde.

8. The Manuscript inserts est.

9. lumen lunae ad lumen solis

10. significetur

11. et

12. The Manuscript inserts, cum tamen haec doctrina est ipsa doctrina Ecclesiae, nam charitas est quam fides spectat ut finem, et quam docet.

13. qualecunque

14. utcunque

15. credat amorem

16. charitatem

17. esse

18. The Manuscript inserts et creditis.

19. quidem illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1555

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1555. ‘A meridie et usque Bethelem’: quod significet a luc intelligentiae in lucem sapientiae, constat a significatione ‘meridie quod sit lux intelligentiae, seu quod idem, status lucidus quod interiora, de qua prius n. 1458, et ex significatione ‘Bethelis’ quo sit lux caelestis oriunda a cognitionibus, de qua prius n. 1453. Lux intelligentiae dicitur illa quae comparatur per cognitiones veritatum et bonitatum fidei; lux autem sapientiae est vitae quae inde comparatur; lux intelligentiae spectat partem intellectualem seu intellectum, lux autem sapientiae partem voluntariam seu vitam.

[2] Pauci si ulli norunt quomodo homo ad veram sapientiam perducitur; intelligenti non est sapientia sed ducit ad sapientiam, nam intelligere quid verum et bonum, non est esse verus et bonus, sed sapere est esse; sapienti praedicatur solum de vita, quod homo talis sit; ad sapientiam seu vitam introducitur per scire et nosse, seu per scientias et cognitiones apud unumquemvis hominem sunt binae partes, voluntas et intellectus; voluntas est primaria pars, intellectus est secundaria; vita ejus post mortem est secundum partem ejus voluntariam, non secundum intellectualem; voluntas apud hominem formatur a Domino ab infanti; ad pueritiam, quod fit per insinuatam innocentiam, et charitatem erga parentes, nutrices, infantes similis aetatis, et per plura qua homo nescit, quae sunt caelestia; nisi caelestia illa primum insinuarentur homini dum infans et puer, nusquam fieri posset homo; sic formatur primum planum.

[3] Sed quia homo non est homo, nisi quoque intellectu praeditus sit, voluntas sola non facit hominem, sed intellectus cum voluntate; et intellectus non comparari potest nisi per scientias et cognitiones, quare a pueritia per gradus illis imbuendus; sic formatur alterum planum. Cum intellectualis pars instructa est scientias et cognitionibus, cumprimis cognitionibus veri et boni, tunc primum regenerari potest; cumque regeneratur, tunc a Domino vera et bona per cognitiones implantantur ejus caelestibus quibus ab infantia a Domino donatus, sic ut intellectualia ejus unam rem faciant cum caelestibus, quae cum Dominus ita conjunxit donatur charitate e qua incipit agere, quae est conscientiae; ita primum novam vitam accipit, et hoc per gradus; lux hujus vitae appellatur sapientia quae tunc primas agit et praeest intelligentiae; sic formatur tertium planum. Cum talis factus est homo in vita corporis, in altera vita 1 continue perficitur: inde constare potest, quid lux intelligentiae, et quid lux sapientiae.

Фусноти:

1. continuo, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.