Библијата

 

Exodus 10:8

Студија

       

8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7727

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7727. ‘Et faciemus Jehovae Deo nostro’: quod significet qui acceptus Domino, nempe cultus, constat ex illis 1 quae praecedunt, quod nempe per ‘sacrificia et holocausta’ significetur cultus, n. 7726, et per ‘gregem et armentum’, ex quibus sacrificia, bonum ex quo cultus, n. 7723, 7724; ita per facere sacrificia et holocausta Jehovae significatur cultus ex bono qui acceptus; quod ‘Jehovah’ in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 2 6281, 6303, 6905, 6945, 6956.

Фусноти:

1. qui

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.