Die Bibel

 

Numeri 14:5

Lernen

       

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4759

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4759. ‘In viginti argenti’: quod significet aestimationem, constat ex significatione ‘viginti’ quod sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, quae ‘reliquiae’ vocantur, de qua n. 2280, ita sanctum bonum aut verum, hic sanctum verum quia ‘viginti argenti’ dicitur, ‘argentum’ enim est verum, n. 1551, 2954; idem numerus quoque significat non sanctum quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, hic non sanctum respective ad illos qui abalienarunt Divinum Verum seu vendiderunt Josephum 1 ,

n. 4758, at sanctum respective ad illos qui receperunt seu emerunt; ita non sanctum respective ad fratres Josephi, hoc est, ad illos in Ecclesia qui in fide separata sunt, at sanctum respective ad Jishmaelitas, hoc est, ad illos qui in simplici bono; haec sunt quae per aestimationem intelliguntur. Quod ‘viginti’ etiam significent non sanctum, est quia viginti sunt ‘reliquiae’, ut supra dictum; qui non habent reliquias boni et veri in interiore suo homine 2 , sed loco eorum malum et falsum, illis sanctum non est sanctum, sed est secundum genus mali et falsi vel spurcum vel profanum.

[2] Quod ‘viginti’ etiam sint non sanctum, constat apud Zachariam,

Vidi, et ecce volumen volans; et dixit ad me, Quid tu vides? cui dixi, Video volumen volans, longitudo ejus viginti ulnae, latitudo ejus decem ulnae: et dixit ad me, Haec maledictio exiens super facies totius terrae, 5:1-3:

apud Haggaeum, Cum veniret ad torcular ad hauriendum quinquaginta e torculari fuit viginti; percussi vos uredine, et rubigine omne opus manuum vestrarum, 2:16 [17]:

[3] apud Ezechielem,

Cibus tuus quem comedes pondere, viginti sicli in diem, de tempore usque in tempus 3 comedes illum; ... et quidem placentam hordeorum comedes eam; quod ad illam, cum stercore fimi hominis facies in oculis illorum. Sic enim, dixit Jehovah, comedent filii Israelis panem suum immundum inter gentes, 4:10, 12, 13; in illis locis viginti pro non sancto, immundo et profano. Quod morerentur 4 omnes in deserto qui supra viginti annos, Num. 14:29, 32:11, repraesentabat etiam sanctum respective ad illos qui infra illos annos, et non sanctum respective ad illos qui supra.

Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, [3252], 4264, 4495, 4670. 5 Quod ‘reliquiae’ sint bonum et verum in interiore homine reconditum a Domino, n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284.

Fußnoten:

1. qui abalienarunt seu vendiderunt Josephum, hoc est, Verum Divinum

2. The Manuscript places this after eorum.

3. tempore, in the First Latin Edition

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3252

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3252. ‘Centum anni et septuaginta anni et quinque anni’: quod significent illa quae sunt ejus status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videantur n. 482, 487, 575, 647, 648, 1963, 1988, 2075, 2252, ita hic numerus, qui quod significet illa quae sunt status, de quo nunc actum, sequitur: dum mens solum in historico 1 est, apparet sicut numeri, ut hi qui sunt annorum aetatis Abrahami, non aliquem interiorem sensum involverent, sed quod usque involvant, patet ab omnibus illis quae prius de numeris ostensa sunt, et constare potest ex eo quod in numero, quatenus est numerus, nihil sanctum sit, cum tamen omnium minimum in Verbo 2 sanctum est.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts sensu.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.