Die Bibel

 

Genesis 5:4

Lernen

       

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #519

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

519. Fuerant illo tempore qui ex perceptivis Antiquissimae Ecclesiae et sequentium faciebant doctrinam ut serviret pro norma et sciretur inde quid bonum et verum; ii qui tales, vocati sunt ‘Hanoch’; quod significatur per haec verba, ‘et ambulavit sibi Hanoch cum Deo’; ita etiam vocabant illi doctrinam istam; quae significata quoque est per nomen Hanoch, quod est instruere: constat quoque ex significatione ‘vocis ‘ambulare’, et ex eo quod dicatur ambulavisse ‘cum Deo’, non cum Jehovah; ‘ambulare cum Deo’ est docere et vivere secundum doctrinam fidei, at ‘ambulare cum Jehovah’ est vivere vitam amoris: ambulare est formula sollemnis significans vivere, sicut ambulare in lege, ambulare in statutis, ambulare in veritate: ambulare proprie spectat viam quae est veritatis, proinde quae est fidei seu doctrinae fidei: quid ambulare significat in Verbo, ex his quae sequuntur locis aliquantum constare potest;

[2] apud Micham,

Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium et amorem 1 misericordiae, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? 6:8;

hic ‘ambulare cum Deo’ significat quoque vivere secundum illa quae indicata sunt; sed hic ‘cum Deo’ dicitur, sed de Hanocho alia vox, quae significat quoque a cum Deo, ita ut vox ambigua sit: apud Davidem,

Eripuisti... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium, Ps. 56:14 [KJV Ps. 56:13];

ubi ‘ambulare coram Deo’ est in veritate fidei, quae est lux viventium: similiter apud Esaiam,

Populus, ambulantes in tenebris, vident lucem magnam, 9:1 [KJV 2]:

Dominus apud Mosen,

Ambulabo in medio, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in populum, Lev. 26:12;

pro ut viverent secundum doctrinam legis:

[3] apud Jeremiam,

Expandent ea ad solem et ad lunam, et ad exercitus caelorum, quae amaverunt, et quibus serviverunt, et post quae ambularunt, et quae quaesiverunt, 8:2;

hic manifeste distinguitur inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; quae sunt amoris, sunt ‘amare et servire’; quae sunt fidei, sunt ‘ambulare et quaerere’;

apud Prophetas accurate voces observantur nec usquam una loco alterius sumitur. Sed ‘ambulare cum Jehovah’ seu ‘coram Jehovah’ in Verbo significat vivere vitam amoris.

Fußnoten:

1. This is the Schmidius translation. In Arcana Coelestia 2180 and 10143 Swedenborg has amare misericordiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.