Die Bibel

 

Genesis 28:7

Lernen

       

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3695

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3695. ‘Et posuit subcapitalia sua’: quod significet communicationem communissimam cum Divino, constat a significatione ‘subcapitalium’ seu cervicalium quod sit communicatio cum externis, ita communissima; ‘cervix’ enim seu collum quod sit communicatio interiorum cum exterioribus, seu quod idem, superiorum cum inferioribus, ac inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603, inde quae sub cervice seu collo, hoc est, cervicalia, significant hic communicationem intimorum seu Divinorum cum extimis, quae communicatio etiam est communissima; externum enim est commune respective ad internum, et extimum est communissimum, singularia enim interiorum apparent ut unum, ita ut commune in exterioribus; haec quoque sunt quae repraesentantur et significantur per ‘scalam statutam terrae, cujus caput pertingeret caelum, et angeli Dei ascenderent et descenderent in illa’, de qua sequitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.