Die Bibel

 

Genesis 24:53

Lernen

       

53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10483

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10483. ‘Et stetit Moscheh in porta castrorum’: quod significet ubi apertura ad infernum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit internum, de qua 1 supra n. 10468, ex significatione ‘in porta’ quod sit ubi apertura, de qua sequitur, et ex significatione ‘castrorum’ quod sint infernum, de qua etiam Supra n. 10458. Quod Moscheh in porta castrorum steterit et non intraverit ipsa castra, erat causa ut repraesentaretur quod internum non possit intrare in infernum, per Moschen enim repraesentabatur internum, et per castra infernum; omnes enim qui in inferno sunt in externis separatis ab interno sunt, quoniam in amoribus sui et mundi; quapropter internum 2 illuc non potest intrare 3 , non enim recipitur, sed apud quosdam qui ibi, rejicitur statim, apud quosdam suffocatur et exstinguitur, et apud quosdam pervertitur; sive dicas internum sive caelum, idem est, nam caelum est in interno, tam in interno Verbi quam in interno Ecclesiae, et cultus, consequenter in interno hominis qui in amore caelesti et spirituali, hoc est, in amore in Dominum et in charitate erga Proximum est.

[2] Quid apertura inferni, quae significatur per ‘portam castrorum horum’, paucis dicetur: unumquodvis infernum clausum est circumcirca, sed 4 5 aperitur supra secundum necessitatem et indigentiam; apertura illa est 6 in mundum spirituum, qui mundus 7 est medius inter caelum et infernum, ibi enim inferna a superiore terminantur, ac caeli ab inferiore, 8 n. 5852; dicitur quod aperiantur secundum necessitatem et indigentiam, quoniam unusquisque homo apud se spiritus habet ab inferno, ac angelos e caelo; spiritus ab inferno sunt in amoribus ejus corporeis et mundanis, et angeli e caelo in amoribus 9 caelestibus et spiritualibus, nam homo absque spiritibus nequaquam vivere potest; si 10 auferrentur ab illo spiritus, decumberet mortuus sicut lapis; inde ut vita homini sit secundum ejus amores, aperiuntur 11 ex necessitate et secundum indigentiam inferna, unde 12 tales spiritus ad illum exeunt qui in similibus amoribus sunt.

[3] Apertura illa est quae intelligitur per portam inferni; tales aperturas aliquoties mihi videre datum est; custodiuntur illae portae a Domino per angelos, ne plures inde spiritus exeant quam secundum opus. Inde patet quid per ‘portas inferni’ et per ‘portas hostium’ significatur in Verbo, ut apud Matthaeum, Jesus dixit ad Petrum, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi, 16:18;

‘portae inferni non praevalebunt’ est quod 13 inferna non ausura sint exire et destruere vera fidei, ‘petra super qua Ecclesia’ est fides a Domino in Dominum, quae fides est fides charitatis, quia in hac et cum hac ita unum; quod ‘petra’ sit illa fides, videatur in Praefatione ad Gen. xxii, ac n. 8581, 10438, et quod ipsa fides sit charitas, n. 654, 1162, 1176, 1608, 2228, 14 2343, 2349, 2419, 2839, 3324, 4368, 6348, 7039, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9154, 9924, 9783.

[4] Simile etiam significatur per quod semen tuum hereditabit portas 15 hostium suorum 16 , Gen. 22:17, 24:60;

‘hereditare portam hostium’ est destruere mala et falsa quae ab inferno; quod etiam repraesentatum est per expulsionem et destructionem gentium in terra Canaane, gentes enim ibi repraesentabant mala et falsa quae ab inferno, videatur n. 1573, 1574, 1868, 17 4818, 6306, 18 8054, 8317, 9320, 9327:

tum apud Davidem,

Excogitant in me habitatores portae, modulantur bibentes siceram, Ps. 69:13 [KJV Ps. 69:12]:

apud eundem,

Beatus vir qui implevit pharetram suam; non pudefient, quia loquentur cum hostibus in porta, Ps. 127:5 19 .

[5] ‘Portae’ autem in bono sensu pro apertura in caelum: 20 apud Davidem,

Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia aeterna, et intrabit Rex gloriae, Ps. 24:7-10.

Praeterea per ‘portas’ in Verbo significatur introitus in caelum et in Ecclesiam per verum et bonum, et quoque influxus veri et boni apud hominem.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after Potest.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. at

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. datur

7. spirituum

8. The Manuscript inserts ita est interstitiale inter infernum et coelum, .

9. The Manuscript inserts ejus.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. aperiantur

12. ubi

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. portam

16. tuorum in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

17. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

18. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.