Die Bibel

 

Genesis 11

Lernen

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1368

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1368. Quod per ‘Ur Chaldaeorum’ significetur cultus externus in quo falsa, constat ex significatione ‘Chaldaeorum’ in Verbo: ostensum est supra ad vers. 9 quod per ‘Babelem’ significetur cultus in quo interius sunt mala, per ‘Chaldaeam’ autem significatur cultus in quo interius sunt falsa; proinde per Babelem significatur cultus in quo intus nihil boni et per Chaldaeam cultus in quo intus nihil veri; cultus in quo intus nihil bonum et nihil verum, est cultus in quo interius est profanum et idololatricum; quod talis cultus in Verbo per ‘Chaldaem significetur, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

En terra Chaldaeorum, is populus non est, Asshur fundavit eam in 1 ziim; erigent speculatorias turres suas, excitabunt palatia sua; ponet eam in ruinam, 23:13;

‘terra Chaldaeorum qui non populus’ pro falsis, ‘Asshur fundavit’ pro quod ratiocinia, ‘speculatoriae turres’ pro phantasiis:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israeli Propter vos misi in Babelem, et dejecti vectes omnes eos, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor, 43:14 2 ;

‘Babel’ pro cultu in quo interius malum, ‘Chaldaei’ pro cultu in quia interius falsum, ‘naves’ sunt cognitiones veri quae corruptae:

[2] apud eundem,

Sede tacita, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non addes, vocent te dominam regnorum; succensui populo Meo, profanavi hereditatem Meam, et dedi eos in manum tuam; venient tibi duo ista subito in die uno, 3 una orbitas et viduitas; ad plenum venient super te propter multitudinem praestigiarum tuarum, et propter magnitudinem incantationum tuarum, 47:5, 6, 9; hic patet quod ‘Chaldaea’ sit profanatio veri, et vocatur ‘praestigiae et incantationes:

apud eundem,

Exite e Babele, fugite e Chaldaeis, 48:20;

pro e profanatione boni et veri in cultu:

apud Ezechielem,

Notas fac Hierosolymae abominationes ejus; ... pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea; ... scortata es cum filiis Aegypti; ... scortata es cum filiis Asshuris; ... hinc multiplicasti scortationem tuam... usque in terram Chaldaeam, 16:2, 3, 26, 28, 29; de Ecclesia Judaica in specie; ‘filii Aegypti’ pro scientificis, ‘filii Asshuris’ pro ratiociniis, ‘terra Chaldaea, ad quam multiplicavit scortationem’ pro profanatione veri; quod per ‘Aegyptum, Asshurem et Chaldaeam’ non intelligantur terrae et quod non de alia scortatione, quisque videre potest:

[3] apud eundem,

Scortata est Oholah, et dilexit super amasios, Assyrios propinquos, et scortationes suas ex Aegypto non deseruit, ... addidit ad scortationes suas; et vidit viros, depictum super pariete, imagines Chaldaeorum, pictas minio, cinctas cingulis in lumbis suis, tiaras pendulas tinctas in capitibus suis, aspectus ducum omnes, similitudo filiorum Babelis, Chaldaeorum, terra nativitatis eorum, libidinose amavit eos ad aspectum oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam; ... filii Babelis polluerunt eam per scortationes suas, 23:5, 8, 14-17;

ubi ‘Chaldaei vocantur filii Babelis’ pro veris profanatis in cultu; ‘Oholah’ pro Ecclesia spirituali quae vocatur 4 Samaria:

[4] apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et festinam, pergentem in latitudines terrae, ad possidendum habitacula non sibi; horribilis et terribilis, et ex seipsa judicium ejus et exaltatio ejus exit; cujus leves sunt prae pardis equi, et 5 acuti sunt prae lupis vesperae; et diffundunt se equites ejus, et equites ejus e longinquo adveniunt; advolant sicut aquila festinans ad comedendum; tota ad violentiam venit; desiderium anhelans facierum ejus orientem versus, 1:6, [7, ] 8, 9; describitur hic gens Chaldaea per repraesentativa multa significantia profanationes veri in cultu.

[5] Praeterea describitur Babel et Chaldaea in binis capitibus integris apud Jer. cap. 1 et cap. li;

ubi patet manifeste quid per utramque significetur, quod nempe per ‘Babelem’ profanatio caelestium et per ‘Chaldaeam’ profanatio spiritualium, in cultu. Ex his nunc constat quia per ‘Ur Chaldaeorum’ significatur, quod cultus externus in quo interius profanum idololatricum: quod talis eorum cultus fuerit, etiam datum est instrui ab ipsis.

Fußnoten:

1. See footnote, page 546.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. una is possibly a printer’s mistaken interpolation, Hebrew has no equivalent.

4. See verse 4, Samaria est Oholah.

5. As Apocalypsis Explicata 281, 355, 780. The First Latin Edition has oculi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #780

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

780. [Vers. 2.] "Et bestia quam vidi erat similis pardo." Quod significet ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant, constat ex significatione "bestiae ex mari ascendentis", de qua hic agitur, quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. 774), hic itaque ratiocinia illa; et ex significatione "pardi", quod sint illa discordantia, et usque apparentia sicut vera. Quod talia significentur per "pardum", est quia pardus quoad pellem est maculis distinctus et variegatus, ex qua variegatione apparet non impulcher; et quia animal saevum est et insidiosum, et prae reliquis celer ad rapiendum, et quia tales etiam sunt qui per ratiocinia solerter callent confirmare dogma de separatione fidei a bonis operibus per ratiocinia ex naturali homine, quod tametsi cum veris discordat, usque per illa faciunt ut illud appareat sicut cum veris cohaereat, ideo illa bestia quoad corpus "similis pardo" apparuit.

[2] Quia haec significantur per "pardum", velim primum per aliqua illustrare quomodo illi qui fidem separant a vita ejus, quae sunt bona opera, per ratiocinia faciunt ut discordantia appareant sicut cohaerentia. Haeretica describuntur multis in locis in Verbo per "idola", quae fabricator per varia format, usque ut appareant in figura hominis, sed quibus tamen non potest indi vita, qua videant, audiant, moveant manus ac pedes, et loquantur. Hoc quoque factum vidi in mundo spirituali a quibusdam qui fidem separaverunt a bonis operibus, et perstitit hoc opus per plures horas; et postquam idolum factum est, apparuit quidem id in conspectu plurium sicut imago hominis, sed coram oculis angelorum sicut monstrum: voluerunt etiam aliquid vitae per artes indere, sed non potuerunt.

[3] Quod talia in mundo spirituali fiant, est quia omnia quae ibi apparent sunt repraesentativa spiritualium, quae sistuntur in formis quales existunt in mundo; inde apparent omnis generis bestiae terrae, et aves caeli; etiam inde apparent domus, in illis conclavia, inque his varia decoramenta; tum horti et paradisi pleni arboribus fructiferis et floribus; apparent etiam mensae, et super illis omnis generis edulia; et innumera alia, quae tamen omnia ex origine spirituali sunt, et inde spiritualium repraesentativa. Ex eo est quod ibi a quibusdam formentur plura, per quae effigiantur spiritualia. Inde est quod etiam illi sistere voluerint fidem separatam a bonis operibus sub imagine hominis, ut ex apparentia illa simplicibus persuaderent ut dogma illud haereticum esset Divinum Verum: nam omne verum a Domino in sua forma est homo; inde angeli, quia receptiones Divini Veri a Domino sunt, formae humanae sunt; immo quicquid apud angelum ex Divino Vero est, talis formae est. (Quod ita sit, constare potest ex pluribus in opere De Caelo et Inferno, in specie ex illis quae ibi, n. 460, dicta sunt.) Quod "idola" in Verbo significent doctrinalia falsa ex propria intelligentia, apparentia sicut vera, videatur supra (n. 587). Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnibus haeresibus, et imprimis universali huic de separatione fidei a bonis operibus, per ratiocinia possit induci apparentia, sicut forent ex veris et non ex falsis.

[4] Sed illustretur hoc per exemplum. Quis non potest adduci ad credendum quod sola fides sit unicum medium salutis, quia homo non potest a se facere bonum quod in se est bonum? Hoc apparet cuivis ad primum visum quod sit consequens, ac ita cohaerens cum vero; et tunc nescit quod sit ratiocinium ex naturali homine confirmans separationem fidei a bonis operibus, ex quo ratiocinio persuasus homo cogitat quod non opus habeat attendere ad suam vitam, quia habet fidem; sed qui in illa persuasione est, non scit quod facere bonum ex Verbo, hoc est, quia mandatum est in Verbo, sit facere bonum a Domino; et quod sic faciat bonum a se sed usque credat quod sit a Domino. Sed de his plura in sequentibus. Ex paucis his videri potest quomodo per ratiocinia facile induci potest apparentia sicut falsum illud, quod universaliter in Ecclesia Christiana regnat, concordet cum hoc vero, quod omne bonum quod in se bonum est, sit a Domino, et nihil ab homine, et quod ideo homo possit desistere a faciendo bonum, et usque salvari; cum tamen prorsus discordat.

[5] Quod talia per "pardum" significentur, constare potest a sequentibus: Apud Jeremiam,

"Num convertet Aethiops cutem suam, aut pardus maculas suas? Etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere" (13:23)

"Num convertet Aethiops cutem suam?" significat quod malum non possit mutare naturam suam; "Aethiops" est malum in sua forma, quia totus niger; et "cutis", quia est extremum hominis, et correspondet ejus sensuali, est natura ejus; "aut pardus maculas suas?" significat quod falsum mali nec possit mutare; "pardus" hic est falsum ex malo, est enim verum falsificatum per ratiocinia, et "maculae" sunt falsificata; quia utrumque est contra bonum, dicitur, "Etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere": dicitur quod utrumque sit contra bonum, nempe malum et falsum mali, quia est malum voluntatis, et inde falsum intellectus; malum voluntatis est malum ex natura, et falsum intellectus fit malum per actum, nam voluntas agit per intellectum et facit malum.

[6] Apud Esaiam

"Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius; quare commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo..; vitulus, etiam leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos" (11:5, 6):

haec de Domino et de Ipsius regno, ac de statu innocentiae et pacis ibi; quod haec de Domino dicta sint, patet a versu 1, hujus capitis, ubi dicitur quod "virga exibit ex trunco Jischaji, et surculus ex radicibus ejus [fructum] feret": quod "justitia cingulum lumborum Ipsius erit, et veritas cingulum feminum Ipsius, significat quod Divinum Bonum procedens ex Divino Amore Domini conjunget illos in caelo et in ecclesia qui in amore in Ipsum sunt, et quod Divinum Verum procedens ex Ipso conjunget illos in caelo et in ecclesia qui in amore erga proximum sunt; per "justitiam", cum de Domino, intelligitur Divinum Bonum, ac per "lumbos Ipsius" intelliguntur illi qui in amore in Ipsum sunt, per "veritatem" intelligitur Divinum Verum, per "femina Ipsius" intelliguntur qui in amore erga proximum sunt, ac per "cingulum" significatur conjunctio cum illis in caelo et in ecclesia: "quare commorabitur", significat statum pacis, qui est quum nihil mali ab inferno timetur, quia non damnum inferre potest; "lupus cum agno, et pardus cum haedo", significat quod non aliquod malum et falsum nociturum sit illis qui in innocentia et in charitate a Domino sunt; per "lupum" significatur malum quod innocentiae oppositum est, et illum destruere conatur, et per "pardum" intelligitur falsum charitati oppositum, quod per ratiocinia pro fide charitatem destruere conatur, per "annum" significatur innocentia, et per "haedum" charitas; "vitulus etiam et leo juvenis et saginatum una", significat quod falsum infernale non nociturum sit innocentiae naturalis hominis, nec ulli affectioni boni ejus; per "vitulum" significatur innocentia naturalis hominis, per "saginatum" seu "bovem" significatur affectio naturalis hominis, et per "leonem" falsum infernale quoad potentiam et cupidinem destruendi Divinum Verum: "et puer parvus ducet eos", significat statum innocentiae et amoris in Dominum in quo erunt; "puer" significat innocentiam et simul amorem in Dominum, amor enim in Dominum unum facit cum innocentia; nam qui in illo amore, etiam in innocentia sunt, ut sunt illi qui in tertio caelo sunt, qui etiam inde coram oculis aliorum apparent sicut infantes et pueri.

[7] Apud Jeremiam,

"Percussit" magnates Hierosolymae "leo de silva, lupus camporum devastabit eos, pardus vigilans contra urbes eorum, omnis qui exiverit discerpetur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, validae factae aversiones" (5:6):

haec dicta sunt de falsificatione veri in ecclesia; et per "magnates Hierosolymae" intelliguntur illi qui reliquis praeibunt in docendis veris et bonis, et per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam: per "leonem e silva", qui percussit magnates, significatur dominium falsi infernalis; per "lupum", qui devastabit, significatur dominium mali inde; utrumque, tam falsum quam malum, destruens vera et bona ecclesiae: per "pardum", qui "vigilat contra urbes", significantur ratiocinia a falsis mali contra vera doctrinae; "urbes" significant doctrinalia, ita vera doctrinae: quod "discerpetur omnis qui exiverit", significat quod quisquis recedit a veris doctrinae a falsis periturus sit: per "praevaricationes" quae multiplicatae, significantur falsificationes veri; per "aversiones" quae validae factae, significantur adulterationes boni; quod falsificationes veri et adulterationes boni per "praevaricationes" et "aversiones" significentur, constat ex versu sequente, ubi dicitur quod "moechati sint, et domum meretricis turmatim intraverint", per quae falsificationes et adulterationes illae significantur.

[8] Apud Habakuk,

"Cujus leves sunt prae 1 pardis equi, ..acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus" (1:8):

haec de devastatione ecclesiae per adulterationem veri; "gens Chaldaea", de qua haec dicuntur, illam significat: "cujus leves sunt prae pardis equi", significat cupidinem seducendi per ratiocinia, et inde solertiam seducendi; cupido et solertia illorum significatur per quod "leves" et celeres sint, ratiocinia ex naturali homine significantur ibi per "equos"; et quia haec per "equos" significantur, et similia per "pardos", ideo dicitur quod "equi eorum prae pardis leves sint"; "acuti sunt prae lupis vesperae", significat astutiam fallendi per fallacias; fallaciae sensuum hic significantur per "lupos vesperae", quia fallaciae sunt ex sensuali homine, qui in tenebris falsa sicut vera videt; "ut diffundant se equites ejus" significat ut vera Verbi per adulterationem fiant haeretica; per "equites" significantur haereses, quia per "equos" ratiocinationes, per quas confirmantur falsa.

[9] Apud Danielem,

Tertia bestia e mari ascendens erat "sicut pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius" (7:6):

describitur ibi per quatuor bestias e mari ascendentes successiva devastatio ecclesiae; et per tertiam hanc bestiam, quae "sicut pardus", significantur similia quae per "pardum" in hoc loco Apocalypseos, nempe ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant; "cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius", significat apparentiam intellectus boni et veri ex applicatione sensus litterae Verbi.

[10] Apud Hoscheam,

"Ego novi te in deserto, in terra siccitatum; cum pascuum eorum, tunc saturati sunt; cum saturati sunt, tunc elatum est cor eorum; propterea obliti sunt Mei, ideo factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo" (13:5-7):

"Ego novi te in deserto, in terra siccitatum", significat statum absque bono et absque veris; "desertum" est status absque bono, et "terra siccitatum" est status absque veris; "cum pascuum eorum, tunc saturati sunt", significat quando illis data sunt bona et vera, hoc est, de illis instructi ex Verbo, usque ad plenam nutritionem animae; "cum saturati sunt, tunc elatum est cor eorum", significat cum ex plenitudine illa extulerint se super omnes, credendo quod ideo illis solis caelum et non aliis: "propterea obliti sunt Mei" significat quod fastus obliteraverit ea, et inde recesserit desiderium, et cum hoc cor eorum a Domino: "ideo factus sum illis sicut leo" significat inde devastationem omnis veri ecclesiae: "et sicut pardus super via observabo" significat falsificationem veri per ratiocinia ex naturali homine; per "pardum" significatur falsificatio per ratiocinia, per "viam" verum ducens ad bonum, et per "observare" intentio pervertendi. Ita dicitur de Domino in sensu litterae Verbi ex apparentia Veri, in qua tamen insitum latet genuinum Verum, quod est sensus spiritualis Verbi, quod Ipse non sit sicut leo, qui ecclesiam devastat, nec sicut pardus qui vera per ratiocinia falsificat, sed homo qui id facit quando corde effertur. Ex his constare potest quid per "pardum" in Verbo significatur.

Fußnoten:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232