Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8093

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4683

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4683. ‘Et indicavit fratribus suis’: quod significet coram illis qui a fide separata, constat a repraesentatione ‘fratrum Josephi’ quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, seu in sensu abstracto illa quae sunt fidei, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, hic 1 qui sunt a fide separata a charitate quia sequitur ‘quod addiderint adhuc odisse illum’ per quae significatur contemptus et aversio adhuc major. Se enim ita cum illa Ecclesia habet: cum primum incohat, charitatem praedicant sed modo ex doctrinali, ita ex scientifico, non autem ex ipsa charitate, ita non ab affectione seu corde; successu temporis sicut charitas et affectio obliteratur in corde, praedicant fidem, et tandem cum nulla amplius charitas, solam fidem et hanc salvificam dicunt absque operibus; tunc quoque opera non amplius vocant charitatis sed fidei, et nominant illa fructus fidei;

[2] conjungunt quidem sic, sed solum ex doctrina, non autem ex vita; et quia in vita fidei seu in bono nihil salutis ponunt sed solum in fide, et tamen manifeste ex Verbo et quoque ex intellectuali suo sciunt quod doctrina nihil sit absque vita, seu quod fides nihil sit absque fructibus; salvificum fidei ponunt in confidentia, ut sic quoque a fructibus recedant, non scientes quod omnis confidentia trahat suum esse a fine vitae, et quod genuina confidentia non dabilis in nisi in bono, sed spuria et falsa etiam in malo: utque adhuc magis separent fidem a charitate, etiam persuadent quod confidentia solum unius momenti, etiam in ultimo vitae, salvet, utcumque vita anteacta fuit, quantumvis sciunt quod vita sua quemvis maneat post mortem et quod quisque secundum opera vitae suae judicabitur: ex his paucis constare potest qualis est fides separata a charitate, proinde qualis Ecclesia, quae fidem, non autem vitam fidei, essentialem facit. De falsis quae inde ut a sua scaturigine fluunt, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts itaque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3242

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3242. ‘Et filii Midianis, Ephah et Epher, et Hanoch, et Abida, et Eldaah’: quod significet a tertia sorte derivationes, constare potest a repraesentatione ‘Midianis’ quod sint illi qui in vero fidei, de qua 1 infra, et cum illi qui in vero fidei sunt ‘Midian’, sequitur quod ‘filii’ sint derivationes inde. Cum illis qui in vero fidei sunt, ita se habet: in regnum Domini nullus admittitur nisi qui in bono fidei est, bonum enim fidei est vitae, fidei vita manet, non autem fidei doctrina nisi quantum haec cum vita unum facit; at usque qui in vero fidei sunt, hoc est, qui profitentur fidem, et eam dicunt essentialem, ex eo quod ita didicerunt, et tamen usque in bono vitae sunt, hoc est, qui corde sunt Christiani, non ore, illi in spirituali regno Domini sunt; facile enim aliquis persuaderi potest quod fides sit essentiale, cum ita traditur a magistris, et 2 is in puerili aetate imbuitur opinione illa, et 3 quia illi qui doctissimi audiunt, et antistites, ita dicunt, 4 quorum quidam timent dicere vitae bonum, quia vita illos damnat, praeterea etiam quia illa quae sunt fidei, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt charitatis: qui ergo in vero fidei sunt, et usque in bono vitae, illi sunt qui vocantur ‘Midian’; vero autem secundum quae vivunt, sunt ‘filii Midianis’:

[2] sicut illi qui in vero fidei 5 conjuncto bono ejus, 6 sunt ‘Midian’ ita quoque in opposito sensu illi qui in falso sunt ex eo quod bonum vitae non illis; ut ex sequentibus constare potest;

apud Esaiam,

Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, 60:6;

ubi de regno spirituali Domini, ‘dromades Midianis et Ephae’ pro doctrinalibus; doctrinalia boni sunt ‘aurum’, doctrinalia veri sunt ‘tus’, utraque sunt ‘laudes Jehovae’; inde etiam patet, 7 quid Ephah significat. Quod per ‘Midianitas’ qui extraxerunt Josephum e fovea, ac vendiderunt Jishmaelitis, et in Aegyptum Potiphari, Gen. 37:28, 36, significentur illi qui in vero simplicis boni, videbitur, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ad versus illos.

[3] Quod etiam per ‘Midianem’ significentur illi qui in falso, quia 8 bonum vitae non illis, constare potest ex illis quae de Midiane apud Mosen dicuntur, quod nempe, Seniores Moab et seniores Midianis, cum praestigiis in manu, iverint ad Bileamum, et locuti sint ad illum verba Balaki, Num. 22:4, 7, seq.

‘Moabus’ in bono sensu pro illis qui in bono naturali sunt et se facile seduci patiuntur, at in opposito pro illis qui adulterant bona, n. 2468; ‘Midian’ bono sensu pro illis qui in vero simplicis boni, ut dictum, et ita se facile persuaderi sinunt; in opposito, ut hic, pro illis qui falsificant vera; falsificationes significantur per ‘praestigias in manu’, 9 et facta ex falsis per quod miserint ad Bileamum contra filios Israelis, qui sunt bona et inde vera fidei.

[4] Scortationes filiorum Israelis cum Midianitarum feminis, propter quas plaga, quae sedata per quod Pinhasus transfoderit Midianitidem et virum Israelis in lupanari; Num. 25:6-8, seq. , simile significant, nam per ‘scortationes’ repraesentabantur falsificationes veri, n. 2466, 2729; et quia falsificatione veri 10 sunt quae in sensu interno significantur per scortationes, ideo ex mandato, Duodecim mille ex filiis Israelis percusserunt illos, occiderunt eorum reges, et omnem masculum, ac mulieres, quas captivas duxerunt, quae cognoverant virum; et 11 praedam inter se diviserunt Num. 25:16, 17; 25:16 ad fin. ,

quod ‘duodecim mille’ essent, erat quia duodecim significant omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f, per quae falsa destruuntur; ‘reges’ quos occiderunt, sunt falsa, etiam ‘masculus’; ‘mulieres, quae cognoverant virum’ sunt affectiones falsi, ‘praeda, quae aurum, argentum pecora’ sunt vera quae falsificata, inde patet quod omnia et singula ibi sint repraesentativa punitionis et destructionis falsi per vera.

[5] Similiter quae de Midianitis referuntur in libro Judicum, nempe, Quod filii Israelis, quia fecerunt malum in oculis Jehovah dati sint in manum Midianis septem annis; et quod filii Israeli propter Midianem fecerint sibi speluncas in montibus, et antra et munitiones; et quando Israel fecit sementem, quod Midian et Amalek, et filii orientis ascenderint et corruperint proventum terrae illorum; ac dein quod liberati a Gideone per trecentos qui lamberunt lingua aquas sicut canis, et quod domum missi, qui procubuerunt super genua et biberunt, praeter plura, de quibus cap. 6, 7, 8; ibi quoque omnia et singula sunt repraesentativa falsificationes veri, et propter id punitiones, usque ad illud quod destruerentur per talia quae significantur per ‘lambere lingua aquas ut canis’; quid autem singula in sensu interno significant, prolixum nimis foret hic explicare; ex Divina Domini Misericordia, suo loco dicetur:

apud Habakkuk,

Vidit et dissipavit gentes, et dispersi sunt montes temporis, et humiliarunt se colles saeculi; sub 12 aven vidi tentoria Kushanis, contremuerunt cortinae terrae Midianis, Hab. 3:6, 7; ibi de Adventu Domini; ‘tentoria Kushanis’ pro religioso ex malo: ‘cortinae terrae Midianis’ pro religioso ex falso.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has mox

2. The Manuscript inserts sic.

3. The Manuscript has cum

4. The Manuscript has imprimis quia illa quae sunt veri fidei, seu doctrinae, perceptibiliter influunt, non ita illa quae sunt boni fidei seu charitatis, et praeterea timent illidicerevitaebonum, quorum vita damnat, volentes quod etiam qui pessimae vitae sunt, salventur

5. conjunctio, in the First Latin Edition

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript has quod etiam Epha sit simile

8. The Manuscript has bonum vitae non illis but deletes vitae; the First Latin Edition has bonae vitae non illis; the Second Latin Edition changes bonae to bona.

9. The Manuscript has et per quod egerint contra filios Israelis, qui sunt bona et inde vera fidei, mittendo ad Bileamum.

10. The Manuscript has per Midianitas significatae sunt, inde

11. praeter, in the First Latin Edition

12. Hebrew (aven) is usually translated 'affliction. ' Swedenborg here copies Schmidius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.