Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8093

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4683

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4683. ‘Et indicavit fratribus suis’: quod significet coram illis qui a fide separata, constat a repraesentatione ‘fratrum Josephi’ quod sint Ecclesia quae deflectit a charitate ad fidem, seu in sensu abstracto illa quae sunt fidei, de qua supra n. 4665, 4671, 4679, hic 1 qui sunt a fide separata a charitate quia sequitur ‘quod addiderint adhuc odisse illum’ per quae significatur contemptus et aversio adhuc major. Se enim ita cum illa Ecclesia habet: cum primum incohat, charitatem praedicant sed modo ex doctrinali, ita ex scientifico, non autem ex ipsa charitate, ita non ab affectione seu corde; successu temporis sicut charitas et affectio obliteratur in corde, praedicant fidem, et tandem cum nulla amplius charitas, solam fidem et hanc salvificam dicunt absque operibus; tunc quoque opera non amplius vocant charitatis sed fidei, et nominant illa fructus fidei;

[2] conjungunt quidem sic, sed solum ex doctrina, non autem ex vita; et quia in vita fidei seu in bono nihil salutis ponunt sed solum in fide, et tamen manifeste ex Verbo et quoque ex intellectuali suo sciunt quod doctrina nihil sit absque vita, seu quod fides nihil sit absque fructibus; salvificum fidei ponunt in confidentia, ut sic quoque a fructibus recedant, non scientes quod omnis confidentia trahat suum esse a fine vitae, et quod genuina confidentia non dabilis in nisi in bono, sed spuria et falsa etiam in malo: utque adhuc magis separent fidem a charitate, etiam persuadent quod confidentia solum unius momenti, etiam in ultimo vitae, salvet, utcumque vita anteacta fuit, quantumvis sciunt quod vita sua quemvis maneat post mortem et quod quisque secundum opera vitae suae judicabitur: ex his paucis constare potest qualis est fides separata a charitate, proinde qualis Ecclesia, quae fidem, non autem vitam fidei, essentialem facit. De falsis quae inde ut a sua scaturigine fluunt, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts itaque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4665

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4665. CAPUT XXXVII

1. Et habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan.

2. Hae nativitates Jacobi; Joseph filius septendecim annorum fuit pascens cum fratribus suis gregem, et is puer, cum filiis Bilhae et cum filiis Zilpae, feminarum patris sui: et adduxit Joseph malam famam illorum ad patrem illorum.

3. Et Israel amavit Josephum prae omnibus filiis suis, quia filius senectutum is ei, et fecit ei tunicam variorum colorum.

4. Et viderunt fratres ejus quod eum amavit pater illorum prae omnibus fratribus ejus, et oderunt eum, et non potuerunt loqui ei ad pacem.

5. Et somniavit Joseph somnium, et indicavit fratribus suis, et addiderunt adhuc odisse illum.

6. Et dixit ad illos, Audite quaeso somnium hoc quod somniavi.

7. Et ecce nos manipulantes manipulos in medio agri, et ecce surrexit manipulus meus, et etiam constitit, et ecce circumdederunt manipuli vestri, et incurvaverunt se manipulo meo.

8. Et dixerunt ei fratres ejus, An regnando regnabis super nos? si dominando dominaberis in nos? et addiderunt adhuc odisse eum super somnia ejus, et super verba ejus.

9. Et somniavit adhuc somnium alterum, et narravit illud fratribus suis, et dixit, Ecce somniavi somnium adhuc, et ecce sol et luna, et undecim stellae incurvantes se mihi.

10. Et narravit ad patrem suum, et ad fratres suos, et increpavit eum pater ejus, et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti? an veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?

11. Et inviderunt ei fratres ejus; et pater ejus custodivit verbum.

12. Et iverunt fratres ejus ad pascendum gregem patris illorum in Shechem.

13. Et dixit Israel ad Josephum, Nonne fratres tui pascentes in Shechem? vade et mittam te ad illos, et dixit ei, Ecce me.

14. Et dixit ei, Vade quaeso, vide pacem fratrum tuorum, et pacem gregis, et reduc mihi verbum; et misit eum e valle Hebronis, et venit Shechemum.

15. Et invenit eum vir, et ecce errans in agro, et interrogavit eum vir, dicendo, Quid quaeris?

16. Et dixit, Fratres meos ego quaerens, indica quaeso mihi, ubi illi pascentes.

17. Et dixit vir, Profecti abhinc, quia audivi dicentes, Eamus Dothanem; et ivit Joseph post fratres suos, et invenit illos in Dothan.

18. Et viderunt eum e longinquo, et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum.

19. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Ecce dominus somniorum iste venit.

20. Et nunc ite et occidamus eum, et mittamus eum in unam fovearum, et dicamus, Fera mala comedit eum; et videbimus quid erunt somnia ejus.

21. Et audivit Reuben, et eripuit eum e manu illorum, et dixit, Non percutiamus eum, anima.

22. Et dixit ad illos Reuben, Ne effundatis sanguinem, mittite eum ad foveam illam quae in deserto, et manum ne mittatis in eum; propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus.

23. Et factum sicut venit Josephus ad fratres suos, et exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum quae super eum.

24. Et sumpserunt eum, et miserunt eum in foveam, et fovea vacua, nulla in illa aqua.

25. Et sederunt ad comedendum panem, et sustulerunt oculos suos, et viderunt, et ecce comitatus Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes aromata, et resinam, et stacten, euntes ad deferendum ad Aegyptum.

26. Et dixit Jehudah ad fratres suos, Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus?

27. Ite et vendamus eum Jishmaelitis, et manus nostra ne sit in eum, quia frater noster caro nostra is; et auscultarunt fratres illius.

28. Et transiverunt viri Midianitae negotiatores, et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et vendiderunt Josephum Jishmaelitis in viginti argenti; et adduxerunt Josephum Aegyptum.

29. Et rediit Reuben ad foveam, et ecce nullus Joseph in fovea: et discidit vestes suas.

30. Et rediit ad fratres suos, et dixit, Natus non amplius, et ego quo ego venio?

31. Et sumpserunt tunicam Josephi, et mactarunt hircum caprarum, et intinxerunt tunicam in sanguine.

32. Et miserunt tunicam variorum colorum, et adduxerunt ad patrem illorum, et dixerunt, Hanc invenimus, agnosce quaeso an tunica filii tui haec, si non.

33. Et agnovit illam, et dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit eum, discerpendo discerptus est Joseph.

34. Et discidit Jacob vestes suas, et posuit saccum in lumbis suis, et luxit super filio suo diebus multis.

35. Et surrexerunt omnes filii ejus, et omnes filiae ejus, ad consolandum eum, et renuit ad consolandum se, et dixit, Quia descendam ad filium meum lugens sepulcrum; et flevit eum pater ejus.

36. Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis, principi satellitum.

CONTENTA

Agitur in hoc Capite in sensu interno de Veris Divinis quae a Divino Humano Domini, quod temporis successu in Ecclesia rejecta sint, et tandem loco illorum falsa recepta. In specie agitur de illis qui in fide separata a charitate 1 , 2 quod sint contra Divinum Humanum Domini.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.