Bible

 

Leviticus 19:10

Studie

       

10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 109

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere", quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere", quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae", quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur).

Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus malignis, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores"; per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae", et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem"; et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum.

Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. De 230-239).

[4] Quod "arbores", quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus", talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis:

"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esaias 41:19);

ibi agitur de ecclesiae instauratione.

"Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esaias 60:13).

"Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezechiel 17:24);

"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem, et omnem arborem aridam" (Ezechiel 21:3 [B.A. 20:47]);

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel 1:12);

"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis, ... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apocalypsis 8:7);

1 Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna, ... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Daniel 4:7-12).

(Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei", n. 9277, 10261; quid "cedrus", n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis", n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus", 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-

"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jeremias 17:8);

Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezechiel 47:12);

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. 22 [1,] 2);

"Beatus vir, ... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. 1 (1, 2,) 3);

"Ne timete, ... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel 2:22);

"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalmuss 104:16);

"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. 148:7, 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:

Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Leviticus 19:23-25).

Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est,

Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Leviticus 23:40, 41);

per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 2 4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo

Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. 26:4, 20 3 ).

Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs,

Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deuteronomius 20:19, 20).

Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matthaeus 3:10; 7:16-21);

"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matthaeus 12:33; Luca 6:43, 44);

"Omnis palmes non ferens fructum, 4 auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Johannes 15:2-8);

"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" ( 5 Luc. 13:6-9);

"Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matthaeus 21:19; Marcus 11:13, 14, 20);

"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei", quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5113

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5113. ‘Et ecce vitis coram me’: quod significet intellectuale, constat ex significatione ‘vitis’ quod sit intellectuale quod Ecclesiae spiritualis, de qua sequitur. Quia per ‘pincernam’ significatur sensuale parti intellectuali subjectum, et hic agitur de influxu intellectualis in sensuale sibi subordinatum, ideo in somnio apparuit vitis cum propaginibus, flore, botris, et uvis, per quae influxus et 1 renascentia sensualis illius describitur.

Quod intellectuale Ecclesiae spiritualis attinet, sciendum quod in Verbo ubi de illa Ecclesia, passim etiam de intellectuali ejus agatur ex causa quia est pars intellectualis quae apud hominem illius Ecclesiae regeneratur et fit Ecclesia;

[2] sunt enim binae Ecclesiae in genere, nempe caelestis et spiritualis; Ecclesia caelestis est apud hominem qui quoad partem voluntariam regenerari potest seu fieri Ecclesia; at Ecclesia spiritualis apud hominem qui solum quoad partem intellectualem, ut dictum, ‘regenerari potest’;

Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuit caelestis, quia apud eos qui ab illa fuerunt, in parte voluntaria aliquid integrum fuit, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, spiritualis fuit quia apud eos qui ab illa, non aliquid in parte voluntaria sed in parte intellectuali, integrum fuit; inde nunc est quod in Verbo ubi de Ecclesia spirituali, passim 2 etiam de intellectuali ejus agatur; de his videantur n. 640, 641, 765, 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 1555, 2124, 2256, 2669, 4328, 4493. [2] Quod intellectualis pars apud illos qui ab Ecclesia spirituali, regeneretur, constare potest etiam ex eo quod homo Ecclesiae illius nullam perceptionem veri ex bono habeat, prout habuerunt qui a caelesti Ecclesia, sed verum quod fidei, primum addiscet, et imbuet intellectuale, et sic ex vero cognoscet quid bonum, et postquam id inde cognoverit, id cogitare potest, dein velle, et tandem facere, et tunc nova voluntas apud illum in parte 3 intellectuali a Domino formatur; per hanc a Domino elevatur spiritualis homo in caelum, remanente usque malo in propria ejus voluntate, quae tunc miraculose separatur, et hoc per vim superiorem, qua detinetur a malo et tenetur in bono.

[3] Caelestis autem Ecclesiae homo regeneratus fuit quoad partem voluntariam, ab infantia imbuendo bonum charitatis, et cum ejus perceptionem adeptus est, ducebatur in perceptionem amoris in Dominum; inde omnia vera fidei ei in intellectuali sicut in speculo apparuerunt; intellectus et voluntas apud illum prorsus unam mentem fecerunt, nam perceptum illis 4 in intellectu quod erat in voluntate; in his consistebat integritas primi hominis, per quem Ecclesia caelestis significatur.

[4] Quod vitis sit intellectuale Ecclesiae spiritualis, ex Verbo pluries alibi constat, ut apud Jeremiam,

Quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Shihoris?

aut quid tibi cum via Assyriae ut bibas aquas fluvii?...

atqui Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis; quomodo ergo conversa es Mihi in palmites degeneres vitis alienae ? 2:18, 21;

ibi de Israele, per quem significatur Ecclesia spiritualis, n. 3654, 4286; ‘Aegyptus et aquae Shihoris’ pro scientificis quae pervertunt, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘Assyria et aquae fluvii’ pro ratiocinatione ex illis nempe scientificis contra bonum vitae et verum fidei, n. 119, 1186; ‘vitis nobilis’ pro Ecclesiae spiritualis 5 homine, qui ‘vitis’ dicitur ex intellectuali; ‘palmites degeneres vitis alienae’ pro Ecclesiae perversae homine:

[5] apud Ezechielem,

Aenigma et parabola de domo Israelis; ... aquila magna sumpsit de semine terrae, et posuit in agro sementis, ... germinavit et factum est in vitem luxuriantem, humilem proceritate; ita ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent; sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit propagines... ad aquilam 6 ; vitis haec applicuit radices suas, et palmites suos misit ad illam, ... in agro bono aliud aquas multas; illa plantata ad faciendum ramum, ... ut esset in vitem magnificentiae, xvii [2, ] 3,

5-8; ‘aquila’ pro rationali, n. 3901; semen terrae' pro vero Ecclesiae, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373; quod ‘factum in vitem luxuriantem et in vitem magnificentiae’ pro in Ecclesiam spiritualem, quae ‘vitis’ vocatur ex vino quod inde, quod significat bonum spirituale seu bonum charitatis ex quo verum fidei, implantatum parti intellectuali:

[6] apud eundem,

Mater tua 7 , sicut vitis in similitudine 8 tui, juxta aquas plantata, frugifera, et ramosa facta ab aquis multis; unde fuerunt illi virgae roboris in sceptra dominantium; et elevavit se statura ejus super inter implexos ramos, ut apparuerit altitudine sua in multitudine palmitum, 19:10, 11;

ibi etiam de Israele, per quem Ecclesia spiritualis significatur, quae ‘viti’ comparatur ex simili causa de qua mox supra; describuntur ibi ejus derivationes usque ad ultimas in naturali homine, nempe ad scientifica ex sensualibus, quae sunt ‘implexi rami’, n. 2831:

[7] apud Hoscheam,

Ero 9 sicut ros Israeli, ... ibunt rami ejus, et erit sicut olivae honor ejus, et odor 10 illi sicut Libani, revertentur habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani. Ephraim quid Mihi amplius cum idolis? 14:6-9 [KJV 14:5-8];

‘Israel’ pro Ecclesia spirituali cujus efflorescentia comparatur ‘viti’, et memoria ‘vino Libani’, ex bono fidei implantato intellectuali; ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae spiritualis, n. 3969:

[8] apud Zachariam, Reliquiae populi, ... semen pacis, vitis dabit fructum suum et terra dabit proventum, et caeli dabunt rorem suum, 8:11, 12;

‘reliquiae populi’ pro veris reconditis a Domino in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284; ‘semen pacis’ pro boni ibi; ‘vitis’ pro intellectuali:

[9] apud Malachiam, Increpabo vobis absumentem, ut non corrumpat vobis fructum terrae, nec orba erit vobis vitis in agro, iii

11, 12; ‘vitis’ pro intellectuali; ‘vitis non orba’ dicitur quando intellectuale non privatur veris et bonis fidei; contra autem ‘vitis vacua’ quando sunt falsa ibi et inde mala, apud Hoscheam,

Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, 10:1:

[10] apud Mosen,

Ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, postquam laverit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen.

49:11;

prophetia Jacobi, tunc israelis, de duodecim filiis, ibi de ‘Jehudah’ per quem repraesentatur Dominus, n. 3881, ‘vitis’ ibi pro intellectuali quod est Ecclesiae spiritualis, et ‘vitis nobilis’ pro intellectuali quod est Ecclesiae caelestis:

[11] apud Davidem,

Jehovah, vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam, purgasti ante illam, et radicari fecisti radices illius, ut impleverit terram, operti sunt montes umbra illius, et ramis cedri Dei, emisisti propagines illius usque ad mare, et ad Euphratem ramusculos illius.... Conculcat illam aper e silva, et fera agrorum depascit illam, Ps.

80:9-12, 14 [KJV 8-11, 13];

‘vitis ex Aegypto’ in sensu supremo pro Domino; glorificatio Humani Ipsius describitur per illam et illius propagines 11 ; in sensu interno est vitis ibi Ecclesia spiritualis, ac homo illius Ecclesiae, qualis cum quoad intellectuale et voluntarium a Domino novus factus est seu regeneratus; ‘aper in silva’ est falsum, et ‘fera agrorum’ est malum, quae Ecclesiam ac 12 fidem in Dominum destruunt:

[12] apud Johannem, Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum;

calcatum est torcular extra urbem, et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum, Apoc. 14:19, 20;

‘vindemiare vitem terrae’ pro destruere intellectuale Ecclesiae;

et quia per ‘vitem’ significatur intellectuale illud, etiam dicitur quod sanguis exiverit e torculari usque ad frena equorum',

per ‘equos’ enim significantur intellectualia, n. 2761, 2762, 3217:

apud Esaiam,

Fiet in die illo, erit omnis locus, in quo fuerint mille vites pro mille argenti, erit in senticetum et vepretum, 7:23:

apud eundem,

Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus, lugebit mustum, et languescet vitis, 24:6, 7:

apud eundem,

Super ubera se pulsant 13 ob agros meri, ob vitem frugiferam, super terra populi mei spina, sentis ascendit 14 , 32:12-14;

in illis locis de vastatione Ecclesiae spiritualis quoad bonum et verum fidei agitur, ita quoad intellectuale, nam verum et bonum fidei est in parte intellectuali hominis illius Ecclesiae, ut supra dictum; quisque videre potest quod ibi non per ‘vitem’ vitis intelligatur, et non per ‘terram’ terra, sed quod tale quod est Ecclesiae.

[13] quia in genuino sensu ‘vitis’ significat bonum intellectualis, et ‘ficus’ bonum naturalis, seu quod idem, ‘vitis’ bonum interioris hominis, et ‘ficus’ bonum exterioris, idcirco pluries in Verbo ubi vitis etiam ficus nominatur; ut in his locis:

apud Jeremiam Consumendo consumam eos, ... non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluit, 8:13:

apud eundem Ego adducam super vos gentem e longinquo, domus Israelis... qui comedet vitem tuam et ficum tuam, 5:15,

17:

apud Hoscheam Devastabo vitem ejus et ficum ejus, 2:12:

apud Joelem,

Gens ascendit super terram, ... redegit vitem Meam in vastitatem, et ficum Meam in spumam, denudando denudavit illam, et projecit, dealbati sunt palmites illius; ...

vitis exaruit, et ficus languet, 1:6, 7, 12:

apud eundem,

Ne timete bestia agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti; quia arbor feret 15 fructum suum, et ficus et vitis dabunt vim suam, 2:22, 23:

apud Davidem,

Percussit vitem eorum, et ficum eorum, et confregit arborem termini eorum, Ps. 105:33:

apud Habakkuk, Ficus non florebit, nec proventus in vitibus, 3:17:

apud Micham, E Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae ex Hierosolyma; sedebunt quisque sub vite sua, et sub ficu sua, nec terrens, 4:2, 4:

apud Zachariam,

In die illo... clamabitis vir ad socium suum sub vite et sub ficu, 3:10:

in libro I Regum,

Tempore Shelomonis pax fuit ab omnibus transitibus a circuitu, et habitavit Jehudah et Israel in confidentia, quisque sub vite sua, et sub ficu sua, 5:4, 5. [KJV 4:24, 25];

quod ‘ficus’ sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur n. 217.

[14] Quod ‘vitis’ sit intellectuale novum seu regeneratum per bonum ex vero et per verum ex bono, constat ex Domini verbis ad discipulos postquam instituit Sanctam Cenam, apud Matthaeum, Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, 26:29;

bonum ex vero et verum ex bono per quae novum fit intellectuale seu homo fit spiritualis, significatur per ‘genimen vitis’, appropriatio ejus significatur per ‘bibere’; quod ‘bibere’ sit appropriare, et quod praedicetur de vero, videatur n. 3, 168; quod id non plene fiat quam in altera vita, significatur ‘per’ ‘usque ad diem illum quando id bibero 16 vobiscum novum in regno Patris Mei’; quod per ‘genimen vitis’ non mustum nec vinum intelligatur, sed caeleste quid quod est regni Domini, manifeste patet.

[15] Quia intellectuale hominis spiritualis novum fit et regeneratur per verum quod unice a Domino, ideo Dominus Se comparat ‘viti’, et illos qui implantantur vero quod ab Ipso, consequenter Ipsi, comparat ‘palmitibus’, et bonum quod inde, ‘fructui’, apud Johannem, Sum Vitis vera, et Pater Meus Vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum, Omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat.... Manete in Me etiam Ego in vobis, quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum Vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam:... hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, 15:1-5, 12.

[16] Quia ‘vitis’ in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Verum, et inde in sensu interno hominem Ecclesiae spiritualis, idcirco ‘vinea’ significat ipsam Ecclesiam spiritualem, n. 1069, 3220.

[17] 17 Quia ‘Naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, et ille regeneratur per bonum amoris, non autem per verum fidei prout spiritualis homo, consequenter caelestis homo non quoad intellectuale sed quoad voluntarium, ut supra dictum videatur, idcirco ‘prohibitum 18 Naziraeo fuit edere quicquam quod exiret ex vite, ita nec bibere vinum’, Num. 6:3, 4; Jud. 13:14;

ex eo quoque patet quod per ‘vitem’ significetur intellectuale quod est spiritualis hominis, ut ostensum; quod ‘Naziraeus’ caelestem hominem repraesentaverit, videatur n. 3301 inde etiam videri potest quod nequaquam sciri queat quare Naziraeo prohibitum fuit 19 omne quod exiret ex vite, praeter plura de illo, nisi sciretur quid ‘vitis’ in proprio sensu significat, tum nisi sciretur quod sit Ecclesia caelestis et Ecclesia spiritualis, et quod homo Ecclesiae caelestis aliter regeneretur quam homo Ecclesiae spiritualis; ille per semen implantatum parti voluntariae, hic per semen implantatum parti intellectuali; talia arcana in sensu Verbi interno recondita sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts inde.

2. partim, in the First Latin Edition

3. The Manuscript inserts ejus.

4. The Manuscript inserts fuit.

5. illius Ecclesiae

6. The Manuscript and the First Latin Edition have emisit propagines ad aquilam but there is a long omission after propagines, i. e. , Fuit autem aquila una alia magna, magna alis et plena plumis ad quam ecce. For all this Swedenborg has ad aquilam

7. sua, in the First Latin Edition

8. So Schmidius, the KJV (1611) and the Revised Version (1881-1885) here ‘in thy blood’, but the latter has in the margin ‘or, in thy likeness’.

9. Ego AI, Hebrew =I will be' = Ero

10. honor, in the First Latin Edition

11. per illam, et ejus propagationes describitur

12. ad, in the First Latin Edition, quoad, in the Second Latin Edition

13. pulsantes

14. ascendet

15. fecit, in the First Latin Edition

16. bibiturus, in the First Latin Edition

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. ei

19. fuerit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.