Bible

 

Johannes 6:61

Studie

       

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10283

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10283. ‘Super carnem hominis non fundetur’: quod significet non communicativum cum proprio hominis, constat ex significatione ‘carnis hominis’ quod sit proprium ejus, de qua sequitur, et ex significatione ‘fundere’ quod sit communicare; simile enim significatur per ‘fundere’ quod per ‘tangere’, sed ‘fundere’ praedicatur de liquidis, ut de oleo, vino, et aqua, et ‘effundere’ de Divinis, 1 caelestibus et 1 spiritualibus, at ‘tangere’ de siccis et corporeis; quod ‘tangere’ sit communicare, videatur n. 10130; inde sequitur quod per quod ‘oleum unctionis super carnem hominis non fundetur’ significetur quod Divinum Bonum Divini Amoris Domini non communicativum sit cum proprio hominis, causa est quia proprium hominis non est nisi quam malum, et Divinum Bonum Domini non cum malo communicari potest; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1023, 1024, 1047, 5660, 5786, 8480.

[2] Est apud hominem proprium voluntarium et proprium intellectuale; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium 2 intellectuale est falsum inde; illud, nempe proprium voluntarium, significatur per carnem hominis, 3 et proprium intellectuale per sanguinem illius carnis; quod ita sit, constat ex sequentibus his locis:

apud Matthaeum,

Jesus dixit, Beatus es, Simon, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater Meus, Qui est in caelis, 16:17;

quod ‘caro’ ibi sit proprium hominis, et quoque ‘sanguis’, manifeste patet:

[3] apud Johannem,

Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, 1:12, 13;

per ‘sanguines’ ibi significantur falsa quae ex proprio intellectuali hominis progrediuntur, et per ‘voluntatem carnis’ mala quae 4 ex proprio voluntario; quod ‘sanguis’ sit falsum ex malo, ita 5 proprium intellectuale ex proprio voluntario, videatur n. 4735, 9127

[4] apud Esaiam,

Cibabo oppressores tuos carne illorum, et sicut musto sanguine eorum inebriabuntur, 49:26;

cibare illos carne eorum, et inebriare sanguine eorum pro opplere malo et falso mali, ita proprio, utrumque enim 6 tam malum quam falsum ex proprio est:

[5] apud Jeremiam,

Maledictus homo qui 7 confidit in homine, et ponit carnembracchium suum, 17:5;

‘confidere in homine, et ponere 8 carnem bracchium suum’ 9 est sibi et suo proprio fidere:

apud Esaiam,

Factus est populus sicut cibus ignis; si deciderit ad dextram esuriet, et si comederit ad sinistram non saturabuntur; vir carnem bracchii sui comedent; Menascheh Ephraimum et Ephraimus Menaschen, 9:[18, ] 19, 20 [KJV 19-21];

per ‘cibum ignis’ significatur appropriatio malorum seu cupiditatum amoris sui et mundi, per ‘esurire et non saturari’ significatur non recipere bonum et verum fidei, per ‘carnem bracchii’ significatur proprium utrumque hominis, per ‘Menaschen’ malum voluntatis, per ‘Ephraimum’ falsum intellectus, et per ‘comedere’ 10 appropriare; quod ‘ignes’ sint mala seu cupiditates amoris sui et mundi, videatur n. 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, 11 9141;

[6] quod ‘esurire et non saturari’ sit non recipere bonum et verum fidei, est quia per ‘famem et sitim’ significatur desolatio boni et veri, n. 5360, 5376, 6110, 7102, 8568 fin. ; quod ‘dextrum’ sit bonum ex quo verum, et ‘sinistrum’ verum per quod bonum, 12 n. 10061; inde ‘si deciderit ad dextram esurire, et comedere ad sinistram non saturari’ significat quod utcumque instruuntur de bono et vero, non usque 13 recepturos esse;

[7] quod ‘Menascheh’ sit bonum voluntatis, n. 5351, 5353, 14 5354 fin. , 6222, 6234, 6238, 6267, et quod ‘Ephraimus’ sit verum intellectus, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267; inde in opposito sensu est ‘Menascheh’ malum voluntatis, et ‘Ephraim’ falsum intellectus, nam paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent; quod ‘comedere’ sit appropriare, n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745; inde patet quid sit ‘comedere carnem bracchii sui’, quod nempe sit appropriare sibi malum et falsum ex suo proprio; ‘caro bracchii’ dicitur, quia per ‘bracchium’ similiter ac per ‘manum’ significantur id quod est apud hominem, et cui fidet, videatur in locis citatis n. 10019:

[8] apud Sachariam,

Dixi, Non pascam vos, moriens moriatur, reliquae comedent, quaelibet carnem alterius, 11:9;

‘non pascere’ pro non instruere et reformare, ‘mori’ pro perire quoad vitam spiritualem, ‘comedere carnem alterius’ pro appropriare sibi mala quae ex proprio alterius:

[9] apud Ezechielem,

Scortata est Hierosolyma cum filiis Aegypti vicinis, magnis carne, 16:26;

‘Hierosolyma’ pro Ecclesia perversa, ‘scortari cum filiis Aegypti magnis carne’ pro falsificare vera Ecclesiae per scientifica 15 quae ex solo naturali homine, ita 16 per scientifica sensualia 17 ; quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, videatur n. 402, 2117, 3654, hic Ecclesia perversa, quod ‘scortari’ sit falsificare vera, n. 2466, 2729, 8904, quod ‘filii’ sint vera, et quoque falsa, n. 1147, 3373, 4257, 9807, quod ‘Aegyptus’ sit scientificum in utroque sensu, in locis 18 citatis n. 19 9340, et quod sit naturale, in locis citatis n. 9391; inde ‘magni carne’ dicuntur qui ex 20 sensualibus ratiocinantur et concludunt de veris Ecclesiae; qui hoc faciunt, ii falsa arripiunt pro veris, nam ex 21 sensualibus ratiocinari et concludere est ex fallaciis sensuum corporis; quapropter sunt sensuales homine qui intelliguntur per ‘magnos carne’, quoniam 22 ex proprio corpore cogitant:

[10] apud Esaiam,

Aegyptus homo, et non deus; et equi ejus caro non autem spiritus, 31:3;

‘Aegyptus’ etiam hic pro scientifico, ‘equi ejus’ pro intellectuali inde; 23 hoc 24 dicitur ‘caro non spiritus’ cum ex proprio et non ex Divino concludunt; quod ‘equi’ sint intellectuale, videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534, et quod ‘equi Aegypti’ sint scientifica ex intellectuali perverso, n. 6125, 8146, 8148.

[11] Quod per ‘carnem’ significetur proprium hominis, seu quod idem, malum ejus voluntarium, 25 constat apud Moschen ubi agitur de cupidine populi Israelitici edendi carnem, de qua ita, Colluvies quae in medio populi, concupiverunt concupiscentiam, et dixerunt, Quis cibabit nos carne? dixit Jehovah, In crastinum comedetis carnem; non die uno comedetis, neque duobus diebus, neque quinque diebus, neque decem diebus, neque viginti diebus, ad 26 mensem usque dierum. Et ventus profectus est a Jehovah, et abripuit coturnices e mari, et dimisit super castra instar duarum ulnarum super faciebus terrae: surrexit populus tota die et tota nocte totoque die crastino, ac collegerunt et expanderunt circum castra: caro adhuc inter dentes eorum antequam deglutiretur, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit in populo plagam magnam valde: unde vocavit nomen loci Sepulcra Concupiscentiae, Num. 11:4, 18-20, 31-33 [, 34];

[12] quod ‘caro’ significaverit 27 proprium illius gentis, ex singulis ibi constare potest, nam nisi hoc, quid malum in desiderare carnem, cum etiam illis promissa 28 fuit caro prius? Exod. 16:12; sed quia significabat 29 proprium, ita malum voluntarium in quo gens illa prae aliis gentibus erat, ideo dicitur, cum desiderarent carnem, quod concupiverint concupiscentiam; 30 et ideo percussi sunt plaga magna; et 31 ideo nomen loci ubi sepulti, 32 vocatum est Sepulcra Concupiscentiarum; sive dicas malum voluntarium sive concupiscentiam, idem est, nam malum voluntarium est concupiscentia, 33 quoniam proprium 34 hominis non cupit nisi quam suum, et non aliquid proximi aut aliquid Dei, nisi propter se; quia gens illa talis fuit, ideo dicitur quod comederent carnem non uno die, non duobus, non quinque, nec decem, nec viginti, sed mensem dierum, per quae significatur quod gens illa talis sit in perpetuum, nam ‘mensis dierum’ est in perpetuum, et ideo dicitur quod cum caro adhuc inter dentes antequam deglutiretur, percussi fuerint plaga magna, per ‘dentes’ enim significatur proprium corporeum, quod est infimum hominis, n. 35 4424 fin. , 5565-5568, 9062; quod gens illa talis fuerit, videatur in locis citatis n. 9380, et in cantico Moschis, Deut. 32:20, 22-26, 28, 32-34.

[13] In Verbo opponitur spiritus carni, quoniam per ‘spiritum’ significatur vita a Domino et per ‘carnem’ vita ab homine, ut apud Johannem,

Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, 6:63;

inde constat quod ‘spiritus’ sit vita a Domino, quae est vita 36 amoris et fidei in Ipsum ab Ipso, et quod ‘caro’ sit vita ab homine, ita proprium ejus; inde dicitur, ‘caro non prodest quicquam’: similiter alibi apud Johannem,

Quod natum est a carne caro est, sed quod generatum est a spiritu spiritus est, 3:6:

apud Davidem,

Deus recordatus est quod caro illi; spiritus qui abiret non reverteretur, Ps. 78:39.

[14] Quoniam per ‘carnem’ cum de homine, significatur proprium, quod est malum amoris sui et mundi, 37 patet quid per ‘carnem’ significatur cum de Domino, quod nempe proprium Ipsius, quod est Divinum Bonum Divini Amoris; hoc significatur per ‘carnem Domini’ apud Johannem,

Panis quem Ego dabo, caro Mea est; nisi comederitis carnem Filii hominis et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat Meam carnem et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, nam caro Mea est vere cibus et sanguis Meus est vere potus, 6:51, 53-55;

quod per ‘carnem Domini’ significetur Divinum Bonum Divini Amoris 38 Ipsius, et per ‘sanguinem’ Divinum Verum ex Divino illo Bono procedens 39 , ita similia quae per panem et vinum in Sancta Cena, et quod illa sint 40 propria in Divino Humano Ipsius, videatur n. 1001, 3813, 4735, 41 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 10026, x10033, 10152, 42 et quod sacrificia repraesentaverint bona quae a Domino, et quod ideo carnes illorum 43 significaverint bona, n. 10040, 10079. Praeterea in Verbo passim dicitur ‘omnis caro’, et per id intelligitur omnis homo, ut Gen. 6:12, 13, 17, 19; Esai. 40:5, 6, 49:26, 66:16, 23, 24; Jer. 25:31, 32:27, 45:5; Ezech. 44 20:48, 21:4, 5; et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts de.

2. The Manuscript inserts ejus.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. sunt proprii voluntarii

5. quod proprii intellectualis quod

6. inde est

7. confidet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. carne, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

9. pro

10. The Manuscript inserts significatur sibi.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts videatur.

13. recepturi

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. sensualia

16. quae sunt

17. The Manuscript inserts, ita per fallacia.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

199341, 9391

20. solo sensuali

21. sensuali

22. The Manuscript inserts ii.

23. quod

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. The Manuscript inserts nam id proprium ejus est, .

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. malum, quod proprii

28. fuerit

29. malum, quod est proprium

30. et quod propterea percussi sint

31. quod

32. dictum sit

33. nam

34. The Manuscript inserts voluntarium.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. fidei et amoris

37. The Manuscript inserts inde.

38. Domini

39. The Manuscript inserts utrumque in Humano Ipsius.

40. proprium Divini Humani Domini

41. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

42. The Manuscript inserts (in the margin) et quod sanguis Domini sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, Arcana Coelestia 1

43. significent

44. 21:4, 9, 10 Hebrew, Schmidius

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2466

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2466. Quod in sensu interno significentur illa quae exposita sunt, confirmari potest, et quidem quoad singula verba, sed praeter quod pleraque prius confirmata sint, etiam sunt talia quae laedunt ideas, et castas aures; ex summaria explicatione id constare potest quod per illa describatur origo talis religiosi, quod per ‘Moabum’ et ‘filium Ammonis’ in Verbo significatur; quod quale sit, in sequentibus ubi de Moabo et filio Ammonis, dicetur; quod sit adulteratum bonum et falsificatum verum, constat. Adulterationes boni et falsificationes veri, in Verbo communiter describuntur per adulteria et scortatione ac ita quoque vocantur; causa inde est quod bonum et verum inter se conjugium forment, n. 1904, 1 2173; 2 immo quod vix aliquis crede potest, inde, ut a suo genuino principio, est sanctitas conjugiorum terra, etiam sunt leges conjugiorum de quibus in Verbo:

[2] nam ita habet; caelestia cum spiritualibus, cum e caelo 3 descendunt in sphaera inferiorem, prorsus ibi vertuntur in simile conjugiorum, et hoc ex correspondentia quae est inter spiritualia et naturalia, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, alibi; cum autem illa pervertuntur in sphaera inferiore, ut fit ubi mali genii et mali spiritus sunt, tunc eadem vertuntur in talia qualia adulteriorum et scortationum sunt 4 ; inde est quod contaminationes boni et perversiones veri describantur in Verbo per adulteria et scortationes, ac quod ita quoque appellentur; ut manifeste constare potest ab his locis;

apud Ezechielem,

Scortata es propter nomen tuum; et effudisti scortationes tuas super omnem transeuntem:... sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, et scortata es super illis:... accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo et ex argento Meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi, et scortata es cum eis: sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti Mihi, et sacrificasti illos eis. Num parum de scortationibus tuis?... scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti scortationem tuam ad irritandum Me; ... Scortata es cum filiis Asshuris, ... et scortata eis 5 , et non saturata: et multiplicasti scortationem tuam, usque ad terram negotiationis, Chaldaeam, et tamen in hoc non satiata es, 16:15-17, 20, 26, 28, 29, seq. ;

ubi de Hierosolyma, per quam ibi significatur Ecclesia perversa quoad vera; quod omnia illa ‘prorsus alia’ significent, quisque videre potest; quod perversum Ecclesiae dicatur ‘scortatio’, patet;

[3] ‘vestes’ ibi sunt vera quae pervertuntur; inde falsa quae coluntur, sunt ‘excelsa variegata, cum quibus scortatio’; quod ‘vestes’ sint vera, videatur n. 1073, et quod ‘excelsa’ sint cultus, n. 796; ‘vasa ornatus ex auro et argento quod dederam’ sunt cognitiones boni et veri a Verbo per quas confirmant falsa, quae cum apparent sicut vera, vocantur ‘imagines masculi, cum quibus scortatio’; quod ‘vasa ornatus ex auro et argento’ sint cognitiones boni et veri, patet a significatione ‘auri’ quod sit bonum, n. 113, 1551, 1552, et ‘argenti’ quod sit verum, n. 1551, 2048; ‘imagines masculi’ quod appareant sicut vera, n. 2046; quod ‘filii et filiae, quas pepererunt et sacrificarunt eis’ sint vera et bona quae perverterunt, patet a significatione ‘filiorum et filiarum’, n. 489-491, 533, 2362; quod ‘scortari cum filiis Aegypti’ sit pervertere illa per scientifica, patet a significatione ‘Aegypti’ quod sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘scortari cum filiis Asshuris’ quod sit pervertere per ratiocinia, patet a significatione ‘Asshuris’ quod sit ratiocinatio, n. 119, 1186; ‘multiplicare scortationem usque ad terram Chaldaeam’ quod sit usque ad profanationem veri, quae est ‘Chaldaea’, n. 1368; inde liquet qualis sensus internus Verbi est in ipso sensu litterae.

[4] Similiter alibi apud eundem Prophetam,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto in adolescentia sua scortatae sunt; ... Ohola Samaria, Oholiba Hierosolyma; scortata est Ohola sub Me, et dilexit amasios 6 suos Assyrios propinquos, ... dedit scortationes suas super illos: delectum filiorum Asshuris omnium; ... scortationes suas ex Aegypto non deseruit, nam cum illa concubuerunt in adolescentia ejus.... Oholiba corrupit amorem suum prae illa, et scortatione. ' suas supra scortationes sororis suae, filios Asshuris adamavit; ... addidit 7 ad scortationes suas, et vidit imagines Chaldaeorum, ... adamavit eos ad aspectum oculorum suorum; venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, Ezech. 23:2-5, 7, 8, 11, 12, 14, 16, 17 8 ;

‘Samaria’ est Ecclesia quae in affectione veri, ‘Hierosolyma’ quae in affectione boni, quarum scortationes cum Aegyptiis et filiis Asshuris sunt perversiones boni et veri per scientifica et ratiocinia quibus falsa confirmantur, ut patet a significatione ‘Aegypti’, n. 1164, 1165, 1186, 1462, et ‘Asshuris’, n. 119, 1186; et quod usque ad profanum cultum qui quoad verum est ‘Chaldaea’, n. 1368, et quoad bonum sunt ‘filii Babelis’, n. 1182, 1326:

[5] apud Esaiam,

Et erit a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum et redibit ad quaestum meretricium suum, et scortabitur cum omnibus regnis terrae, 23:17;

est venditatio falsi, quae per ‘quaestum meretricium et scortationem Tyri’ significatur; quod ‘Tyrus’ sint cognitiones veri, videatur n. 1201 quod ‘regna’ sint vera cum quibus scortatio, n. 1672:

[6] apud Jeremiam,

Tu scortata es cum sociis multis; et revertere ad Me; tolle oculos tuos ad colles, et vide ubi non constuprata fueris, super viis sedisti eis, sicut Arabs in deserto, et profanasti terram scortationibus tuis, et malitia tua, 3:1, 2;

‘scortari et scortationibus profanare terram’ est pervertere et falsificare vera Ecclesiae;

[7] quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067:

apud eundem,

A voce scortationis suae profanavit terram, moechatacum lapide et ligno, 3:9;

‘moechari cum lapide et ligno’ est pervertere vera et bona cultus externi; quod ‘lapis’ sit tale verum, videatur n. 643, 1298, quod lignum tale bonum 643:

[8] apud eundem,

Propterea quod fecerant stultitiam in Israele, et adulterati sunt cum uxoribus sodalium suorum, et locuti sunt verbum in nomine Meo, falsum, quod non praecepi, 29:23;

[9] ‘adulterari cum uxoribus sodalium’ est docere falsum sicut ab illis:

apud eundem,

In prophetis Hierosolymae vidi turpitudinem, adulterando et eundo in falso, 23:14;

ubi ‘adulterari’ spectat bonum quod contaminatur, ‘ire in falso’ spectat verum quod pervertitur:

apud eundem,

Adulteria tua, et hinnitus tui, foeditas scortationis tuae super collibus, in agro, vidi abominationes tuas; vae tibi Hierosolyma, non mundaris posthac, quousque adhuc, 13:27:

[10] apud Hoscheam,

Scortatio, et vinum, et mustum occupavit cor; populus Meus lignum interrogat, et baculus ejus indicabit id, quia spiritus scortationis seduxit; et scortati sunt de sub deo suo; super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu, 9 populo et robore, propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur. Nonne visitavero super filias vestras quia scortantur, et super nurus vestras quia adulterantur, quia hi cum scortis dividunt, et cum prostibulis sacrificant? 4:11-14;

quid singula haec in sensu interno significant, constare potest a significatione ‘vini’ quod sit falsum, ‘musti’ quod sit malum inde, ‘ligni quod interrogatur’ quod sit bonum jucundi alicujus cupiditatis, ‘baculi qui indicabit’ quod sit potentia imaginaria sui intellectus, tum ‘montium et collium’ quod sint amores sui et mundi, ‘quercus, populi 10 et roboris’ quod sint totidem crassae, quibus fidunt, perceptiones inde 11 , ‘filiarum et nuruum’ quod sint affectiones tales; inde patet quid per ‘scortationes, adulteria, et prostibula’ ibi significantur:

[11] apud eundem,

Israel scortatus es super Deo tuo, dilexisti quaestum meretricium super omnibus areis frumenti, 9:1;

‘quaestus meretricius’ pro venditatione falsi:

apud Mosen,

Ne pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, ac sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificiis ejus, et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deos eorum 12 , Exod. 34:15, 16:

apud eundem,

Exscindam omnes scortantes post eum, scortando post Molechum, e medio populi eorum: et anima, quae respicit ad pythones et ad hariolos, ad scortandum post eos, dabo facies Meas contra animam hanc, et exscindam eum e medio populi ejus, Lev. 20:5, 6:

apud eundem,

Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, e portabunt scortationes vestras; usque ad consumi corpora vestra in deserto, Num. 14:33:

apud eundem,

Recordemini omnium praeceptorum Jehovae, et faciatis ea, et non pervestigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos scortamini, Num. 15:39:

[12] adhuc manifestius apud Johannem, Unus angelus dixit, Veni, monstrabo tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus inhabitantes terram, Apoc. 17:1, 2;

‘meretrix magna’ pro iis qui in profano cultu sunt; ‘aquae multae super quas sedet’ sunt cognitiones, n. 28, 739; ‘reges terrae qui cum ea scortati’ sunt vera Ecclesiae, n. 1672, 2015, 2069; ‘vinum quo inebriati’ est falsum, n. 1071, 1072; quia ‘vinum et inebriatio’ illa significant, de filiabus Loti dicitur, quod ‘propinaverint patri suo vinum’, vers. 32, 33, 35:

[13] apud eundem,

Babylon ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:3;

‘Babylon seu Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1295, 1326; ‘gentes quas potat’ sunt bona quae profanantur, n. 1259, 1260, 1416, 1849, ‘reges qui 13 cum ea scortati’ sunt vera 14 , n. 1672, 2015, 2069:

apud eundem,

Vera et justa judicia Domini Dei, quia judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, Apoc. 19:2;

‘terra’ pro Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 2117, 2118.

[14] Quia ‘scortationes’ talia significabant, ac ‘filiae’ affectiones, ideo tam severe prohibitum erat, ut filia sacerdotis scortaretur, de qua ita apud Mosen,

Filia viri sacerdotis, quod coeperit ad scortandum, patrem ea profanans, igne comburetur, Lev. 21:9:

tum quod non inferrent quaestum meretricium... in domum Jehovae, quia abominatio, Deut. 23:19; et ideo talis processus inquisitorius de uxore, de qua vir suspicionem adulterii captavit, Num. 5:12-31, in quo omnia et singula se referunt ad adulterationes boni. Praeterea adulteriorum et scortationum plura sunt genera et 15 adhuc plures species, de quibus in Verbo; hoc genus quod describitur per concubitum filiarum Loti cum patre, est quod vocatur ‘Moabus et filius Ammonis’, de qua mox sequitur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts et quod sit ipsum conjugium caeleste, .

3. The Manuscript has caelestia et spiritualia, quae in caelo, cum.

4. The Manuscript places this after qualia.

5. In n 10648 scortata es cum eis.

6. The Manuscript inserts super.

7. addit in the Manuscript and in the First Latin Edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et.

10. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

11. The Manuscript has exclusa ex suis perceptionibus exclusa ex is deleted and crassae quibus fidunt written above suis; perceptionibus is unaltered.

12. In 10652 Swedenborg has earum, which matches the Hebrew.

13. The Manuscript inserts terrae.

14. The Manuscript has quae pervertuntur.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.