Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2959

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2959. ‘Terra quadringentorum siclorum argenti’: quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione ‘quadringentorum siclorum’ de qua sequitur, et a significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod ‘quadringenti sicli’ significent redemptionis pretium, inde est quia ‘quadringenta’ significant vastationem, et ‘siclus’ pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f. , 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1 qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc ‘quadringenta’ cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum.

[2] Quod ‘quadringenti anni’ significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. 15:13;

ubi 2 videatur quod per ‘quadringentos annos’ intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3 dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4 Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. 6:16-20;

Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. 46:11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. 7:7;

inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus 5 , fuerint circiter ducenti quindecim anni:

[3] adhuc magis constare potest quod per ‘quadringenta’ in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per ‘triginta’ status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione 'numeri triginta 6 videatur n. 2276; et per ‘quadringentos annos’ status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia:

[4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. 6:6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. 7:8; 13:6 [KJV 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. 15:15; 24:18:

apud Samuelem,

Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23:

quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per ‘quadringentos siclos’ significatur redemptionis pretium.

[5] Quod ‘siclus’ significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo;

apud Mosen,

Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. 27:25:

et alibi,

Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. 5:15;

inde patet quod per ‘siclum’ significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur ‘siclus sanctitatis’, etiam pluries alibi, ut Exod. 30:24; Lev. 27:3; Num. 3:47, 50; 7:13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; 18:16.

[6] Quod ‘siclus’ sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem,

ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, 45:12;

quod ibi per ‘siclum’, et per ‘libram’, et per ‘numeros’ significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, ‘terra enim sancta’, et ‘civitas sancta’ ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione 'in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri:

[7] apud Mosen,

Quod vir daret expiationem animae suae, ... ne esset plaga, ... dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7 terumah (sublatio) Jehovae, Exod. 30:12, 13:

ibi ‘decem gerae’ quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per ‘decem’, videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur ‘terumah’ seu sublatio Jehovae, et dicitur quod ‘per illa erit expiatio animae’; causa quod aliquoties dicatur quod ‘siclus esset viginti gerae’, ut in loco citato, tum Lev. 27:25; Num. 3:47; 18:16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod ‘viginti’ sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. 24:22; Exod. 38:24; Ezech. 4:10; 45:12, pretium auri, quia ‘aurum’ significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia ‘argentum’ significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per ‘terram quadringentorum siclorum argenti’ significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur ‘terra’; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi

2. The Manuscript has videtur

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has a Jacobo

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript has videtur

7. see note to Arcana Coelestia 1947.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2702

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2702. ‘Et vidit puteum aquae’: quod significet Verbum Domini: e quo vera, constat a significatione ‘putei aquae’ et ‘fontis’ quod sit Verbum, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum de qua mox sequitur, et a significatione ‘aquae’ quod sit verum: quod ‘puteus’ in quo aqua, et ‘fons’, sit Verbum Domini, tum doctrina ex Verbo, consequenter etiam ipsum verum, constare potest a plurimis locis; hic quia agitur de Ecclesia spirituali, dicitur ‘puteus’, non fons sicut etiam in sequentibus hujus capitis, Redarguit Abraham Abimelechum ob causas putei 1 , quem eripuerunt servi Abimelechi, vers. 25;

tum Gen. xxvi, Omnes puteos, quos foderunt servi patris Jishaki, in diebus Abrahami patris ejus, obturaverunt Philistaei.... Et reversus Jishak, et fodit puteos aquae, quos foderant in diebus Abrahami, patris ejus 2 , et obturabant eos Philistaei post mortem Abrahami.... Et foderant servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.... Et foderunt puteum alium, [et rixati sunt etiam super eo, ... et transtulit inde et fodit puteum alium, ] et non rixati sunt super eo. Et factum est in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicarunt illi super causas putei, quem foderunt, et dixerunt illi, Invenimus aquas, vers. 15, 18-22, 25, 32; ibi per ‘puteos’ non aliud significatur quam doctrinalia, de quibus rixati, et de quibus non rixati; alioquin quod puteos foderint, et rixati sint toties de illis, non tanti foret ut memoraretur in Verbo Divino.

[2] ‘Puteus’ similiter Verbum seu doctrinam significat, de quo apud Mosen,

Profecti sunt in Beer; hic puteus, de quo dixit Jehovah Mosi, Collige populum, et dabo illis aquas: tunc cecinit Israel canticum hoc; Ascende putee, respondete ex eo; puteum foderunt eum principes, effoderunt spontanei populi, in legislatore 3 , baculis suis, Num. 21:16-18;

quia ‘puteus’ significabat illa, ideo canticum propheticum Israelis, in quo agitur de doctrina veri, ut ex singulis in sensu interno constat: inde nomen Beer, et inde nomen Beersheba, et ejus significatio in sensu interno quod sit ipsa doctrina:

[3] doctrina autem in qua non vera, vocatur ‘fovea’, seu puteus in quo non aqua, ut apud Jeremiam,

Illustres eorum miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad foveas, non invenerunt aquam, reversi sunt vasis suis vacuis, 14:3;

ubi ‘aquae’ pro veris, ‘foveae ubi non invenerunt aquas’ pro doctrina in qua non verum: apud eundem,

Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt venam 4 aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas fractas, quae non continere possunt aquas, 2:13;

ubi similiter ‘foveae’ pro doctrinis non veris, ‘foveae fractae’ pro doctrinalibus compilatis.

[4] Quod ‘fons’ sit Verbum, tum doctrina, proinde verum, apud Esaiam,

Afflicti et egeni quaerentes aquas, et nullae; lingua eorum siti defecit: Ego Jehovah exaudiam eos, Deus Israelis non relinquam 5 eos, aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes; ponam desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, 41:17, 18;

ubi de desolatione veri, quae significatur per quod ‘afflicti et egeni quaererent aquas et 6 nullae’, et per quod ‘lingua eorum siti deficeret’; dein de consolatione, recreatione, et instructione post desolationem ut in his versibus ubi de Hagare, quae significantur per quod ‘Jehovah aperiet super clivis fluvios, poneret in medio vallium fontes, desertum in lacum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum’, quae omnia sunt doctrinae veri et affectionis inde:

[5] apud Mosen,

Habitavit Israel confidenter solitarius ad fontem Jacobi ad terram frumenti et musti, etiam caeli ejus stillant rorem, Deut. 33:28;

‘fons Jacobi’ pro Verbo, et doctrina veri inde: quia fons Jacobi, significabat Verbum, et doctrinam veri inde, ideo cum Dominus venit ad fontem Jacobi, locutus est cum muliere e Samaria, et docuit quid per fontem, et per aquam significatur; de quibus ita apud Johannem, Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar; ... erat ibi fons Jacobi; Jesus itaque fessus ex itinere, consedit sic apud fontem; ... venit mulier ex Samaria ad hauriendum aquas, cui dicit Jesus, Da Mihi bibere:... dixit Jesus, Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, ut daret tibi aquam viventem; ... omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam Ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, 4:5-7, 10, 13, 14; quia ‘fons Jacobi’ significabat Verbum, ‘aqua’ verum, et Samaria Ecclesiam spiritualem, ut pluries in Verbo, ideo locutus est Dominus cum muliere e Samaria, et docuit quod doctrina veri sit ab Ipso, et quod cum ab Ipso, seu quod idem, a Verbo Ipsius, sit ‘fons aquae salientis in vitam aeternam’, et quod ipsum verum ‘aqua vivens’:

[6] similiter apud eundem,

Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito, quisquis, credit in Me, sicut dicit scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis, 7:37, 38:

et apud eundem,

Agnus, qui in medio throni, pascet eos, et deducet eo ad vivos fontes aquarum, et delebit Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, Apoc. 7:17:

apud eundem,

Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc. 21:6;

‘flumina aquae viventis’, et ‘vivi fontes aquarum’ pro veris quae a Domino, seu a Verbo ipsius, nam Dominus est Verbum; bonum amoris et charitatis, quod unice a Domino, est vita veri; ‘sitiens’ dicitur qui in amore et affectione veri, alius non sitire 7 potest.

[7] Vera illa vocantur etiam ‘fontes salutis’ apud Esaiam,

Haurietis aquas in laetitia ex fontibus salutis, et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, 12:3, 4: quod ‘fons’ sit Verbum, seu doctrina inde, patet etiam apud Joelem,

Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte, et omnes rivi Jehudae ibunt aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen Shittim, 4:18;

ubi ‘aquae’ pro veris, ‘fons e domo Jehovae’ pro Verbo Domini:

[8] apud Jeremiam,

Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et claudus; ... in fletu venient, et in precibus adducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingent in ea, 31:8, 9;

‘fontes aquarum in via recti’ manifeste pro doctrinalibus veri; ‘terra septentrionis’ pro ignorantia seu desolatione veri, ‘fletus et preces’ pro eorum doloris et desperationis statu; ‘adduci ad fontes aquarum’ pro recreatione et instructione in veris; sicut hic ubi de Hagare et filio ejus:

[9] de iisdem quoque ita apud Esaiam,

Gaudebunt iis desertum et siccitas; et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa; germinando germinabit, et exsultabit etiam exsultatione et cantando; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Sharonis; illi videbunt gloriam Jehovae, honorem Dei nostri; confirmate manus remissas, et genua labentia roborate.... Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum 8 patebuntur; ... erumpent in deserto aquae, et fluvii in solitudine, et erit aridus locus in lacum, et siticulosus in scaturigines aquarum, 35:1-3, 5-7;

ubi ‘desertum’ pro desolatione veri; ‘aquae, fluvii, lacus, scaturigines aquarum’ pro veris quae recreationi et gaudio, illis qui in vastatione fuerunt, quorum gaudia ibi multis describitur:

[10] apud Davidem,

Jehovah emittit fontes in vallibus, inter montes ibunt; potum praebebunt omni ferae agrorum, frangent onagri sitim suam:... irrigat montes e conclavibus suis, Ps. 104:10, 11, 13; ‘fontes’ pro veris; ‘montes’ pro amore boni et veri; ‘potum praebere’ pro instruere; ‘ferae agrorum’ pro illis qui inde vivunt, videatur n. 774, 841, 908; ‘onagri’ pro illis qui solum in vero rationali sunt, n. 1949-1951:

[11] apud Mosen,

Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem, Gen. 49:22;

‘fons’ pro doctrina a Domino:

apud eundem,

Jehovah Deus tuus introducet te in terram bonam, terram fluviorum aquarum 9 , fontium, abyssorum exeuntium in valle et in monte, Deut. 8:7;

‘terra’ pro regno Domini et Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 2571, quae ‘bona’ dicitur ex bono amoris et charitatis; ‘fluvii 10 , aquae fontes et abyssi’ pro veris inde:

apud eundem,

Terra Canaan, terra montium et vallium, ad pluviam caeli 11 imbibit aquas, Deut. 11:11.

[12] Quod ‘aquae’ sint vera tam spiritualia quam rationalia, ut et scientifica, patet ab his locis, apud Esaiam,

Ecce Dominus Jehovah Zebaoth, removens a Hierosolymae et a Jehudah, ... omnem baculum panis, et omnem baculum aquae, 3:1:

apud eundem,

Obviam sitienti adferte aquas, cum pane ejus praevenite vagantem, 21:14

apud eundem,

Beati vos seminantes juxta omnes aquas, 32:20:

apud eundem,

Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, ... in altis habitabit, ... panis illius dabitur, aquae illius fideles, 33:15, 16:

apud eundem,

Tunc non sitient, in deserto ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis; et findit petram, et effluunt 12 aquae, 48:21; Exod. 17:1-8; Num. 20:11, 13 13 :

apud Davidem,

Diffindit petras in deserto, et bibere fecit ut abyssos multum, eduxit 14 fluenta e petra, et descendere fecit sicut flumen aquas Ps. 78:15, 16;

ubi ‘petra’ pro Domino, ‘aquae, flumina et abyssi inde’ pro veris ab ipso:

[13] apud eundem Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem:... ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam exitus aquarum, Ps. 107:33, 35:

apud eundem,

Vox Jehovae super aquis; Jehovah super aquis multis, Ps. 29:3:

apud eundem,

Fluvius, rivi ejus laetificabunt civitatem Dei, sanctum habitaculorum Altissimi, Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4]:

apud eundem,

Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligens sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos, Ps. 33:6, 7:

apud eundem,

Visitas terram, et delectaris ea, plurimum 15 ditas eam, rivus Dei plenus aquis, Ps. 65:10 [KJV Ps. 65:9]:

apud eundem,

Viderunt Te aquae Deus, viderunt Te aquae, ... commotae sunt abyssi; effuderunt aquas nubes; ... in mari via Tua, et semita Tua in aquis multis, 16 77:17, 18, 20 [KJV 16, 17, 19];

hic quod non ‘aquae’ significent aquas, nec quod ‘abyssi commotae sint’, et quod ‘Jehovae via in mari, et semita in aquis’, cuivis patet, sed quod aquae spirituales sint, hoc est, spiritualia quae sunt veri; alioquin esset cumulus vocum inanium:

apud Esaiam,

Heu omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, 55:1:

apud Zachariam, Fiet in die illo, exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, dimidia pars earum ad mare orientale, et dimidia pars earum ad mare posterius, 14:8.

[14] Praeterea ubi de Ecclesia plantanda et plantata agitur in Verbo, et illa describitur per paradisum, hortum, lucum, aut per arbores, sollemne est ut quoque describatur per aquas aut fluvios qui irrigant, per quos significantur spiritualia, rationalia aut scientifica, quae sunt veri; sicut paradisus, Gen. 2:8, 9, qui quoque describitur per ‘fluvios’ ibi vers. 10, per quos significantur illa quae sunt sapientiae et intelligentiae, videatur n. 107-121; similiter pluries alibi in Verbo; ut apud Mosen,

Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas; defluent aquae e situlis ejus, et semen ejus in aquis multis, Num. 24:6, 7:

apud Ezechielem,

Accepit de semine terrae, et posuit id in agro sementis, accepit juxta aquas multas, ... germinavit, et factum est in vitem luxuriantem, 17:5, 6;

quod ‘vitis et vinea’ significet Ecclesiam spiritualem, videatur n. 1069:

apud eundem,

Mater tua, sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera et ramosa facta est ab aquis multis, 19:10 17 :

apud eundem,

Ecce Asshur in Libano, ... aquae crescere fecerunt eam, abyssus altam fecit eam, cum fluviis suis vadens circumcircaplantam ejus, et aquaeductus suos emisit ad omnes arbores agri, 31:4 [KJV 3]:

[15] apud eundem,

Ecce ad ripam fluvii arbor multa valde, hinc et illinc; dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt super planitiem, ac veniunt versus mare, in mare emissae, et sanantur aquae; et erit, omnis anima vivens quae reptat, ad omne quo venit duorum fluviorum, vivet; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venit fluvius.... Coenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in Salem dabuntur, 47:7-9, 11; ibi de Nova Hierosolyma, seu regno spirituali Domini; ‘aquae exeuntes ad terminum orientalem’ significant spiritualia quae a caelestibus, quae sunt vera ex origine caelesti, hoc est, fidem ex amore et charitate, n. 101, 1250; ‘descendere in planitiem’ significant 18 doctrinalia quae rationalis, n. 2418, 2450; ‘venire versus mare’ significat ad scientifica, ‘mare’ est collectio eorum, n. 28; ‘anima vivens quae reptat’ significat oblectamenta eorum, n. 746, 909, 994, quae vivent ‘ex aquis fluvii’, hoc est, a spiritualibus ex origine caelesti; ‘piscis multus’ pro scientificorum applicabilium abundantia, n. 40, 991; ‘coenosa et paludes’ pro inapplicabilibus et impuris; ‘abire in salem’ pro vastari, n. 2455:

apud Jeremiam,

Benedictus vir, qui confidit in Jehovah, ... erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta rivum emittit radices suas, 17:7, 8:

apud Davidem,

Erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, Ps. 1:3:

apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, Apoc. 22:1, 2.

[16] Quia nunc ‘aquae’ significant vera in sensu interno Verbi, ideo in Ecclesia Judaica 19 , repraesentationis causa coram angelis, apud quos ritualia spectata sunt spiritualiter, mandatum est, ut sacerdotes et Levitae aquis se lavarent 20 , cum accederent ad ministrandum, et quidem ex labro inter tentorium et altare, et postea ex mari aeneo, et ceteris labris circa templum, quae erant loco fontis. Similiter propter repraesentationem institutum de ‘aqua peccati seu purgationis quae spargeretur super Levitas’, Num. 8:7. Tum de ‘aqua separationis ex cinere vaccae rufae’, Num. 19:2-19. Quod ‘spolia a Midianitis mundarentur per aquam’, Num. 31:19-25.

[17] ‘Aquae quae datae ex petra’, Exod. 17:1-8; Num. 20:1-13; 21 , repraesentabant et significabant abundantiam spiritualium seu verorum fidei a Domino; ‘aquae amarae quae sanatae per lignum’, Exod. 15:22-25, repraesentabant et significabant vera quae non placent, quod ex bono seu ejus affectione, accepta et grata fiant; quod ‘lignum’ significet bonum quod affectionis seu voluntatis, videatur n. 643. Ex illis nunc sciri potest quid ‘aqua’ in Verbo, et inde quid ‘aqua in baptismo’, de quo Dominus ita apud Johannem, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, 3:5,

quod nempe ‘aqua’ sit spirituale fidei, et ‘spiritus’ caeleste ejus, ita quod baptismus sit symbolum regenerationis hominis a Domino per vera et bona fidei; non quod per baptismum sit regeneratio, sed per vitam significatam in baptismo, in quam Christiani qui vera fidei, quia Verbum, habent, intrabunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts aquae.

2. The Manuscript has sui.

3. In all other places except 3424 Swedenborg has per legislatorem.

4. Hebrew [ ] (maqor). In 3623 and elsewhere Swedenborg has fons for this word.

5. relinquet, in the First Latin Edition

6. The Manuscript has sed.

7. The Manuscript inserts aquae.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has aquae.

10. The comma seems unnecessary.

11. The Manuscript has caelorum, which matches the Hebrew.

12. The Manuscript has ut effluant.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts et.

15. The First Latin Edition places this comma after plurimum.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript has significat.

19. Judaica after spiritualiter.

20. The Manuscript places this before sacerdotes.

21. The Manuscript and the First Latin Edition have cap. 23:13, the Second Latin Edition suggests Deut. 8:15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.