Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2959

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2959. ‘Terra quadringentorum siclorum argenti’: quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione ‘quadringentorum siclorum’ de qua sequitur, et a significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod ‘quadringenti sicli’ significent redemptionis pretium, inde est quia ‘quadringenta’ significant vastationem, et ‘siclus’ pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f. , 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1 qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc ‘quadringenta’ cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum.

[2] Quod ‘quadringenti anni’ significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. 15:13;

ubi 2 videatur quod per ‘quadringentos annos’ intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3 dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4 Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. 6:16-20;

Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. 46:11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. 7:7;

inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus 5 , fuerint circiter ducenti quindecim anni:

[3] adhuc magis constare potest quod per ‘quadringenta’ in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per ‘triginta’ status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione 'numeri triginta 6 videatur n. 2276; et per ‘quadringentos annos’ status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia:

[4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. 6:6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. 7:8; 13:6 [KJV 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. 15:15; 24:18:

apud Samuelem,

Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23:

quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per ‘quadringentos siclos’ significatur redemptionis pretium.

[5] Quod ‘siclus’ significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo;

apud Mosen,

Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. 27:25:

et alibi,

Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. 5:15;

inde patet quod per ‘siclum’ significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur ‘siclus sanctitatis’, etiam pluries alibi, ut Exod. 30:24; Lev. 27:3; Num. 3:47, 50; 7:13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; 18:16.

[6] Quod ‘siclus’ sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem,

ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, 45:12;

quod ibi per ‘siclum’, et per ‘libram’, et per ‘numeros’ significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, ‘terra enim sancta’, et ‘civitas sancta’ ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione 'in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri:

[7] apud Mosen,

Quod vir daret expiationem animae suae, ... ne esset plaga, ... dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7 terumah (sublatio) Jehovae, Exod. 30:12, 13:

ibi ‘decem gerae’ quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per ‘decem’, videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur ‘terumah’ seu sublatio Jehovae, et dicitur quod ‘per illa erit expiatio animae’; causa quod aliquoties dicatur quod ‘siclus esset viginti gerae’, ut in loco citato, tum Lev. 27:25; Num. 3:47; 18:16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod ‘viginti’ sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. 24:22; Exod. 38:24; Ezech. 4:10; 45:12, pretium auri, quia ‘aurum’ significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia ‘argentum’ significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per ‘terram quadringentorum siclorum argenti’ significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur ‘terra’; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi

2. The Manuscript has videtur

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has a Jacobo

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript has videtur

7. see note to Arcana Coelestia 1947.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1947

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1947. ‘Quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam’: quod significet cum se submitteret, constat ex illis quae supra n. 1937 dicta sunt, quod ‘humiliare se et affligere’ sit submittere se potestati interni hominis, de qua submissione etiam actum est, et ibi ostensum, quod sit se cogere, tum quod in cogere se sit liberum, hoc est, spontaneum et voluntarium, quo se cogere distinguitur a cogi; ostensum quoque quod absque hoc libero seu spontaneo aut voluntario, nusquam homo possit reformari et aliquod proprium caeleste accipere; tum etiam, quod in tentationibus plus liberi sit, tametsi contrarium apparet, quam extra tentationes, tunc enim liberum fortius fit secundum impugnationes a malis et falsis, et corroboratur a Domino ut proprium caeleste ei donetur, quare etiam in tentationibus Dominus praesentior est; ut et quod Dominus nusquam aliquem cogat; qui cogitur ad cogitandum verum et faciendum bonum, non reformatur, sed tunc adhuc magis cogitat falsum et vult malum; omnis coactio hoc secum habet, quod etiam constare potest a vitae actis et documentis, per quae cognita sunt haec bina quod conscientiae non patiantur se cogi et quod nitamur in vetitum;

[2] quisque etiam a non libero in liberum cupit, nam hoc est vitae ejus; inde patet quod nusquam Domino gratum sit aliquid quod non ex libero, hoc est, ex spontaneo 1 aut voluntario; nam cum quis ex non libero colit Dominum, ex nullo suo colit; est externum quod se movet, hoc est, quod ex coacto movetur, interno vel nullo, vel repugnante, immo contradicente: cum regeneratur homo, a libero quo donatur a Domino, cogit se, humiliat, immo affligit rationale ut se submittat, et inde accipit proprium caeleste, 2 quod proprium dein a Domino per gradus perficitur, et fit magis et magis liberum, sic ut fiat affectio boni et inde veri, et ei jucunditas, et in illa et hac felicitas, qualis angelorum; hoc liberum est de quo Ipse Dominus ita apud Johannem, Veritas 3 vos liberos 4 facit... si Filius vos liberos 4 facit, vere liberi 4 estis, 8:32, 36.

[3] Quid liberum hoc, prorsus nesciunt qui conscientiam non habent, liberum enim ponunt in lubitu 5 et licentia cogitandi loquendique falsum ac volendi faciendique malum, et haec non cogere, et humiliare, minus affligere, cum tamen prorsus contrarium est, ut quoque Dominus docet apud eundem,

Omnis faciens peccatum, servus est peccati, 8:34.

Liberum hoc servum accipiunt a spiritibus infernalibus qui apud eos, qui infundunt illud, in quorum vita cum sunt, etiam in eorundem amoribus et cupiditatibus sunt, 6 aspirante jucundo imputo et excrementitio, quorum cum quasi torrente auferuntur, in libero se putant esse, sed est liberum infernale: differentia inter liberum hoc infernale et inter liberum caeleste, est quod illud sit mortis et detrahat eos ad infernum, hoc autem seu liberum caeleste, sit vitae et elevet eos ad caelum.

[4] Quod omnis cultus verus internus non ex coacto sed ex libero fiat, et nisi ex libero non sit cultus internus, constat ex Verbo; ex sacrificiis spontaneis, 7 votivis, pacificis seu eucharisticis, quae munera et oblationes dicta, de quibus Num. 15:3 seq. ; Deut. 12:6 8 ; 16:10, 11; 23:24 [KJV 23:23] et alibi:

apud Davidem,

In voluntario sacrificabo Tibi, confitebor nomini Tuo Jehovah, quia bonum, Ps. 54:8 [KJV Ps. 54:6];

ex 9 thruma seu collecta quam facerent ad tabernaculum, et ad vestes sanctitatis, de qua apud Mosen,

Loquere ad filios Israelis, et accipiant mihi collectam a cum omni viro, quem sponte impulit cor ejus accipietis collectam meam, Exod. 25:2;

et alibi, Omnis spontaneus corde adducet eam, collectam Jehovae, Exod. 35:5.

[5] Humiliatio autem rationalis hominis seu ejus afflictio, ex libero, ut dictum, repraesentata quoque fuit per afflictionem animarum in diebus festis, de qua apud Mosen,

Erit vobis in statutum aeternitatis, in mense septimo, in decimo mensis, affligetis animas vestras, Lev. 16:29;

et alibi, In decimo mensis septimi, is dies expiationum ille, convocatio sancta erit vobis, et affligetis animas vestras, ... omnis anima, quae 10 se non afflixerit in ipso die hoc, 11 exscindetur e populis suis, Lev. 23:27, 29;

inde azymum in quo non fermentatum, dicitur panis afflictionis, Deut. 12 16:2, 3; de afflictione ita apud Davidem,

Jehovah, quis peregrinabitur in tentorio Tuo, quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? Ambulans integer, et operans justitiam, ... qui jurat ad affligendum se, non mutat, Psalmi 15:1, 2, 4.

[6] Quod ‘afflictio’ sit domatio et subjugatio malorum et falsorum assurgentium ab externo homine in ejus rationalem, ex illis quae dicta sunt, constare potest; ita non est aliqua detrusio sui in paupertatem et miserias, seu abdicatio jucunditatum corporis, inde non domatur et subjugatur malum; quandoque etiam aliud malum inde exsuscitatur, nempe meritum propter abdicationem, praeter quod liberum hominis patiatur, in quo, ut in humo, unice bonum et verum fidei inseminari potest. De afflictione quod etiam sit tentatio, videatur prius n. 1846.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has seu.

2. The Manuscript has hoc.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. so in the Manuscript, but in Arcana Coelestia 9096, Swedenborg has faciet fecerit and eritis.

5. The Manuscript has seu.

6. The Manuscript has quorum cum quasi torrente auferuntur, aspirante eorum jucundo impuro et excrementitio, in libero putant se esse.

7. The Manuscript inserts seu voluntariis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. Hebrew (terumah) ‘offering. ’ Schmidius has here ut accipiant mihi Thrumam (collectam) a cum omni viro; but in Ex. 35 Therumah (sublationem) and Therumam Jehovae.

10. The Manuscript has non afflixerit se.

11. The Manuscript inserts et.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.