Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2959

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2959. ‘Terra quadringentorum siclorum argenti’: quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione ‘quadringentorum siclorum’ de qua sequitur, et a significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod ‘quadringenti sicli’ significent redemptionis pretium, inde est quia ‘quadringenta’ significant vastationem, et ‘siclus’ pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f. , 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1 qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc ‘quadringenta’ cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum.

[2] Quod ‘quadringenti anni’ significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. 15:13;

ubi 2 videatur quod per ‘quadringentos annos’ intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3 dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4 Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. 6:16-20;

Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. 46:11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. 7:7;

inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus 5 , fuerint circiter ducenti quindecim anni:

[3] adhuc magis constare potest quod per ‘quadringenta’ in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per ‘triginta’ status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione 'numeri triginta 6 videatur n. 2276; et per ‘quadringentos annos’ status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia:

[4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. 6:6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. 7:8; 13:6 [KJV 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. 15:15; 24:18:

apud Samuelem,

Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23:

quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per ‘quadringentos siclos’ significatur redemptionis pretium.

[5] Quod ‘siclus’ significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo;

apud Mosen,

Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. 27:25:

et alibi,

Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. 5:15;

inde patet quod per ‘siclum’ significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur ‘siclus sanctitatis’, etiam pluries alibi, ut Exod. 30:24; Lev. 27:3; Num. 3:47, 50; 7:13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; 18:16.

[6] Quod ‘siclus’ sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem,

ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, 45:12;

quod ibi per ‘siclum’, et per ‘libram’, et per ‘numeros’ significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, ‘terra enim sancta’, et ‘civitas sancta’ ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione 'in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri:

[7] apud Mosen,

Quod vir daret expiationem animae suae, ... ne esset plaga, ... dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7 terumah (sublatio) Jehovae, Exod. 30:12, 13:

ibi ‘decem gerae’ quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per ‘decem’, videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur ‘terumah’ seu sublatio Jehovae, et dicitur quod ‘per illa erit expiatio animae’; causa quod aliquoties dicatur quod ‘siclus esset viginti gerae’, ut in loco citato, tum Lev. 27:25; Num. 3:47; 18:16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod ‘viginti’ sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. 24:22; Exod. 38:24; Ezech. 4:10; 45:12, pretium auri, quia ‘aurum’ significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia ‘argentum’ significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per ‘terram quadringentorum siclorum argenti’ significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur ‘terra’; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi

2. The Manuscript has videtur

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has a Jacobo

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript has videtur

7. see note to Arcana Coelestia 1947.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2694

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2694. ' 1 ‘Ne timeas, quia audivit Deus vocem pueri, in quo ille ibi’: quod significet spem auxilii, constat a significatione ‘ne timeas’ quod sit non desperare, sublato enim timore spes adest; et a significatione ‘audire vocem pueri’ quod sit auxilium, de qua supra n. 2691, ubi similia verba. Actum est in versibus qui praecedunt, de statu desolationis, in quo illi qui reformantur ac fiunt spirituales; nunc agitur de restitutione eorum, hic de solatio et spe auxilii.

[2] Quod in ignorantiam veri seu desolationem, usque ad dolorem et desperationem, redigantur illi qui reformantur, et quod tunc primum iis solatium et auxilium a Domino, hodie ignotum est, ex causa quia pauci reformantur; qui tales sunt ut reformari queant, si non in vita corporis, usque in altera, in statum hunc perducuntur, ubi ille notissimus est et vocatur ‘vastatio seu desolatio’, de qua aliquid in Parte Prima, ubi etiam videatur n. 1109; qui in tali vastatione seu desolatione sunt, rediguntur usque ad desperationem, et cum in hoc statu sunt, tunc accipiunt solatium et auxilium a Domino, et tandem auferuntur inde in caelum, ubi inter angelos instruuntur quasi e novo in bonis et veris fidei: causa vastationis et 2 desolationis hujus est praecipue ut frangatur persuasivum quod ex proprio captarunt, videatur n. 2682; tum etiam ut perceptionem boni et veri accipiant, quam accipere nequeunt antequam persuasivum quod ex proprio, quasi emollitum sit; status anxietatis et doloris usque ad desperationem facit hoc; quid bonum, immo quid beatum et felix, nemo sensu exquisito percipere potest nisi in statu non boni, non beati, et non felicis fuerit; ex hoc capit perceptionis sphaeram; et hoc in eo gradu in quo fuit in statu opposito, ex relativis actualiter formatis fit sphaera perceptionis et extensio limitum ejus; hae causae vastationis seu desolationis sunt, praeter plures alias: sed sint illustrationi exempla.

[3] Qui suae prudentiae omnia tribuunt, et parum vel nihil Providentiae Divinae, illi si vel mille et mille rationibus evincerentur quod Providentia Divina sit universalis, sed universalis inde quia est in singularissimis, et quod ne quidem capillus de capite decidat, hoc est, non tam minimum detur quod non praevisum et secundum id provisum, usque tamen status eorum cogitationis de propria prudentia non inde mutatur, nisi solum illo momento cum convictos se rationibus appercipiunt; immo si idem testatum iis fieret per vivas experientias, tunc cum experientias vident aut in illis sunt, fatentur quod ita sit, sed praeterlapsis aliquibus momentis redeunt ad eundem statum opinionis; talia aliquem momentaneum effectum habent in cogitationem, non autem in affectionem, et nisi affectio frangitur, manet cogitatio in suo statu, nam cogitatio suam fidem 3 et suam vitam habet ab affectione; at cum inducitur iis anxietas et dolor ex eo quod nihil usquam ex se possint, et hoc usque ad desperationem, tunc frangitur persuasivum, et mutatur status; et tunc in illam fidem induci possunt quod nihil possint ex se, sed quod omnis potentia, prudentia, intelligentia et sapientia sit a Domino: similiter se habet cum illis qui credunt quod fides ab ipsis, quodque 4 bonum ab ipsis.

[4] Sit adhuc illustrationi exemplum: qui hoc persuasivum captarunt quod cum justificati, non amplius aliquod malum apud eos sit, sed quod plane abstersum et deletum sit, et sic quod puri sint; illi si vel per millia rationum illustrarentur, quod nihil abstergatur seu deleatur, sed quod 5 a malo detineantur et in bono teneatur a Domino nihil qui tales sunt a vita boni in qua fuerunt in mundo, ut possint, et adhuc si convincerentur per experientias, quod sint a se nihil nisi malum, immo quod impurissimae congeries malorum, usque non recedunt a fide opinionis suae; at vero cum reducuntur, ad 6 illum statum ut percipiant in se infernum, et hoc eo usque ut desperent quod usquam salvari possint, tunc primum frangitur persuasivum illud, et cum illo fastus, et contemptus aliorum prae se, tum arrogantia quod soli sint qui salvantur, ac induci possunt in veram confessionem fidei, non modo quod omne bonum sit a Domino, sed etiam quod omnia sint misericordiae Ipsius; et tandem in humiliationem cordis coram Domino, quae absque agnitione sui non dabilis est. Exinde nunc patet cur illi qui reformantur aut spirituales fiunt, rediguntur in statum vastationis seu desolationis, de quo in versibus qui praecedunt; et quod cum in statu illo usque ad desperationem sunt, tunc primum iis solatium et auxilium a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has two versions, the earlier is unfinished but not deleted (see Appendix volume).

2. The Manuscript has seu.

3. The Manuscript has imo.

4. quod, in the First Latin Edition

5. The Manuscript has modo.

6. The Manuscript has in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.