Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10494

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10490

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10490. ‘Et occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum’: quod significet occlusionem quoad influxum boni et veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio et communicatio, constat ex significatione ‘occidere’ quod sit auferre vitam spiritualem, ita bonum amoris et verum fidei; hic itaque occludere ne sit aliqua eorum receptio et communicatio, quibus ademptis, etiam vita spiritualis ablata est, manet modo vita naturalis 1 ; quod ‘occidere’ sit auferre vitam spiritualem, videatur n. 3387, 3395, 3607, 6767, 7043, 8902; ex significatione ‘fratris’ quod sit bonum amoris et charitatis, de qua n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756; ex significatione ‘socii’ quod sit verum illius boni 2 ; et ex significatione ‘propinqui’ quod sit quod illis conjunctum est, de qua n. 5911, 9378, ita quod affine est, nam affines sunt propinqui; inde patet quod per ‘occidite vir fratrem suum, et vir socium suum, et vir propinquum suum’ significetur occlusio interni apud illam gentem, quoad influxum boni, veri, et illis affinium, ne sit aliqua receptio eorum et communicatio cum illis.

[2] Cum hoc ita se habet: quia gens illa corde idololatrica fuit, et plane in amoribus in quibus infernum, et usque apud illam instituendus erat cultus repraesentativus caelestium, ideo interna apud illam prorsus occludebantur; quod interna occluderentur, binae erant causae, una ut conjunctio cum caelo esset per externa eorum absque interno, altera ne sancta Ecclesiae et caeli profanarentur; nam si gens illa agnovisset interna cultus, quae sunt sancta Ecclesiae et caeli quae repraesentabantur, conspurcavisset et profanavisset illa; inde est quod illi genti parum aliquid in luce de caelo et de vita post mortem revelatum sit; ac inde est quod 3 prorsus nesciverint quod regnum Messiae esset in caelo;

[3] quod gens illa etiam talis hodie sit, notum est; sed videantur quae de illa gente in locis citatis supra n. 10396 ostensa sunt, ut quod prorsus in externis absque ullo interno essent 4 , n. 4293, 4311, 4459 fin. , 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, 9320, 9373, 9380, 9381, 5 quod inde cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, si scivissent sancta interna quod illa profanavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod ideo nec datum sit illa scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, quod usque per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illos, communicatio fuerit cum caelo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806.

[4] Haec nunc sunt quae intelliguntur et significantur per illa verba, quod occiderent vir fratrem suum, vir socium suum, et vir propinquum suum. Qui non scit quod per fratres, socios, propinquos, et per plura nomina cognationis, significentur bona et vera Ecclesiae et caeli, ac opposita eorum quae sunt 6 mala et falsa, ille non potest scire quid involvunt plura in Verbo 7 ubi illa nomina occurrunt, sicut in his sequentibus, ut apud Matthaeum,

Ne existimate quod venerim ad mittendum pacem super 8 terram; non veni mittere pacem sed gladium; veni enim ad dissidendum hominem contra patrem illius, et filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici illius; quisquis amat patrem aut matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium aut 9 filiam supra Me, non est 10 Me dignus, et quisquis non suscipit crucem suam et sequitur post Me, non est Me dignus, 10:34-37, 38 11 ; agitur ibi de pugnis spiritualibus, quae sunt tentationes quas subituri qui regenerandi, ita de discidiis apud hominem tunc 12 inter mala et falsa quae ei ab inferno, et inter bona et vera quae ei a Domino; quia pugnae illae hic describuntur, ideo dicitur, ‘quisquis non suscipit crucem 13 suam et sequitur post Me, non est Me dignus’; per ‘crucem’ intelligitur status hominis 14 in tentationibus; qui non scit quod talia per ‘hominem et patrem’, per ‘filiam et matrem’, per ‘nurum et socrum’ significentur, credet quod Dominus in mundum venerit, ut in domibus et familiis pacem tolleret, et discidium induceret, cum tamen venit ut daret pacem, et tolleret discidia, secundum 15 Ipsius verba apud Johannem 14:27, et alibi;

[5] quod discidium interni et externi hominis ibi 16 describatur, constat ex significatione ‘hominis et patris, filiae et matris, 17 nurus et socrus 18 ’, in sensu interno, in quo sensu ‘homo’ est bonum quod a Domino, ‘pater’ est malum quod ex proprio 19 hominis, ‘filia’ est affectio boni et veri, ‘mater’ est affectio mali et falsi 20 , ‘nurus’ est Ecclesiae verum adjunctum ejus bono, et ‘socrus’ est falsum adjunctum ejus malo; et quia sic pugna inter bona et mala, ac inter falsa et vera apud hominem describitur, ideo quoque dicitur quod ‘hostes hominis erunt domestici 21 illius’; per ‘domesticos’ significantur quae apud hominem, ita quae ejus propria sunt, ac ‘hostes’ in spirituali sensu sunt mala et falsa quae impugnant bona et vera; quod talia per ‘hominem, 22 patrem, filiam, matrem, 22 nurum, et socrum’ significentur 23 , in explicationibus passim ostensum est. 24

[6] Similiter per haec apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt eos, 10:21:

tum 25 per haec apud Lucam, Si quis venit ad Me, neque 26 odit patrem suum, et matrem 27 , et uxorem 27 , et liberos 28 , et fratres, et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse; et quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse: sic ergo omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, 14:26, 27, 33 29 ;

quis non videt quod aliter intelligenda sint haec verba quam secundum litteram, ad minimum ex eo quod dicatur absque restrictione, quod pater, mater, uxor, liberi, fratres, sorores, odio habendi sint, ut quis possit esse discipulus Domini, cum tamen ex praeceptis Domini est quod nemo odio habendus sit, ne quidem inimicus? Matth. 5:43, 44;

quod propria hominis, quae sunt mala et falsa in suo ordine, per illa nomina intelligantur, patet, nam dicitur etiam quod odio habebit animam suam, et quod abnegabit omnes suas facultates, quae sunt propria ejus;

[7] status tentationis seu pugnae spiritualis etiam hic describitur 30 , nam dicitur, ‘quisquis non portat crucem suam et venit post Me, non potest Meus discipulus esse’; ‘discipulus Domini esse’ est duci ab Ipso et non a semet, ita a bonis et veris quae a Domino, et non a malis et falsis quae ab homine. Similiter intelligendum est Verbum alibi, ubi illi nominantur, ut 31 apud 32 Jeremiam, Ad verba Mea non attendunt, et legem Meam, repudiant illam; quapropter sic dixit Jehovah, Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii una, vicinus et socius ejus, et pereant, 6:19, 21:

apud Jeremiam,

Dispergam eos, virum cum fratre suo, [ac patres] et filios simul; non parcam, neque remittam, neque miserabor, quo minus perdam eos, 13:14:

33 apud eundem,

Multiplicavit Jehovah impingentes, etiam cecidit vir super socium suum, 46:16:

et apud Esaiam,

Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, 19:2;

in his locis etiam similia per patres, filios, fratres, et socios intelliguntur.

Poznámky pod čarou:

1. ac communicatur, sic enim vita spiritualis aufertur

2. The Manuscript inserts, de qua sequitur.

3. tunc interna Ecclesiae quae repraesentabantur conspurcata fuissent, et prophanata; inde est, quod parum aliquid de coelo, deque vita post mortem illis detectum sit, ac ideo

4. fuerint

5. The Manuscript inserts et.

6. in opposito sensu

7. intelligere sensum Verbi in pluribus locis

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

12. The Manuscript inserts, quae sunt.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts cum.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. quale est in tentationibus,

17. The Manuscript inserts ac.

18. socri

19. proprium

20. The Manuscript inserts, et quae ex proprio hominis.

21. The manuscript has eius or ejus.

22. The Manuscript inserts et.

23. The Manuscript inserts et per.

24. intelligantur

25. et

26. et non

27. The Manuscript inserts suam.

28. The Manuscript inserts suos.

29. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

30. quod status tentationis seu pugnae spiritualis contra mala et falsa etiam hic describatur, patet

31. The Manuscript inserts in sequentibus.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.