Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10494

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10494. ‘Quia vir in filium suum, et in fratrem suum’: quod significet quando occlusum est internum, ne verum et bonum e caelo intrent in externum, constat ex significatione 'viri in filium et in fratrem seu postquam occiderint illos, quod sit occlusio interni quoad influxum veri et boni, de qua supra n. 10490, 10492; quod ‘filius’ sit verum videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2628, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, 9807, et quod ‘frater’ sit bonum, n. 3815, 4121, 4191, 5409, 5686, 5692, 6756.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9807

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9807. ‘Et filios ejus’: quod significet Divinum Verum ex Divino Bono procedens, constat ex significatione ‘filiorum’ quod sint 1 vera de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, hic Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, quia erant filii Aharonis et per Aharonem ut summum sacerdotem 2 repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, 3 quemadmodum mox supra ostensum est. Quod ‘filii’ sint vera, est quia omnia in Verbi sensu interno spiritualia sunt, et ‘filii’ in sensu spirituali sunt qui nascuntur e novo a Domino, ita qui in veris ex bono sunt, consequenter abstracte a personis, ipsa vera quae ex bono; haec itaque sunt quae per 4 filios Dei, filios regis, et filios regni, in Verbo intelliguntur; sunt etiam filii novae nativitatis seu regenerationis; vera 5 etiam et bona apud hominem regeneratum seu e novo a Domino natum se prorsus habent sicut familiae in ampla et longa serie ab uno patre; sunt quae ibi referunt filios et filias, quae nepotes et neptes, quae generos et nurus, 6 et sic affinitates plurium graduum, 7 ac ita generum; vera et bona ita disposita, sunt quae in spirituali sensu sunt filii, 8 filiae, nepotes, neptes, generi, nurus, verbo, affines varii gradus et inde varii generis 9 ; quod generationes spirituales in tali ordine sint, ostensum est per vivam experientiam, et simul dictum quod ideo vera et bona apud hominem regeneratum in tali ordine sint, quia societates angelicae in caelo in tali sunt, ac vera et bona apud hominem societatibus illis correspondent; quapropter etiam homo, cujus vera et bona in tali correspondentia sunt, est caelum in minima forma , n. 9279.

[2] Qui scit quod per filios significentur vera 10 et per filias bona, plura arcana in Verbo imprimis prophetico 11 videre potest quae alioquin laterent abscondita; sicut etiam quid in specie intelligitur per Filium hominis, quem Se Dominus saepe 12 in Verbo vocat; quod intelligatur Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, constat a locis ubi nominatur; quae adducere licet, ut simul confirmetur, quod ‘Filius’ sit verum, ut apud Johannem, Turba dixit ad Jesum, Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? quis est hic Filius hominis? respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, 12:34-36;

ex his patet quod per ‘Filium hominis’ simile quod per ‘lucem’ significetur, nam cum quaerebant, Quis hic Filius hominis? respondit Dominus quod Ipse esset lux in quam crederent; quod lux sit Divinum Verum, videantur citata, n. 9548, 9684; ita quoque Filius 13 hominis:

[3] apud Lucam,

Beati quando odio habebunt vos homines propter Filium hominis, 6:22;

propter Filium hominis' est propter Divinum Verum, quod procedit a Domino; Divinum 14 Verum est omne fidei et amoris in Dominum propter illa ‘odio haberi’ est beatitudo:

apud eundem,

Venient dies cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc 15 dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate, 17:22;

‘desiderare unum dierum Filii hominis videre’ 16 est unum statuum veri Divini quod genuinum; agitur ibi de fine Ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne genuinum verum Divinum; et quia verum Divinum significatur per ‘Filium hominis’, ideo dicitur, ‘tunc dicent, Ecce hic aut ecce illic; ne investigate’ quod de vero Divino a Domino, non autem de Ipso Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4 17 dici potest:

[4] apud eundem,

Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra? 18:8;

16 hoc est, cum 18 verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur ‘Filius hominis’ etiam hic est Dominus quoad 19 verum Divinum seu 20 verum Divinum procedens a Domino; adventus Domini est revelatio 21 veri Divini in fine Ecclesiae:

[5] apud Matthaeum,

Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis: tunc apparebit signum; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, 24:27, 30;

‘adventus Filii hominis’ pro revelatione 22 veri Divini in consummatione saeculi, hoc est, in fine Ecclesiae, ‘omnes tribus terrae quae tunc plangent’ sunt omnia vera et bona fidei et amoris a Domino sic in Dominum in complexu, ‘nubes caeli, in 23 quibus venturus’ est sensus 24 litteralis Verbi, ‘virtus et gloria’ est sensus internus, in quo sensu intime agitur de solo Domino; porro videantur illa explicata n. 4060:

[6] similiter alibi apud eundem,

Dico vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, 26:64:

et apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, 25 22:69;

‘Filius hominis’ pro Divino Vero procedente a Domino, ‘sedere a dextris potentiae’ pro quod 26 Ipsi omnipotentia, nam Divino Bono est omnipotentia per Divinum Verum; quod dicatur quod ‘ex nunc id visuri essent’ significat quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset cum Dominus in mundo vicerat inferna, ac omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat; et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore 27 reciperent, videatur n. 9715; quod ‘sedere a dextris’ 28 sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933 fin. , 7518, 8281, 9133, quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, 29 6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643, quod ipsa potentia Divina sit Divinum Verum, n. 6948; ‘nubes in quibus venturus Filius hominis’, hoc est, Divinum Verum, quod 30 sint Verbum in littera, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781, et quod ‘gloria’ sit ipsum Divinum Verum quale in sensu Verbi interno, Praefatio ad Gen. xviii, n. 4809, 5922, 31 8267, 9429.

[7] Ex his nunc constare potest quid significatur per haec in Apocalypsi,

Vidi cum ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, 14:14:

et apud Danielem,

Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis venit, 7:13:

apud Johannem, Pater dedit Ipsi etiam judicium faciendi, quia Filius hominis est, 5:27; 32 quoniam omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum 33 Domino judicium facere quia Filius hominis est; ‘Filius hominis’ 34 est, ut dictum, Divinum Verum, ‘Pater’ a Quo id procedit, est Divinum Bonum, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897; quia Divino Vero est ‘judicium facere’, ideo dicitur quod Cum venturus Filius hominis, sedebit super throno gloria Suae, Matth. 19:28, 25:31: et quod Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua, 35 16:27:

[8] apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus semen sunt filii regni, zizania sunt filii mali, 13:37, 38;

‘bonum semen’ est verum Divinum, ideo dicitur quod ‘Filius hominis’ id seminet; ‘filii regni’ sunt vera Divina in caelo et in Ecclesia, ‘filius’ enim est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, ac in opposito sensu falsum, quod etiam est ‘filius mali’; 36 ‘regnum’ est caelum, ut et Ecclesia:

[9] apud Johannem,

Nemo ascendit in caelum nisi qui e caelo descendit, Filii hominis qui in caelis est, 3:13;

quod ‘Filius hominis’ sit Divinum Verum in caelis, inde patet; nam hoc descendit et sic ascendit, nemo enim ascendere potest in caelum nisi Divinum Verum in illum descenderit e caelo, nam influxus est Divinum non autem vicissim; quia Dominus id verum est, ideo 37 Se vocat ‘Filium hominis qui in caelis’:

apud Matthaeum,

Filius hominis non habet ubi caput inclinet, 8:20;

‘Filius hominis’ pro Divino Vero, ‘non habere ubi caput inclinet’ pro quod non locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore.

[10] Quod Filius hominis passurus sit, et 38 occideretur, Matth. 17:12, 22, 39 20:18, 26:2, 24, 45; Marcus 8:31, 9:12, 31; et alibi, involvit quod ita cum Divino Vero actum sit, proinde cum Domino, Qui ipsum Divinum 40 Verum erat, quod etiam Ipse dicit apud Johannem,

Ego sum via, et veritas, et vita, 14:6:

apud Jeremiam,

Non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea Filius homini 49:18, 33:

et apud eundem,

In urbibus non habitabit vir ullus, neque 41 transibit per eas Filius hominis, 51:43;

qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per ‘urbes’ hic intelligantur urbes, et per ‘virum’ perque ‘filium hominis’ vir et 42 filius; et quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status Ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; ‘urbes’ enim sunt doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 432, x2449, 3216, 4492, 4493, ‘vir’ est ipsum ejus verum conjunctum bono, n. 3134, 7716, 9007, ita ‘filius hominis’ est verum 43 .

[11] Quia per ‘filium hominis’ significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ideo 44 quoque prophetae, per quos id revelabatur, vocabantur filii hominis, prout Daniel 8:17 ibi; et Ezechiel 2:1, 3, 6, 8, 3:1, 3, 4, 10, 17, 25; 4:1, 16; 8:5, 6, 8, 12, 15; 12:2, 3, 9, 18, 22, 27; et pluries alibi.

[12] Sicut pleraque in Verbo sensum etiam oppositum habent, ita quoque significatio filii hominis, qui in eo sensu est falsum oppositum vero, ut apud Esaiam,

Quid tu quod times 45 ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur, 51:12;

‘gramen datum filio hominis’ est scientificum per quod falsum: apud Davidem,

Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus, Ps. 146:3;

‘principes’ sunt primaria vera, n. 2089, 5044, ita in opposito sensu primaria falsa, et ‘filius hominis’ est ipsum falsum.

Poznámky pod čarou:

1. verum

2. repraesentatur

3. prout

4. filios Regni, filios Dei, et filios Regis

5. enim

6. verbi inde

7. et sic

8. nepotes, generi, filiae, neptes

9. The Manuscript inserts, et quoque quae intelliguntur in Verbo prout dictum est.

10. The Manuscript inserts ex bono, .

11. videbit

12. vocabat

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts enim.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. pro

17. The Manuscript inserts non ita.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

21. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

22. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

23. qua, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

24. literae

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. illi

27. recipiunt

28. id sit

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. sit

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. quia

33. Ipsi

34. The Manuscript inserts enim.

35. The Manuscript inserts Matth.

36. The Manuscript inserts et.

37. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

38. occidetur

39. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

40. est Verum

41. transiet

42. The Manuscript inserts ejus.

43. The Manuscript inserts fidei.

44. etiam

45. The Manuscript inserts tibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.