Bible

 

Exodus 23:24

Studie

       

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9298. ‘Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’: quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione ‘sacrificare’ et ‘sacrificii’ quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione ‘fermentati’ quod sit falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per ‘non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’ significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum 2 falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258.

[2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex 3 quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, 4 6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188.

[3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. 2:11.

Ex his constat 5 quod profanatio veri significetur per hanc legem 6 ; ideo quoque dicitur ‘sanguis sacrificii’, non sacrificium, quia ‘sanguis’ est verum ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex

3. in

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. patet

6. The Manuscript inserts de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8943

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8943. ‘Et profanabis illud’: quod significet quod tunc nullus cultus, constat ex significatione ‘profanare’ quod sit facere ut non sit aliquis cultus; quod enim ex propria intelligentia est, hoc in se expers vitae est, immo spiritualiter mortuum, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quapropter si ex eo fit cultus Divinus, is cultus non aliud est quam sicut cultus idoli, sculptilis seu fusilis, in quibus non spiritus, hoc est, non vita; at quod ex Verbo est, id solum pro cultu Divino inservit, est enim id in se vinum; intus enim in singulis Verbi est sensus spiritualis, qui agit de regno Domini, et intus in illo sensu est Divinum, nam Verbum in intimo suo sensu agit de solo Domino; inde est sanctitas et vita Verbi, et non aliunde; Verbum est sicut Divinus homo, sensus litteralis est ejus quasi corpus, at sensus internus est ejus quasi anima; inde patet quod vivat sensus litteralis per sensum internum. Apparet sicut sensus litteralis evanescat seu moriatur per sensum internum; sed contrarium est, non evanescit, minus moritur, sed per sensum internum vivit. Ex his nunc constat quod ex illis quae sunt Verbi, existat cultus vere Divinus et nullatenus ex illis quae sunt intelligentiae propriae; inde est quod per ‘si moveris caelum super altari, profanabis illud’ significetur, si non ex Verbo, sed ex propria intelligentia finxeris talia quae 1 cultus Divini erunt, quod nullus cultus sit.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.