Bible

 

Exodus 23:24

Studie

       

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9298. ‘Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’: quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione ‘sacrificare’ et ‘sacrificii’ quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione ‘fermentati’ quod sit falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per ‘non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’ significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum 2 falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258.

[2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex 3 quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, 4 6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188.

[3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. 2:11.

Ex his constat 5 quod profanatio veri significetur per hanc legem 6 ; ideo quoque dicitur ‘sanguis sacrificii’, non sacrificium, quia ‘sanguis’ est verum ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex

3. in

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. patet

6. The Manuscript inserts de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8051. ‘Et non comedetur fermentatum’: quod significet quod non appropriabitur ullum falsificatum, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriare, de qua n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745; et ex significatione ‘fermenti’ quod sit falsum, de qua n. 2342, 7906, inde ‘fermentatum’ est falsificatum. Quod appropriationem falsi et falsificati attinet, sciendum quod falsum et falsificatum non alicui approprietur, sicut falsum et falsificatum, qui in bono est et inde vult in vero esse, sed illi qui in malo est et inde non vult in vero esse; quod ei qui in bono est et inde vult in vero esse non approprietur falsum ut falsum, est quia cogitat bene de Deo, de regno Dei, deque vita spirituali, et inde applicat 1 falsum ut non contra haec sit, sed ut aliquo modo concordet; ita lenit illud, 2 et asperum ac durum ejus non venit in ideam; nisi hoc foret, vix aliquis salvari posset, nam falsa prae veris regnant; sed sciendum quod qui in bono sunt etiam in amore veri sint, quare cum in altera vita instruuntur ab angelis, rejiciunt falsa et acceptant 3 vera, et hoc secundum gradum amoris veri quem in mundo habuerunt.

Poznámky pod čarou:

1. id

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript inserts et agnoscunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.