Bible

 

Exodus 23:24

Studie

       

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9298. ‘Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’: quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione ‘sacrificare’ et ‘sacrificii’ quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione ‘fermentati’ quod sit falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per ‘non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’ significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum 2 falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258.

[2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex 3 quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, 4 6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188.

[3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. 2:11.

Ex his constat 5 quod profanatio veri significetur per hanc legem 6 ; ideo quoque dicitur ‘sanguis sacrificii’, non sacrificium, quia ‘sanguis’ est verum ex bono.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex

3. in

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. patet

6. The Manuscript inserts de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7317

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7317. ‘Et vertentur in sanguinem’: quod significet quod falsificabunt vera, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum falsificatum, de qua n. 4735, 1 6978; ‘sanguis’ enim in genuino sensu est 2 verum procedens a Domino, ita sanctum fidei; hoc significatur per sanguinem in Sacra Cena; at in opposito sensu est ‘sanguis’ violentia illata Divino Vero, quae quia fit per falsificationes, est ‘sanguis’ falsificatio veri. Ex his et ex sequentibus constare potest quinam in specie repraesentantur per ‘Pharaonem’, 3 seu 4 quinam in specie intelliguntur per illos qui infestant 5 , quod nempe sint illi intra Ecclesiam' qui professi sunt fidem, et quoque sibi persuaserunt quod fides 6 salvet, et tamen vixerunt contra praecepta fidei; verbo, qui in fide persuasiva fuerunt, ac in vita mali;

[2] illi cum in alteram vitam veniunt, secum ferunt principia, quod in caelum introducendi, quia nati intra Ecclesiam, baptizati, Verbum 7 habuerunt, et doctrinam inde, quam professi 8 , imprimis quia Dominum, 4 et quod Is pro peccatis illorum passus sit, ac ita illos qui intra Ecclesiam Ipsum ex doctrina professi sint salvaverit; hi cum in alteram vitam e mundo recens veniunt, non scire aliquid volunt de fidei et charitatis vita; hanc nihili faciunt; dicunt, quia fidem habuerunt, omnia vitae mala abstersa et abluta esse per sanguinem Agni; cum illis dicitur quod haec contra Domini verba sint apud Matthaeum, ubi haec, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor 9 , Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis; omnis qui audit Mea verba et facit illa, comparo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa, comparo viro stulto, 7:21-23, 24, 26:

et apud Lucam, Tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicendo, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet illis, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis 13:25-27;

sed ad haec respondent quod per illos non intelligantur alii quam qui in fide miraculosa fuerunt, non autem in fide Ecclesiae.

[3] Ast iidem post aliquod tempus scire incipiunt quod non alii in caelum intromittantur quam qui vitam fidei vixerunt, ita qui charitatem erga proximum habuerunt; et cum hoc incipiunt scire, tunc doctrinalia fidei suae incipiunt vilipendere, et quoque ipsam fidem; nam fides illorum non fuit fides sed modo scientia talium quae fidei, et non fuit propter vitam sed propter lucrum et honores; inde est quod illa quae scientiae fidei illis fuerant tunc vilipendant et quoque rejiciant; et mox se injiciunt in falsa contra vera fidei; in hunc statum vertitur vita illorum qui confessi fidem, et vixerunt vitam fidei contrariam. Hi sunt qui in altera vita per falsa infestant probos, 10 ita qui per ‘Pharaonem’ in specie intelliguntur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts sanctum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. qui

5. The Manuscript inserts probos qui ab Ecclesia sunt in altera vita.

6. salvaret

7. habuerint

8. The Manuscript inserts ore, illa quae fidei sunt.

9. The Manuscript inserts illis.

10. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.