Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8924

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Poznámky pod čarou:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5036

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5036. ‘Et dedit eum in domum carceris’: quod significet quoad falsiloquium contra bonum, constat ex significatione ‘dari in domum carceris et ibi vinctus teneri’ quod sit mitti in tentationes quoad falsiloquium contra bonum, de qua sequitur; prius aliquid de tentationibus dicendum: vix aliquis hodie in orbe Christiano novit unde tentationes; qui illas subit, non aliter credit quam quod sint angores qui irrepunt ex malis quae intus apud hominem sunt, quae illum primo irrequietum faciunt, dein anxium, et denique cruciant; sed prorsus nescit quod fiant per spiritus malos qui apud eum sunt; quod hoc nesciat, est quia non credit quod in consortio spirituum sit cum vivit in mundo, et vix quod aliquis spiritus apud illum sit; cum tamen homo quoad interiora continue in societate spirituum et angelorum est;

[2] quod tentationes attinet, illae consistunt 1 quando homo in actu regenerationis est, nemo enim regenerari potest nisi quoque subeat tentationes; et tunc existunt per malos spiritus qui circum illum sunt; mittitur enim tunc homo in statum mali in quo ipse est, hoc est, in quo ipsum illud quod ejus proprium est, in quem statum cum venit, spiritus mali seu infernales illum circumdant, et cum appercipiunt quod interius tutetur ab angelis, excitant mali spiritus falsa quae cogitaverat et mala quae egerat, sed angeli ab interiore defendunt illum; haec pugna est quae apud hominem percipitur ut tentatio, sed ita obscure ut vix aliter sciat quam quod solum anxietas sit; homo enim, imprimis qui nihil credit de influxu, in statu prorsus obscuro est, et vix millesimam partem appercipit de illis de quibus mali spiritus et angeli pugnant; agitur usque tunc de homine et ejus salute aeterna, et agitur ex homine, pugnant enim ex illis quae, apud hominem sunt, et de illis; quod res ita se habeat, pro certissimo scire datum est; pugnam audivi, influxum percepi, spiritus et angelos vidi, ac tunc et postea cum illis locutus sum, etiam de illa re.

[3] Tentationes, ut dictum 2 , imprimis tunc existunt, quando homo spiritualis fit, tunc enim spiritualiter capit vera doctrinae; hoc saepe homo nescit, at usque angeli apud eum in naturalibus ejus spiritualia vident, sunt enim interiora ejus tunc aperta versus caelum; inde etiam est quod homo qui regeneratus est, post vitam in mundo inter angelos sit, et ibi spiritualia et videat et percipiat, quae prius ei sicut naturalia apparuerunt; cum itaque homo talis est, tunc in tentatione cum impugnatur a malis spiritibus, defendi potest ab angelis, angeli enim tunc planum habent in quod operentur, influunt enim in spirituale apud illum 3 , et per spirituale in naturale.

[4] Cum itaque ultimum verum abstractum est, et sic non habeat per quod se contra naturales defendat, de qua re n. 5006, 5008, 5009, 5022, 5028, tunc venit in tentationes, et accusatur a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, imprimis falsiloquii contra bonum 4 ; ut pro exemplo, quod cogitaverit et dixerit quod proximo benefaciendum, et quoque actu comprobaverit, et tamen per proximum modo nunc intelligat illos qui in bono et vero sunt, non autem 5 qui in malo et falso, et emendari nequeunt; et consequenter quia malis 6 non amplius benefacere vult, et si benefacturus quod velit ut puniantur causa emendationis ‘eorum’ et causa aversionis mali a suo proximo, incusant quod falsum cogitaverit et locutus sit, et quod non cogitet sicut loquitur;

[5] sit quoque pro exemplo: quia homo cum spiritualis factus, non amplius sanctum credit et ad pium usum quod dat monasteriis, ne quidem templis ubi opes abundant, et quia prius quam spiritualis factus est, cogitationem quod sanctum et pium esset, habuerat, incusant illum falsi, et excitant omnes ejus cogitationes quas prius de illo sancto et pio foverat, et quoque opera ex illa cogitatione 7 ; similiter in innumerabilibus aliis; sed haec exempla sint modo alicui illustrationi; imprimis intrant in affectiones quas prius habuit, et excitant illas, et quoque falsa et mala quae cogitaverat et fecerat, et sic in anxietatem inducunt, et saepius in dubitationem usque ad desperationem;

[6] inde nunc sunt anxietates spirituales et inde sunt cruciatus qui conscientiae vocantur.

Apparent haec homini sicut in ipso per influxum et communicationem: qui hoc 8 novit et credit, comparari potest homini qui se videt in speculo et scit quod non ipse sit qui apparet in speculo seu ab altera ejus parte, sed modo imago ejus; at qui hoc non novit et non credit, comparari potest illi qui se videt in speculo, et putat quod ipse sit qui apparet ibi, et non imago ejus.

Poznámky pod čarou:

1. existunt

2. Praeterea tentationes

3. ejus

4. tunc a malis spiritibus, qui omnes mere naturales sunt, accusatur falsiloquii:

5. The Manuscript inserts illos.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts praeter plura falsa tunc ei cogitationi adjuncta.

8. illa, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.