Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8924

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Poznámky pod čarou:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4249

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4249. ‘Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei’: quod significet statum cum mutatur, constat ex eo quod timor et angustia sint primum tentationum; et quod praecedant 1 cum invertitur seu mutatur status. Arcana quae amplius in his latent, nempe quod ‘Esau obviam iverit Jacobo cum quadringentis viris’, et quod ‘inde Jacobo timor et angustia’, non facile ad captum exponi possunt, sunt enim interiora; solum hoc licet afferre: cum bonum priorem locum sumit ac sibi vera subordinat, quod fit cum homo tentationes spirituales subit, tunc bonum quod ab interiore influit, secum habet vera perplura, quae apud hominem recondita sunt in ejus interiore homine; illa ad intuitionem et captum ejus non possunt venire antequam bonum primas agit, tunc enim a bono illustrari incipit naturale, inde apparet quaenam ibi concordant et quaenam discordant, inde timor et angustia quae praecedunt 2 tentationem spiritualem; spiritualis enim tentatio agit in conscientiam, quae est interioris hominis, quare etiam homo non scit cum 3 tentationem illam intrat unde ei timor et angustia, sed angeli qui apud hominem 4 , probe hoc norunt; tentatio enim inde est quod angeli teneant hominem in bonis et veris, spiritus autem mali in malis et falsis 5 ;

[2] quae enim apud spiritus et angelos qui apud hominem, existunt, illa non aliter percipiuntur apud hominem quam quod in ipso sint; quae enim interius existunt, putat homo dum in corpore vivit et non credit quod omnia influant, quod non causae sint extra illum, quae producunt 6 , sed quod omnes causae sint intra illum, et ejus propriae, cum tamen non ita est; quicquid enim homo cogitat et quicquid vult, hoc est, omnis ejus cogitatio et omnis ejus affectio, vel est ex inferno, vel est ex caelo; cum mala cogitat et vult, et falsis inde delectatur, sciat quod cogitationes et affectiones ejus sint ex inferno, et 7 dum bona cogitat et vult, et veris inde delectatur, quod a caelo, hoc est, per caelum a Domino; sed cogitationes et affectiones quae apud hominem, apparent ut plurimum sub alia specie, sicut pugna malorum spirituum cum angelis ex illis quae sunt apud hominem regenerandum, sub specie timoris et angustiae, ac tentationis:

[3] haec non possunt non ut paradoxa apparere homini, quia homo Ecclesiae paene omnis hodie credit, quod omne verum quod cogitat et bonum quod vult et facit, sit a semet, tametsi aliter dicit cum ex doctrinali fidei loquitur; immo talis est ut si quis diceret ad illum quod spiritus ab inferno sint qui influunt in cogitationem et voluntatem ejus cum mala cogitat et vult, et quod angeli e caelo, cum bona, quod tunc haereret mirabundus quod aliquis tale statuat, diceret enim quod sentiat vitam in se, et quod cogitet ex se et velit ex se; ex illo sensitivo credit, non autem ex doctrinali, cum tamen doctrinale est verum, et sensitivum 8 fallax: ab experientia plurium 9 nunc annorum paene continua, hoc scire datum est, ac ita scire ut prorsus nullum dubium 10 sit relictum.

Poznámky pod čarou:

1. ita praecedit

2. praecedit

3. dum

4. illum

5. The Manuscript inserts inde timor et angustia apud hominem, et inde tentatio;

6. The Manuscript inserts illa.

7. at cum

8. The Manuscript inserts est.

9. plurimum, in the First Latin Edition

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.