Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8924

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Poznámky pod čarou:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3318

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3318. ‘Et is lassus’: quod significet statum pugnae, constare potest a significatione ‘lassi seu lassitudinis’ quod sit status post pugnam, hic status pugnae quia agitur de statu conjunctionis boni cum vero in naturali homine; quod ‘lassus’ hic significet statum pugnae, non constare potest nisi ex serie rerum in sensu interno, et inde praecipue quod bonum cum vero in naturali homine non conjungi possit absque pugnis, seu quod idem, absque tentationibus:

[2] ut sciatur quomodo hoc se habet, sed apud hominem, paucis dicendum: homo non est aliud quam organum seu vas quod recipit vitam a Domino, ex se enim homo non vivit, n. 290, 1954, 2021, 2536, 2706, 2886-2889, 3001; vita quae influit apud hominem a Domino, est ex Divino ipsius Amore; hic seu vita inde, influit et se applicat vasis quae in rationali et quae in naturali hominis; haec vasa apud hominem in contrario situ sunt respective ad vitam ex malo hereditario in quod nascitur homo, et ex malo actuali quod ipse sibi comparat; quantum vero vita quae influit, disponere potest vasa ad se recipiendum, tantum disponit; vasa haec in rationali homine, et in naturali ejus, sunt illa quae vocantur vera, et in se non sunt nisi 1 perceptiones variationum formae illorum vasorum, ac mutationum status secundum quas diversimode variationes existunt, quae fiunt in subtilissimis substantiis 2 , modis inexpressibilibus, n. 2487; ipsum bonum cui est vita a Domino, seu quod est vita, 3 est quod influit et disponit;

[3] cum itaque vasa illa quae varianda quoad formas, in contrario situ et versu sunt respective ad vitam, ut dictum, constare potest quod illa redigenda sint in situm secundum vitam, seu in obsequium vitae; hoc fieri nequaquam potest quamdiu homo in illo statu est in quem natus, et in quem semet redegit, non enim oboediunt quia sunt obnixe resistentia, et contra caelestem ordinem secundum quem agit vita, se obfirmantia; bonum enim quod movet illa, et cui obsequuntur, est amoris sui et mundi; hoc ex crasso calore qui inest, facit ut illa sint talia; quare antequam obsequiosa 4 fieri, et aliquid vitae amoris Domini recipiendi idonea esse possunt, emollienda sunt; emollitio illa non per alia media fit quam per tentationes; tentationes enim auferunt illa quae sunt amoris sui, et quae sunt contemptus aliorum prae se, consequenter quae sunt sui gloriae, tum quae sunt odii et vindictae 5 eapropter; cum itaque illa sunt aliquantum temperata et 6 domita per tentationes, tunc incipiunt vasa illa fieri cedentia, et obsecundantia vitae amoris Domini, quae continue apud hominem influit;

[4] inde nunc est quod bonum, 7 primo rationali homine, deinde in naturali, incipiat conjungi veris ibi, nam vera, ut dictum est, non sunt aliud quam perceptiones variationum formae secundum status qui continue mutantur, et perceptiones sunt a vita quae influit; 8 inde causa quod homo per tentationes, seu quod idem, per pugnas spirituales regeneretur, hoc est, fiat novus, et quod donetur alia indole postea, nempe quod fiat mansuetus, humilis, simplex 9 et contritus corde; ex his nunc constare potest quem usum praestant tentationes, nempe illum quod bonum a Domino non modo influere possit, sed etiam disponere vasa ad oboedientiam, et sic se cum illis conjungere: quod vera sint vasa recipientia boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2061, 2269. Hic itaque quia agitur de conjunctione boni et veri in naturali homine, et primum conjunctionis existit per pugnas quae sunt tentationum, constare potest quod per ‘is lassus’ significetur status pugnae.

[5] Quod autem Dominum attinet, de Quo in supremo sensu hic agitur, Ipse per pugnas tentationum gravissimas, redegit omnia in Se in ordinem Divinum, usque adeo ut nihil usquam remanserit ex humano quod traxerat a matre, n. 1444, 1573, 2159, 2574, 2649, 3036, sic ut non novus factus sicut alius homo, sed prorsus Divinus; homo enim qui per regenerationem novus fit, usque 10 in se retinet inclinationem ad malum, immo ipsum malum, sed detinetur a malo per influxum vitae amoris Domini, et hoc vi admodum forti; at Dominus omne malum quod Ipsi hereditarium fuit a matre, prorsus ejecit, et Se Divinum fecit, etiam quoad vasa, hoc est, quoad vera; hoc est quod in Verbo vocatur Glorificatio.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quam.

2. The Manuscript inserts organicis.

3. The Manuscript places this before cui.

4. The Manuscript has fiunt

5. The Manuscript has propterea

6. The Manuscript inserts partim.

7. The Manuscript has primum

8. The Manuscript has haec causa est

9. The Manuscript has aut

10. The Manuscript has apud

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.