Bible

 

Exodus 16:2

Studie

       

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 146

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

146. "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito." - Quod significet "is qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "vincentis", quod sint qui in tentationibus vincunt, nam illi sunt de quibus in Scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 130); ex significatione "dare edere" quod sit appropriari et conjungi per amorem et charitatem (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643); et quia dicitur "de manna abscondito", per quod intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per "edere" de illo hic significatur jucundum amoris caelestis, nam hoc appropriatur a Divino Humano Domini illis qui recipiunt Ipsum amore et fide; et ex significatione "mannae absconditi", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; quod id sit "Manna" constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem,

"Patres nostri ederunt manna in deserto, sicut scriptum est, Panem e caelo dedit eis quem ederent Panis Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo:... Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est Panis ille qui e caelo 1 descendit, ut qui edit de eo non moriatur. Ego sum Panis vivus qui e caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo Caro mea est" (6:31-58).

Quod Ipse Dominus sit qui intelligitur per "Mannam" et "Panem", Ipse aperte docet, dicit enim, "Ego sum Panis vitae... qui e caelo descendi"; quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, etiam docet dicendo, "Panis quem Ego dabo Caro mea est."

[2] Idem docet Dominus cum instituit Sanctam Cenam,

"Jesus accipiens panem, et benedicens, et dedit discipulis et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum" (Matthaeus 26:26; Marcus 14:22; Luca 22:19);

edere de hoc pane est conjungi Ipsi per amorem, nam "edere" significat appropriari et conjungi, ut supra, et amor est conjunctio spiritualis. Idem hoc significatur per "edere in regno Dei", apud Lucam,

"Beatus qui edit panem in regno Dei" (14:15);

apud eundem,

"Edetis et bibetis in mensa mea in regno" Dei (22:30);

apud Matthaeum,

"Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno" Dei (8:11);

(quod per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" intelligatur Dominus, videatur n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847);

et apud Johannem,

"Non operemini cibum qui perit, sed cibum qui permanet..., quem Filius hominis dabit vobis" (6:27);

quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63).

[3] Quod dicatur "manna absconditum", est quia jucundum amoris caelestis, quod accipiunt illi qui per amorem conjuncti sunt Domino, prorsus ignotum est illis qui in amore non caelesti sunt; et hoc jucundum nemo potest accipere nisi qui Divinum Humanum Domini agnoscit, ex hoc enim illud procedit. Quia hoc jucundum ignotum fuit filiis Israelis in deserto, ideo vocabant illud "man", ut constat apud Mosen:

"Dixit Jehovah Mosi, Ecce ego faciam ut pluat vobis panis ex ipso caelo;... et mane fuit stratus ros circa ipsa castra; cumque elevasset se stratus ille ros, ecce in superficie ipsius deserti tenue rotundum quod videntes dicebant, Man hoc?" (Quid hoc?)... "Dixit Moses eis, Hic est panis ille quem dat vobis Jehovah ad comedendum... Et vocavit domus Israelis nomen ejus Man" (Exodus 16:3 ad fin.);

et apud eundem,

Jehovah cibavit te "manna, quod non noveras, nec noverunt patres tui, ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo" (Deuteronomius 8:3).

Quod hoc jucundum, quod intelligitur per "man", ignotum fuerit filiis Israelis, erat quia in jucundo corporeo prae aliis gentibus erant; et qui in hoc jucundo sunt, prorsus non scire possunt aliquid de jucundo caelesti. (Quod filii Israelis tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Jucundum dicitur, ac intelligitur jucundum amoris; nam omne jucundum vitae est amoris.

[4] Quia est jucundum amoris caelestis quod per "edere ex manna abscondito" significatur, ideo id vocatur "panis caelorum" apud Davidem,

"Jehovah praecepit aetheribus desuper, et Ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis" (Psalmuss 78:23, 24);

et alibi,

"Jehovah pane caelorum saturavit eos" (Psalmuss 105:40);

"panis caelorum" dicitur quia depluebat e caelo cum rore; sed in sensu spirituali dicitur "panis caelorum" quia defluit a Domino per caelum angelicum; in hoc sensu non aliud caelum intelligitur, et non alius panis quam qui nutrit animam hominis; quod "panis" hic in hoc sensu intelligendus sit, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem,

"Quod Ipse sit Manna seu Panis qui e caelo descendit (6:31-58);"

et apud Mosen,

"Quod Jehovah cibaverit eos manna, ut doceret quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae (Deuteronomius 8:3);

"enuntiatum oris Jehovae" est omne quod procedit ex Domino, et hoc in specie est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140, 284-290).

[5] Hoc jucundum etiam describitur per correspondentias apud Mosen,

Man apparuit "quasi semen coriandri album, et sapor sicut placentae melle subactae" (Exod. 16:31);

et alibi apud eundem,

"Fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut succi olei" (Numeri 11:7, 8).

Man quod tale esset quoad Visum et saporem, erat quia "semen coriandri album" significat verum ex origine caelesti; "placenta" bonum amoris caelestis; "mel" ejus jucundum externum; "oleum" ipsum illum amorem; et "succus" ejus, ex quo sapor, jucundum ejus internum; "pluvia cum rore", in quo fuit manna, influxum Divini veri in quo id jucundum.

(Quod "semen" significet verum ex origine caelesti, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "album" dicatur de illo vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319.

Quod "placenta" significet bonum amoris caelestis, n. 7978, 9992, 9993; quod "oleum" significet ipsum illum amorem, n. 886, 3728, 9780, 9954, 10261, 10269; inde "succus" hujus significat jucundum ejus, quia inde sapor, et "sapor" est jucundum et amoenum, n. 3502, 4791-4805: sed plura de his videantur in explicatione super cap. 16 Exodi in Arcanis Caelestibus.)

[6] Quod jucundum amoris caelestis significetur per "edere ex manna abscondito", cum tamen per "Mannam absconditum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia idem est sive dicas Divinum Humanum Domini, sive dicas Divinum Amorem; nam Dominus est Ipse Divinus Amor, et quod ab Ipso procedit est Divinum Bonum unitum Divino Vero; utrumque est Amoris, et quoque est Dominus in caelo; inde edere ab Ipso est conjungi Ipsi, et hoc per amorem ab Ipso. (Sed haec melius intelligi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 13-19, 116-125, 126-140, et quoque in Doctrina Novae Ille Hierosolymae, n. 210-222, 307, dicta et ostensa sunt, quae videantur.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9993

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9993. ‘Et placentas azymorum mixtas oleo’: quod significet purificationem caelestis medii, constat ex significatione ‘placentarum’ quod sint caeleste medium, de qua sequitur, et ex significatione ‘olei’ quod sit bonum amoris, de qua n. 886, 4582, 4638; inde patet quod per ‘placentas mixtas oleo’ significetur caeleste quod ex intimo, nam ‘oleum’ est bonum amoris, quod intimum. Cum his ita se habet: caeli distincti sunt in duo regna, quorum unum vocatur spirituale, alterum caeleste; regno spirituali in caelis correspondet intellectuale apud hominem, et regno caelesti ibi correspondet voluntarium ejus, n. 9835; in utroque regno est internum et externum, sicut etiam apud hominem intellectuale et voluntarium, apud hominem enim est intellectuale internum et externum, et est voluntarium internum et externum; intellectuale internum facit vitam spiritualem interni hominis, et intellectuale externum facit vitam spiritualem externi hominis; voluntarium autem internum facit vitam caelestem interni hominis, et voluntarium externum facit vitam caelestem externi hominis; quod internum et externum apud hominem sit, constare potest unicuivis qui reflectit, imprimis ex hypocritis, dolosis, astutis, et malitiosis, quod illi interius apud se cogitent contra vera fidei et quoque velint contra bona amoris caelestis, sed exterius cogitant et volunt cum illis, inde quoque loquuntur et agunt ut coram mundo appareant;

[2] praeterea sciendum quod utrumque regnum, nempe spirituale et caeleste, in caelis sit tripartitum est intimum ejus, est medium, et est externum, videatur n. 9873; intimum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, medium ibi est bonum amoris mutui, quod est bonum procedens inde, et externum 1 est jucundum procedens ex eo bono; bina priora sunt in interno homine apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, tertium autem est in externo homine apud eosdem; haec tria repraesentata sunt per panem azymorum, per placentas azymorum mixtas oleo, et per lagana azymorum uncta oleo; et purificatio illorum repraesentatur per oblationem trium illorum super altari una cum holocausto aut sacrificio. Quod talia in ordine significentur, constare potest solum ex eo quod tria illa mandata sint, et quoque praeparatio illorum descripta in Libris Moschis; quod haudquaquam factum fuisset nisi involvissent arcana caeli et Ecclesiae, ad quid alioquin forent talia?

[3] Sed scio quod arcana illa vix ab aliquo hodie 2 capi possint, ex causa quia mundanum 3 est hodie omne in intellectu et 4 voluntate, et qui cogitant de caelo et volunt illud, non aliam de illo ideam habent, nec habere volunt, 5 quam naturalem et terrestrem, et ubi talis idea et talis voluntas, ita ubi talis amor, ibi arcana caeli non locum habent; prorsus aliter foret si mens delectaretur caelestibus prae mundanis, nam illa quibus delectatur homo, capiuntur; sicut cum 6 delectatur arcanis status civilis in regnis, et arcanis status moralis apud hominem; per statum moralem intelligitur status amorum et affectionum, ac inde cogitationum 7 , quorum arcana homo astutus facile appercipit, causa est quia delectatur ducere alios 8 per talia, ad aucupandum honores aut lucra, seu 9 famam propter illa.

[4] Quod placentae significent caeleste 10 in interno homine, est quia in secundo ordine sunt, in primo enim est panis azymorum, in secundo sunt placentae mixtae oleo, ' et in tertio sunt lagana 11 uncta oleo; tria illa vocabantur minhae, et offerebantur super altari una cum holocaustis et sacrificiis; describitur quomodo conficiendae in Levitico 2, et quo modo offerendae variis in locis, ut quomodo ab Aharone die unctionis ejus, Lev. 6:13-16 [KJV 6:20-23].

[5] Per placentas etiam in Verbo intelligitur bonum amoris in genere; inde est quod panes facierum seu propositionis dicantur ‘placentae’, apud Moschen, Sumes similaginem, et coques 12 illam duodecim placentas, duarum decimarum erit placenta una; et pones super mensa coram Jehovah, et dabis super ordinem tus purum, Lev. 24:5-9;

‘tus purum, quod dabatur super placentas’ significabat verum ex bono caelesti, quod est ultimum, seu extremum regni caelestis;

[6] etiam per ‘placentas’ significatur bonum amoris in genere apud Jeremiam,

Filii 13 colligunt ligna, et patres accendunt ignem, mulieres depsunt massam ad faciendum placentas Melecheth 14 caelorum, et ad libandum libamina diis aliis, 7:18, 44:19;

‘facere placentas Melecheth caelorum’ est colere ex bono amoris caelestis diabolum, et ‘libare libamina diis aliis’ est 15 colere ex veris fidei Satanam, nam per ‘Melecheth caelorum’ significantur qui in inferno geniorum sunt', et per ‘deos alios’ qui in inferno malorum spirituum, de quibus videatur n. 5977, 8593, 8622, 8625; qui in inferno geniorum sunt, simul sumpti vocantur diabolus, qui autem in inferno malorum spirituum vocantur satanas.

[7] Bonum autem amoris spiritualis significatur per ‘placentas’ apud Hoscheam, Ephraim factus est placenta non conversa, 16 7:8;

sed ‘placenta’ ibi exprimitur 17 alio 18 nomine in lingua originali, quae 19 significat bonum amoris spiritualis; ‘placenta non conversa’ est cum externus homo regnat super internum 20 ; cum hoc fit apud hominem, est ordo inversus, nam tunc externum imperat ac internum servit; ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae, quod illustratur et afficitur cum recipiuntur vera et bona fidei, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ejus.

2. The Manuscript inserts in mundo.

3. mundus

4. The Manuscript inserts in.

5. ac volunt habere

6. The Manuscript inserts homo.

7. cogitationumque

8. illum

9. et

10. The Manuscript inserts medium, in the Second Latin Edition.

11. The Manuscript inserts azymorum.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. Hebrew [ ] (melekheth) is the construct state of [ ] (hammalkah) = the queen; in Arcana Coelestia 4581 rendered reginae

15. pro

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. vocatur

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod, in the Second Latin Edition

20. The Manuscript inserts hominem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.