Bible

 

Exodus 16:2

Studie

       

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 146

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

146. "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito." - Quod significet "is qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "vincentis", quod sint qui in tentationibus vincunt, nam illi sunt de quibus in Scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 130); ex significatione "dare edere" quod sit appropriari et conjungi per amorem et charitatem (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643); et quia dicitur "de manna abscondito", per quod intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per "edere" de illo hic significatur jucundum amoris caelestis, nam hoc appropriatur a Divino Humano Domini illis qui recipiunt Ipsum amore et fide; et ex significatione "mannae absconditi", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; quod id sit "Manna" constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem,

"Patres nostri ederunt manna in deserto, sicut scriptum est, Panem e caelo dedit eis quem ederent Panis Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo:... Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est Panis ille qui e caelo 1 descendit, ut qui edit de eo non moriatur. Ego sum Panis vivus qui e caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo Caro mea est" (6:31-58).

Quod Ipse Dominus sit qui intelligitur per "Mannam" et "Panem", Ipse aperte docet, dicit enim, "Ego sum Panis vitae... qui e caelo descendi"; quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, etiam docet dicendo, "Panis quem Ego dabo Caro mea est."

[2] Idem docet Dominus cum instituit Sanctam Cenam,

"Jesus accipiens panem, et benedicens, et dedit discipulis et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum" (Matthaeus 26:26; Marcus 14:22; Luca 22:19);

edere de hoc pane est conjungi Ipsi per amorem, nam "edere" significat appropriari et conjungi, ut supra, et amor est conjunctio spiritualis. Idem hoc significatur per "edere in regno Dei", apud Lucam,

"Beatus qui edit panem in regno Dei" (14:15);

apud eundem,

"Edetis et bibetis in mensa mea in regno" Dei (22:30);

apud Matthaeum,

"Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno" Dei (8:11);

(quod per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" intelligatur Dominus, videatur n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847);

et apud Johannem,

"Non operemini cibum qui perit, sed cibum qui permanet..., quem Filius hominis dabit vobis" (6:27);

quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63).

[3] Quod dicatur "manna absconditum", est quia jucundum amoris caelestis, quod accipiunt illi qui per amorem conjuncti sunt Domino, prorsus ignotum est illis qui in amore non caelesti sunt; et hoc jucundum nemo potest accipere nisi qui Divinum Humanum Domini agnoscit, ex hoc enim illud procedit. Quia hoc jucundum ignotum fuit filiis Israelis in deserto, ideo vocabant illud "man", ut constat apud Mosen:

"Dixit Jehovah Mosi, Ecce ego faciam ut pluat vobis panis ex ipso caelo;... et mane fuit stratus ros circa ipsa castra; cumque elevasset se stratus ille ros, ecce in superficie ipsius deserti tenue rotundum quod videntes dicebant, Man hoc?" (Quid hoc?)... "Dixit Moses eis, Hic est panis ille quem dat vobis Jehovah ad comedendum... Et vocavit domus Israelis nomen ejus Man" (Exodus 16:3 ad fin.);

et apud eundem,

Jehovah cibavit te "manna, quod non noveras, nec noverunt patres tui, ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo" (Deuteronomius 8:3).

Quod hoc jucundum, quod intelligitur per "man", ignotum fuerit filiis Israelis, erat quia in jucundo corporeo prae aliis gentibus erant; et qui in hoc jucundo sunt, prorsus non scire possunt aliquid de jucundo caelesti. (Quod filii Israelis tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Jucundum dicitur, ac intelligitur jucundum amoris; nam omne jucundum vitae est amoris.

[4] Quia est jucundum amoris caelestis quod per "edere ex manna abscondito" significatur, ideo id vocatur "panis caelorum" apud Davidem,

"Jehovah praecepit aetheribus desuper, et Ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis" (Psalmuss 78:23, 24);

et alibi,

"Jehovah pane caelorum saturavit eos" (Psalmuss 105:40);

"panis caelorum" dicitur quia depluebat e caelo cum rore; sed in sensu spirituali dicitur "panis caelorum" quia defluit a Domino per caelum angelicum; in hoc sensu non aliud caelum intelligitur, et non alius panis quam qui nutrit animam hominis; quod "panis" hic in hoc sensu intelligendus sit, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem,

"Quod Ipse sit Manna seu Panis qui e caelo descendit (6:31-58);"

et apud Mosen,

"Quod Jehovah cibaverit eos manna, ut doceret quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae (Deuteronomius 8:3);

"enuntiatum oris Jehovae" est omne quod procedit ex Domino, et hoc in specie est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140, 284-290).

[5] Hoc jucundum etiam describitur per correspondentias apud Mosen,

Man apparuit "quasi semen coriandri album, et sapor sicut placentae melle subactae" (Exod. 16:31);

et alibi apud eundem,

"Fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut succi olei" (Numeri 11:7, 8).

Man quod tale esset quoad Visum et saporem, erat quia "semen coriandri album" significat verum ex origine caelesti; "placenta" bonum amoris caelestis; "mel" ejus jucundum externum; "oleum" ipsum illum amorem; et "succus" ejus, ex quo sapor, jucundum ejus internum; "pluvia cum rore", in quo fuit manna, influxum Divini veri in quo id jucundum.

(Quod "semen" significet verum ex origine caelesti, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "album" dicatur de illo vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319.

Quod "placenta" significet bonum amoris caelestis, n. 7978, 9992, 9993; quod "oleum" significet ipsum illum amorem, n. 886, 3728, 9780, 9954, 10261, 10269; inde "succus" hujus significat jucundum ejus, quia inde sapor, et "sapor" est jucundum et amoenum, n. 3502, 4791-4805: sed plura de his videantur in explicatione super cap. 16 Exodi in Arcanis Caelestibus.)

[6] Quod jucundum amoris caelestis significetur per "edere ex manna abscondito", cum tamen per "Mannam absconditum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia idem est sive dicas Divinum Humanum Domini, sive dicas Divinum Amorem; nam Dominus est Ipse Divinus Amor, et quod ab Ipso procedit est Divinum Bonum unitum Divino Vero; utrumque est Amoris, et quoque est Dominus in caelo; inde edere ab Ipso est conjungi Ipsi, et hoc per amorem ab Ipso. (Sed haec melius intelligi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 13-19, 116-125, 126-140, et quoque in Doctrina Novae Ille Hierosolymae, n. 210-222, 307, dicta et ostensa sunt, quae videantur.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4007

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4007. ‘Omne in quo album’: quod significet in quo verum, constat ex significatione ‘albi’ quod sit verum, proprie autem Justitia et Meritum Domini, et inde justitia et meritum Domini apud hominem, de qua 1 n. 3301, 3993; quod ‘album’ sit illud, est quia lux caeli quae a Domino, ex qua luce splendor et candor, significat verum; quod itaque illustratur a luce illa, et fit splendidum et candidum, est id quod vocatur 2 justitia et meritum Domini apud hominem; 3 qui illam, nempe Justitiam Domini, agnoscunt et ex bono recipiunt, ac justitiam propriam rejiciunt, sunt qui in specie significantur per ‘justos’, de quibus Dominus apud Matthaeum, Justi fulgebunt ut sol in regno 4 Patris, 13:43;

[2] quod album splendens seu candidum sit illud, patet etiam ex aliis, locis in Verbo, ut apud Mosen,

Ruber oculis 5 prae vino, et albus dentibus 5 prae lacte,

Gen. 49:12;

ibi de Jehudah, per quem quod repraesentetur Dominus quoad Divinum amoris Ipsius, et in sensu interno regnum caeleste, ita homo caelestis, videatur n. 3881; ‘ruber oculis 5 prae vino’ significat Divinam Sapientiam, ‘albus dentibus 5 prae lacte’ significat Justitiam: apud Davidem,

Purificabis me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et prae nive albus fiam, Ps. 51:9 [KJV 7];

‘lavare et prae nive albus fieri’ pro purificari a peccatis, per receptionem et induitionem justitiae Domini: apud Johannem,

In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, ... caput Ipsius et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, et oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 1:13, 14:

[3] apud eundem,

Habes pauca nomina in Sardis qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. 3:4, 5:

apud eundem,

Consulo tibi ut emas a Me aurum 6 igne purificatum, ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. 3:18:

apud eundem,

7 Datae sunt unicuique animae sub altari stolae albae, Apoc.

6:9, 11:

apud eundem,

Vidi stantes coram throno, et coram Agno, indutos stolis albis:... unus seniorum dixit mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt? cui dixi, Domine, tu scis; dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine Agni, Apoc. 7:9, 13, 14:

apud eundem,

Angeli induti linteo albo et splendido, et circumcincti circum pectora cingulis aureis, Apoc. 15:6:

apud eundem,

Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, Apoc. 6:2;

et alibi, Postea vidi caelum apertum, cum ecce equus albus; ... exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum Apoc. 19:11, 14;

[4] in omnibus his locis per ‘album’ significatur verum fidei; vestimenta alba et stolae albae non aliud sunt; sed verum fidei non illis est qui credunt habere fidem ex semet, ita sapere ex semet, sed illis qui credunt a Domino, nam illis fides et sapientia datur; 8 hi enim sibi nihil veri et boni tribuunt, minus per vera et bona apud se mereri credunt, et adhuc minus per illa justificari, sed solum tribuendo illa Domino, ita omnia gratiae et misericordiae; hoc est ‘induere vestimenta alba’, et quoque ‘dealbari in sanguine Agni’: sunt duo quae exuunt omnes illi qui intrant in caelum, nempe proprium et inde confidentiam, 9 atque meritum sui seu justitiae propriae, ac induunt proprium caeleste quod est a Domino, ac meritum seu justitiam Domini, et quantum haec, tantum interius in caelum veniunt: haec in specie significantur per rubrum et per album, per ‘rubrum’ bonum amoris quod illis tunc, et per ‘album’ verum fidei.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts et.

4. see note to Arcana Coelestia 612

5. The Manuscript has a

6. The Manuscript and Schmidius have igne purificatum ex igne; the Greek is pepuromenos ek puros

7. The Manuscript inserts Animabus sub altari.

8. The Manuscript has illi

9. The Manuscript has ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.