Bible

 

Exodus 16:2

Studie

       

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 146

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

146. "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito." - Quod significet "is qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "vincentis", quod sint qui in tentationibus vincunt, nam illi sunt de quibus in Scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 130); ex significatione "dare edere" quod sit appropriari et conjungi per amorem et charitatem (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643); et quia dicitur "de manna abscondito", per quod intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per "edere" de illo hic significatur jucundum amoris caelestis, nam hoc appropriatur a Divino Humano Domini illis qui recipiunt Ipsum amore et fide; et ex significatione "mannae absconditi", quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; quod id sit "Manna" constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem,

"Patres nostri ederunt manna in deserto, sicut scriptum est, Panem e caelo dedit eis quem ederent Panis Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo:... Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est Panis ille qui e caelo 1 descendit, ut qui edit de eo non moriatur. Ego sum Panis vivus qui e caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo Caro mea est" (6:31-58).

Quod Ipse Dominus sit qui intelligitur per "Mannam" et "Panem", Ipse aperte docet, dicit enim, "Ego sum Panis vitae... qui e caelo descendi"; quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, etiam docet dicendo, "Panis quem Ego dabo Caro mea est."

[2] Idem docet Dominus cum instituit Sanctam Cenam,

"Jesus accipiens panem, et benedicens, et dedit discipulis et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum" (Matthaeus 26:26; Marcus 14:22; Luca 22:19);

edere de hoc pane est conjungi Ipsi per amorem, nam "edere" significat appropriari et conjungi, ut supra, et amor est conjunctio spiritualis. Idem hoc significatur per "edere in regno Dei", apud Lucam,

"Beatus qui edit panem in regno Dei" (14:15);

apud eundem,

"Edetis et bibetis in mensa mea in regno" Dei (22:30);

apud Matthaeum,

"Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno" Dei (8:11);

(quod per "Abrahamum", "Isacum" et "Jacobum" intelligatur Dominus, videatur n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847);

et apud Johannem,

"Non operemini cibum qui perit, sed cibum qui permanet..., quem Filius hominis dabit vobis" (6:27);

quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63).

[3] Quod dicatur "manna absconditum", est quia jucundum amoris caelestis, quod accipiunt illi qui per amorem conjuncti sunt Domino, prorsus ignotum est illis qui in amore non caelesti sunt; et hoc jucundum nemo potest accipere nisi qui Divinum Humanum Domini agnoscit, ex hoc enim illud procedit. Quia hoc jucundum ignotum fuit filiis Israelis in deserto, ideo vocabant illud "man", ut constat apud Mosen:

"Dixit Jehovah Mosi, Ecce ego faciam ut pluat vobis panis ex ipso caelo;... et mane fuit stratus ros circa ipsa castra; cumque elevasset se stratus ille ros, ecce in superficie ipsius deserti tenue rotundum quod videntes dicebant, Man hoc?" (Quid hoc?)... "Dixit Moses eis, Hic est panis ille quem dat vobis Jehovah ad comedendum... Et vocavit domus Israelis nomen ejus Man" (Exodus 16:3 ad fin.);

et apud eundem,

Jehovah cibavit te "manna, quod non noveras, nec noverunt patres tui, ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo" (Deuteronomius 8:3).

Quod hoc jucundum, quod intelligitur per "man", ignotum fuerit filiis Israelis, erat quia in jucundo corporeo prae aliis gentibus erant; et qui in hoc jucundo sunt, prorsus non scire possunt aliquid de jucundo caelesti. (Quod filii Israelis tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Jucundum dicitur, ac intelligitur jucundum amoris; nam omne jucundum vitae est amoris.

[4] Quia est jucundum amoris caelestis quod per "edere ex manna abscondito" significatur, ideo id vocatur "panis caelorum" apud Davidem,

"Jehovah praecepit aetheribus desuper, et Ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis" (Psalmuss 78:23, 24);

et alibi,

"Jehovah pane caelorum saturavit eos" (Psalmuss 105:40);

"panis caelorum" dicitur quia depluebat e caelo cum rore; sed in sensu spirituali dicitur "panis caelorum" quia defluit a Domino per caelum angelicum; in hoc sensu non aliud caelum intelligitur, et non alius panis quam qui nutrit animam hominis; quod "panis" hic in hoc sensu intelligendus sit, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem,

"Quod Ipse sit Manna seu Panis qui e caelo descendit (6:31-58);"

et apud Mosen,

"Quod Jehovah cibaverit eos manna, ut doceret quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae (Deuteronomius 8:3);

"enuntiatum oris Jehovae" est omne quod procedit ex Domino, et hoc in specie est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140, 284-290).

[5] Hoc jucundum etiam describitur per correspondentias apud Mosen,

Man apparuit "quasi semen coriandri album, et sapor sicut placentae melle subactae" (Exod. 16:31);

et alibi apud eundem,

"Fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut succi olei" (Numeri 11:7, 8).

Man quod tale esset quoad Visum et saporem, erat quia "semen coriandri album" significat verum ex origine caelesti; "placenta" bonum amoris caelestis; "mel" ejus jucundum externum; "oleum" ipsum illum amorem; et "succus" ejus, ex quo sapor, jucundum ejus internum; "pluvia cum rore", in quo fuit manna, influxum Divini veri in quo id jucundum.

(Quod "semen" significet verum ex origine caelesti, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "album" dicatur de illo vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319.

Quod "placenta" significet bonum amoris caelestis, n. 7978, 9992, 9993; quod "oleum" significet ipsum illum amorem, n. 886, 3728, 9780, 9954, 10261, 10269; inde "succus" hujus significat jucundum ejus, quia inde sapor, et "sapor" est jucundum et amoenum, n. 3502, 4791-4805: sed plura de his videantur in explicatione super cap. 16 Exodi in Arcanis Caelestibus.)

[6] Quod jucundum amoris caelestis significetur per "edere ex manna abscondito", cum tamen per "Mannam absconditum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia idem est sive dicas Divinum Humanum Domini, sive dicas Divinum Amorem; nam Dominus est Ipse Divinus Amor, et quod ab Ipso procedit est Divinum Bonum unitum Divino Vero; utrumque est Amoris, et quoque est Dominus in caelo; inde edere ab Ipso est conjungi Ipsi, et hoc per amorem ab Ipso. (Sed haec melius intelligi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 13-19, 116-125, 126-140, et quoque in Doctrina Novae Ille Hierosolymae, n. 210-222, 307, dicta et ostensa sunt, quae videantur.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10249

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10249. ‘Illi et semini illius, generationibus illorum’: quod significet omnes qui recipiunt illa quae procedunt a Domino, ita qui regenerantur ab Ipso, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, 1 9946; ex significatione ‘seminis’ quod sint qui nascuntur a Domino, ita qui regenerantur, nam qui regenerantur dicuntur nati a Deo, et quoque filii; in sensu autem 2 abstracto a personis per ‘semen Aharonis’ significantur illa quae procedunt a Domino, ita ex quibus regeneratur homo, quae sunt bona amoris et vera fidei; et ex significatione ‘generationum’ quod sint bona et vera, quae procedunt ex illis ut a suis parentibus, ac eorum derivationes; nam per ‘generationes’ in Verbo in sensu interno intelliguntur generationes spirituales, quae sunt amoris et fidei, videantur citata n. 3 10204.

[2] Quoniam Dominus intelligitur per Aharonem in sensu repraesentativo, ideo per ‘semen Aharonis’ in specie intelliguntur qui in regno caelesti Domini sunt, ac per ‘generationes’ qui in regno spirituali Ipsius, nascuntur enim et procedunt ita bona et vera amoris et fidei in caelis a Domino. Quod per ‘semen’, ‘natos’, et ‘generationes’, intelligantur illi qui in amore et fide in Dominum sunt, ac in sensu abstracto bona amoris et vera fidei, constat a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre:

apud Esaiam,

Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te, 43:5; 4 dicuntur haec de Jacobo et Israele, per quos in sensu interno intelligitur Ecclesia externa et interna, cujus semen est verum fidei et bonum charitatis:

apud eundem,

[3] Effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos, 44:3: ‘super semen et super natos’ est super illos qui ab Ecclesia, ita super illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera, seu 5 charitas et fides, nam haec faciunt Ecclesiam apud hominem: apud eundem,

In Jehovah gloriabuntur omne semen Israelis, 45:25;

similiter: apud eundem,

Si posuerit reatum animam suam, videbit semen, 53:10 [, 11];

ibi de Domino, Cujus semen dicuntur qui nati ab Ipso, ita qui regenerati:

apud eundem,

Ad dextram et ad sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, 54:3;

[4] similiter: apud Jeremiam,

Ecce dies venientes quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, 31:27;

haec non intelligentur nisi sciatur quid significat ‘domus Israelis et domus Jehudae’, tum quid ‘semen hominis et semen bestiae’; qui non ultra sensum litterae cogitant credituri sunt quod sensus sit quod multiplicarentur in Israele et in Jehudah homo et bestia, sed hic sensus nihil sancti Ecclesiae involvit; verum per ‘domum Israelis’ intelligitur ibi Ecclesia spiritualis, et per ‘domum Jehudae’ Ecclesia caelestis; ‘semen hominis’ est bonum internum illarum Ecclesiarum, et ‘semen bestiae’ est bonum externum illarum; quod ‘bestia’ sit 6 affectio boni, videatur in locis citatis n. 9280, et quod cum dicitur ‘homo et bestia’, sit internum et externum, n. 7523

[5] apud Jeremiam,

Sicut non numerabitur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis, 33:22:

et apud Davidem,

Pepigi foedus electo Meo, juravi Davidi, in saeculum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps. 89:4, 5 [KJV Ps. 89:3, 4];

per ‘semen Davidis’ 7 non intelligitur posteritas ex Davide ut patre, non haec non tantum multiplicata fuit, nec tanti ut multiplicaretur, sicut exercitus caelorum et sicut arena maris, sed per ‘Davidem’ ibi, ut e alibi, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, 8 ita per ‘semen 9 ipsius’ illi qui a Domino regenerati seu nati sunt, et in sensu abstracto illa quae a Domino apud illos sunt, quae sunt vera fidei et bona charitatis; quod ‘David’ sit Dominus, videatur n. 1888, 9954

[6] apud Davidem,

Semen quod serviet Jehovae, numerabitur Domino, in generationem, Ps. 22:31 [KJV Ps. 22:30]:

10 apud Esaiam,

Notum fiet in gentibus semen eorum, et nati eorum in medio populorum, 61:9;

‘semen’ pro illis qui regenerati, ita pro illis qui ab Ecclesia in quibus Ecclesia, ita in sensu abstracto a personis illa quae faciunt regeneratum, aut quae faciunt Ecclesiam apud hominem, quae sunt fides et charitas a Domino: et apud Johannem,

[7] Iratus draco contra mulierem, et abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei et habent testimonium Jesu Christi, Apoc. 12:17;

per ‘draconem’ intelliguntur qui 11 conaturi destruere Ecclesiam Domini posthac instaurandam, per ‘mulierem’ intelligitur Ecclesia illa, et per illos qui ‘seminis ejus’ sunt, intelliguntur qui in amore et fide in Dominum a Domino sunt. ‘Semen’ autem in opposito sensu significat illos qui contra 12 illa quae Ecclesiae sunt, ita qui in malo et inde falsis, inque sensu abstracto mala et falsa, ut apud Esaiam,

Vae genti peccatrici, semini malorum! 1:4:

apud eundem,

Filii praestigiatricis, semen adulteri, nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? 57:3, 4:

et apud eundem,

Non nominabitur in aeternum semen maleficorum, 14:20.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after personis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi

5. fides et charitas

6. bonum

7. The Manuscript inserts ibi.

8. inde

9. ejus

10. The Manuscript inserts et.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The Manuscript inserts Ecclesiam et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.