Bible

 

Amos 6:11

Studie

       

11 Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6188

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6188. ‘Et incurvavit se Israel super caput lecti’: quod significet quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, constat ex significatione ‘incurvare se’ quod hic sit vertere se; et ex significatione ‘lecti’ quod sit naturale, de qua sequitur; ita ‘caput lecti’ est quod in naturali est superius, hoc est, interius, nam per ‘caput’ in Verbo ubi nominatur, significatur interius, et hoc respective ad ‘corpus’ quod est exterius. Per quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis, significatur quod verum naturale quod ‘Jacob’, elevaretur ad bonum spirituale quod ‘Israel’, secundum illa quae supra n. 6183 dicta et explicata sunt.

[2] Quod ‘lectus’ sit naturale, est quia naturale infra rationale est et ei inservit instar lecti; rationale enim velut cubat super naturali, et quia naturale ita substratum est, ideo vocatur ‘lectus’; ut quoque apud Amos, Sicut eripuit pastor ex ore leonis duo crura, aut particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

‘in angulo lecti’ pro in infimo naturalis; et ‘in extremitate spondae’ pro in sensuali; per ‘populum enim Israelem’ cui metropolis erat Samaria, repraesentabatur regnum Domini spirituale; de hoc dicitur, sicut de 1 patre Israele hic, quod sit ‘super caput lecti’, nam bonum spirituale quod per ‘patrem Israelem’ repraesentatur, est ‘caput lecti’; cum autem inde se convertunt ad illa quae sunt infimi naturalis, et quae sunt sensualis, tunc dicitur quod sint ‘in angulo lecti et in extremitate spondae’:

apud eundem,

Qui cubant super lectis eboris, et extendunt se super spondis suis; sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, 6:4, 6;

‘lecti eboris’ sunt voluptates infimi naturalis quae sunt superbientium; ‘non super confractione Josephi affici dolore’ pro nihil curare quod bonum ab interno dissipatum sit:

apud Davidem,

Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, Ps. 132:3;

‘tentorium domus meae’ pro sancto amoris, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 4128, 2 4391, 4599; ‘ascendere super spondam strati’ pro super naturale ad verum quod ex bono amoris: quod ‘intrare intra tentorium domus, et ascendere super spondam strati’ sit propheticum quod absque sensu interno non potest sciri, cuivis potest constare.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3312

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3312. ‘Habitans tentoria’: quod significet cultum inde, constat ex significatione ‘tentoriorum’ quod sint sanctum amoris et inde cultus, n. 414, 1102, 2145, 2152; quod tentoria significent sanctum cultus inde est 1 quia antiquissimo tempore homo Ecclesiae qui in amore in Dominum fuit et inde in sancto cultu, in tentoriis 2 habitavit, et ibi suum cultum sanctum 3 habuit: et quia tunc repraesentari 4 coeptum sanctum amoris et inde sanctum cultus per tentoria, mandatum fuit ut Tentorium, secundum typum 5 ostensum Mosi in monte Sinai, facerent, et ibi cultum suum Divinum instituerent; exinde etiam festum tabernaculorum et quod tunc habitarent tentoria, erat ex causa repraesentationis sancti cultus qui fuit Ecclesiae caelestis homini; exinde patet quod per ‘habitare tentoria’ significetur cultus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quod

2. The Manuscript has fuerit

3. The Manuscript has habuerit

4. The Manuscript has coepit

5. The Manuscript inserts qui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.