圣经文本

 

Exodus第34章:17

学习

       

17 Deos conflatiles non facies tibi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10686

学习本章节

  
/10837  
  

10686. ‘Panem non edit et aquam non bibit’: quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione ‘edere’ quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione ‘bibere’ quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur 1 internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum 2 nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh 3 quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit 4 et aquam non biberit.

脚注:

1. The Manuscript inserts modo.

2. The Manuscript inserts hominis.

3. per quadraginta dies et quadraginta noctes

4. nec aquam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8410

学习本章节

  
/10837  
  

8410. ‘In edendo nos panem ad satietatem’: quod significet quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent, constat ex significatione ‘edere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, et quoque fruitio, n. 7849; ex significatione ‘panis’ quod sit bonum vitae caelestis, et in opposito sensu bonum vitae naturalis 1 separatae a caelesti, ita bonum voluptatum; per ‘panem’ enim in sensu spirituali intelligitur primarium quod nutrit animam, ac spiritualem ejus vitam conservat; quod hoc sit bonum amoris, constat a vita caeli, quae unice ex illo bono consistit; at in opposito sensu per ‘panem’ intelligitur primarium quod nutrit illos qui in inferno, ac illorum vitam sustentat; quod hoc sit malum amoris sui et mundi, constat a vita inferni, quae unice 2 in illo consistit; id malum est illis 3 bonum, nam nihil illis jucundius et dulcius 4 ; hoc intelligitur hic per bonum voluptatum; et ex significatione ‘ad satietatem’ quod sit quantum vellent, nam voluntas est quae satiatur bono apud bonos, et malo apud malos.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex

3. The Manuscript inserts ibi.

4. The Manuscript inserts est.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.