圣经文本

 

Exodus第34章:17

学习

       

17 Deos conflatiles non facies tibi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10686

学习本章节

  
/10837  
  

10686. ‘Panem non edit et aquam non bibit’: quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione ‘edere’ quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione ‘bibere’ quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur 1 internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum 2 nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh 3 quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit 4 et aquam non biberit.

脚注:

1. The Manuscript inserts modo.

2. The Manuscript inserts hominis.

3. per quadraginta dies et quadraginta noctes

4. nec aquam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4976

学习本章节

  
/10837  
  

4976. ‘Et ministravit illi’: quod significet quod scientificum appropriaretur bono suo, constat ex significatione ‘ministrare’ quod sit inservire suppeditando id cujus indiget alius, hic appropriari quia agitur de bono naturali cui appropriandum scientificum; ‘ministrare’ etiam praedicatur de scientificis, per ministrum enim et per servum in Verbo significatur scientificum seu verum naturale, quia hoc subordinatum est bono ut suo domino; scientificum ad jucundum naturalis hominis, seu quod idem, verum naturale ad bonum ejus, se habet prorsus sicut aqua ad panem, seu potus ad cibum; aqua seu potus facit ut diluatur panis et cibus, et dilutus feratur in sanguinem et inde in partes corporis circumquaque, et nutriat illas; absque enim aqua 1 aut potu panis seu cibus non resolvitur in sua minuta, nec circumfertur ad usum;

[2] ita quoque est scientificum respective ad jucundum, seu verum respective ad bonum; quapropter bonum appetit et desiderat verum, et hoc propter usum ut sibi ministret et serviat; correspondent etiam similiter; homo in altera vita non nutritur per aliquem cibum et potum naturalem, sed per cibum et potum spiritualem; cibus spiritualis est bonum, et potus spiritualis est verum; quapropter ubi in Verbo panis aut cibus nominatur, angeli intelligunt panem seu cibum spiritualem, nempe bonum amoris et charitatis, et ubi aqua aut potus nominatur, intelligunt aquam seu potum spiritualem, nempe verum fidei; inde videri potest quid verum fidei absque bono charitatis, tum quomodo illud absque hoc nutrire potest internum hominem, quod nempe sicut sola aqua seu solus potus absque pane et cibo; quod inde ‘homo emacietur’ et pereat, notum est.

脚注:

1. et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.