圣经文本

 

Exodus第34章:17

学习

       

17 Deos conflatiles non facies tibi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10686

学习本章节

  
/10837  
  

10686. ‘Panem non edit et aquam non bibit’: quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione ‘edere’ quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione ‘bibere’ quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur 1 internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum 2 nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh 3 quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit 4 et aquam non biberit.

脚注:

1. The Manuscript inserts modo.

2. The Manuscript inserts hominis.

3. per quadraginta dies et quadraginta noctes

4. nec aquam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3069

学习本章节

  
/10837  
  

3069. ‘Et bibam’: quod significet instructionem veri inde, constat ea significatione ‘bibere’ quod sit instrui: in Verbo passim legitur ‘bibere’, et ubi de bonis et veris fidei agitur, ibi significat instrui in illis, et recipere illa; ut apud Esaiam,

Lugebit mustum, languescit vitis, gement omnes laetantes corde, ... in cantu non bibent vinum, amara erit sicera bibentibus illam, 24:7, 9;

‘in cantu non bibere vinum’ pro non ex affectione veri instrui, et delectari unde; ‘amara sicera bibentibus illam’ pro aversatione:

apud eundem,

Erit... sicut somniat sitiens, et ecce bibens, et expergiscitur, et ecce lassus, et anima appetens, 29:8;

‘sitiens’ pro cupiens instrui, ‘bibens’ pro instrui, sed in vanis:

[2] apud Jeremiam,

Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. 5:4;

‘aquas bibere pro argento’ pro non gratis instrui, tum sibi tribuere verum; quod gratis detur, 1 sic quod non a se, sed a Domino, ita apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, Esai. 55:1:

et apud Johannem,

Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis, 7:37, 38;

ubi per ‘bibere’ significatur instrui, et recipere:

apud Lucam,

Dicent, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed 2 dicet Dominus, Non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, 13:26, 27;

ubi ‘edere et bibere coram Domino’ pro instruere et praedicare bonum et verum fidei, ex cognitionibus quae e Verbo, quod significatur per ‘in plateis nostris docuisti’; at quia ex se, sui honoris et lucri causa, ita ex nulla affectione boni et veri, ita quod in cognitionibus veri, sed in vita mali, dicitur ‘non novi vos unde sitis, discedite omnes operarii iniquitatis’:

[3] apud eundem,

Jesus ad discipulos; ... ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, 22:30;

quod in regno Domini non comedant et bibant, nec ibi mensa, cuique patet, ita quod aliud per ‘edere et bibere super mensa Domini in regno Ipsius’ significetur, nempe frui perceptione boni et veri: ita quoque, quae Dominus dicit apud Matthaeum, Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum 3 in regno Patris Mei, 26:28, 29;

‘bibere’ pro ad vivum' instruere de veris, et dare perceptionem boni et veri. Quod Dominus dixit, Ne solliciti sitis animae vestrae, quid esuri sitis, aut bibituri, nec corpori vestro quid induituri, Matth. 6:25, 31; Luc. 12:29,

est significativum spiritualium, quod omne fidei quoad bonum et verum detur a Domino:

apud Johannem, Jesus ad mulierem Samaritidem; Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, 4:7-14;

‘bibere’ manifeste pro instrui in bonis et veris, ac recipere illa.

脚注:

1. The Manuscript has ita

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. elsewhere Swedenborg inserts novum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.