圣经文本

 

Exodus第34章:17

学习

       

17 Deos conflatiles non facies tibi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10686

学习本章节

  
/10837  
  

10686. ‘Panem non edit et aquam non bibit’: quod significet interea non appropriationem boni amoris et veri fidei, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 8410, 9545; ex significatione ‘aquae’ quod sit verum fidei, de qua in locis citatis n. 10238; quod per panem et aquam in Verbo intelligantur in genere omnia bona et vera, videatur n. 9323; ex significatione ‘edere’ quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, 5643, 8001; et ex significatione ‘bibere’ quod sit receptio et appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168, 8562. Cum his ita se habet: cum homo in tentationibus est, tunc non ei appropriantur bona amoris et vera fidei, sed post illas, nam cum tentationes perstant, ab una parte excitantur mala et falsa mali, ab altera bona et vera boni quae apud hominem, inde ei status turbulentus est; in hoc aperitur 1 internum; at post tentationes fit ei serenum, et in illo statu inferuntur a Domino bona et vera boni in internum 2 nunc apertum; inde patet quid intelligitur per non appropriationem boni amoris et veri fidei cum tentationes perstant, quae significantur per quod Moscheh 3 quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non ederit 4 et aquam non biberit.

脚注:

1. The Manuscript inserts modo.

2. The Manuscript inserts hominis.

3. per quadraginta dies et quadraginta noctes

4. nec aquam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3464

学习本章节

  
/10837  
  

3464. ‘Et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas’: quod significet vera interiora per illa, constat ex significatione ‘putei’ quod sit Verbum, de qua n. 3424; et ex significatione ‘aquarum’ quod sint vera, de qua n. 2702, nempe quae ex Verbo; ita ‘indicare ei super causas putei quem foderunt’ significat de Verbo ex quo doctrinalia, et ‘dixerunt ei, Invenimus aquas’ significat quod in illis, 1 nempe in doctrinalibus, vera interiora; sunt enim, ut supra dictum, in omnibus doctrinalibus ex Verbi sensu litterali desumptis, vera interiora; Verbi enim sensus litteralis est sicut puteus in quo aqua, nam in omnibus et singulis Verbi est sensus internus, qui quoque est in doctrinalibus quae ex Verbo:

[2] ita se habet cum doctrinalibus quae ex sensu litterali Verbi, quod cum homo in illis est et simul in vita secundum illa, in se habeat correspondentiam; angeli enim qui apud illum, in veris interioribus sunt cum is in exterioribus, ita 2 habet communicationem per doctrinalia cum caelo, sed secundum 3 suae vitae bonum: ut pro exemplo, cum in Sacra Cena simpliciter cogitat de Domino, ex verbis ibi, Hoc est corpus Meum et hic est sanguis Meus; tunc angeli apud illum sunt in idea amoris in Dominum et charitatis erga proximum, nam corpori Domini et pani correspondet amor in Dominum, ac sanguini et vino correspondet charitas erga proximum, n. 1798, 2165, 2177, 2187, et quia talis est correspondentia, e caelo per angelos influit in illud sanctum in quo tunc est homo, 4 affectio, quam secundum vitae suae bonum recipit;

[3] angeli enim habitant apud unumquemvis in ejus vitae affectione, ita in doctrinalium secundum quae vivit, nusquam 5 a quibus vita discrepat; si vita discrepat, ut si sit in affectione lucrandi honores et opes per doctrinalia, tunc recedunt angeli, et in affectione illa habitant infernales, qui vel infundunt ei confirmationes illorum sui et mundi causa, ita fidem persuasivam, quae talis est ut nihil curet num verum sit vel falsum modo captent animos, vel omnem fidem auferunt, et tunc doctrina oris ejus est modo sonus ab igne amorum istorum excitatus et modificatus.

脚注:

1. The Manuscript has vera, hic vera interiora nempe in doctrinalibus

2. The Manuscript places this after caelo.

3. The Manuscript has ejus

4. The Manuscript places this after influit.

5. The Manuscript inserts in ejus doctrinalibus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.