Arcana Coelestia#8834
8834. ‘Et dixit Moscheh ad Jehovam’: quod significet cogitationem veri a Divino, constat ex significatione ‘dicere’ cum ex vero a Divino, quod repraesentatur per ‘Moschen’ quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7107, 7244, 7937; dicitur cogitatio veri a Divino, ac intelligitur cogitatio apud illum qui verum a Divino repraesentat; causa quod ita dicatur, est etiam quia verum apud hominem cogitat, et homo apud quem cogitatio est, per verum; nam Dominus influit per bonum in verum et sic dat vitam homini; haec vita apparet in homine 1 sicut ejus, sed est Domini in vero ex bono apud illum; quia ita est, 2 angeli ita loquuntur, nam tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, et sic simul percipiunt unde cogitatio veri; ex his patet qualis loquela est angelica, et quod sit loquela sapientiae.
脚注:
1. cum tamen
2. angeli cum inter se loquuntur tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, quia simul sic percipiunt unde id, quod nempe a Domino, et non a persona; quodtalis loquela sit loquela sapientiae, ex nunc dictis, patet
Arcana Coelestia#7107
7107. ‘Et dixit Pharao’: quod significet voluntatem illorum qui infestant vera Ecclesiae, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit voluntas, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui infestant vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 1 6679, 6683, ita illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, nam illi dicuntur in veris Ecclesiae esse; quod ‘dicere’ significet velle seu voluntatem, est quia involvit illa quae sequuntur, nam cum quis vult aliquid, edicit illud; quia ‘dicit’ involvit illa quae sequantur, 2 inde varia significat, sicut mandatum, 3 n. 7036; exhortationem, n. 5012, 7033, 7090; communicationem, n. 3060, 4131, 6228; cogitationem, n. 7094; 4 proprie perceptionem, n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 5 5687.
脚注:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. idcirco etiam
3. The Manuscript inserts ut.
4. The Manuscript inserts at.
5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.