Arcana Coelestia#8834
8834. ‘Et dixit Moscheh ad Jehovam’: quod significet cogitationem veri a Divino, constat ex significatione ‘dicere’ cum ex vero a Divino, quod repraesentatur per ‘Moschen’ quod sit cogitatio, ut quoque n. 3395, 7107, 7244, 7937; dicitur cogitatio veri a Divino, ac intelligitur cogitatio apud illum qui verum a Divino repraesentat; causa quod ita dicatur, est etiam quia verum apud hominem cogitat, et homo apud quem cogitatio est, per verum; nam Dominus influit per bonum in verum et sic dat vitam homini; haec vita apparet in homine 1 sicut ejus, sed est Domini in vero ex bono apud illum; quia ita est, 2 angeli ita loquuntur, nam tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, et sic simul percipiunt unde cogitatio veri; ex his patet qualis loquela est angelica, et quod sit loquela sapientiae.
脚注:
1. cum tamen
2. angeli cum inter se loquuntur tribuunt cogitationem vero ex bono abstracte a persona, quia simul sic percipiunt unde id, quod nempe a Domino, et non a persona; quodtalis loquela sit loquela sapientiae, ex nunc dictis, patet
Arcana Coelestia#7937
7937. ‘Et dicetis’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit cogitatio, de qua n. 3395, 7094; quod ‘dicere’ hic sit cogitatio, est quia per ‘dicere’ mox supra n. 7935 significata est perceptio quae conscientiae, 1 et hic est responsum, quod ad perceptionem quae conscientiae est cogitatio.
脚注:
1. ibi quod dixerint filii, hic quod responderent seu dicerent illi, est enim cogitatio sicut responsum ad perceptionem quae conscientiae