Ang Bibliya

 

Exodus 30:18

pag-aaral

       

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10221

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

Mga talababa:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2937

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2937. ‘In argento pleno’: quod significet redemptionem per verum, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551; 1 et a significatione ‘det mihi in argento’ seu pro argento, quod sit emere, 2 et in sensu spirituali redimere: quod spirituales dicantur ‘empti argento’, videatur n. 2048, hoc est, redempti per verum; causa inde est quia per verum fidei regenerantur, nempe introducuntur ad bonum; spiritualis enim homo nullam perceptionem boni habet ut caelestis, sed verum est per quod cognoscit, et dein ex quo agnoscit quod bonum sit, et cum agnoscit et credit, tunc fit id illi bonum, et afficitur illo ut bono, quod 3 tale fit, quale ei verum; inde est quod spirituales dicantur redempti per verum: at usque qualitas boni non nascitur et producitur a vero, sed ab influxu boni in quale verum.

Mga talababa:

1. The Manuscript has et petere ut daretur

2. The Manuscript has at

3. The Manuscript inserts bonum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.