Ang Bibliya

 

Exodus 30:18

pag-aaral

       

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10221

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

Mga talababa:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7560

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

7560. ‘Et non colligetur domum’: quod significet quod non reservatur, constat ex significatione ‘non colligi domum’ quod sit non reservari, ‘domus’ enim est mens interior naturalis ubi bonum 1 cum vero, tum quoque est mens rationalis, ac ita ipse homo, de qua n. 3538, 4973, 5023, 7353; inde ‘colligi domum’ est colligi 2 intro et ibi recondi. Quod bonum et verum recondantur intus, et 3 ibi reserventur a Domino, etiam apud malos, est ut usque aliquid humani residuum sit; homo enim absque illis non est homo, 4 quae enim reconduntur et reservantur sunt bonum et verum; per haec communicatio est cum caelo; et quantum communicationis homo habet cum caelo, tantum est homo; est quidem communicatio malorum, 5 etiam qui in inferno sunt cum caelo, sed non aliqua conjunctio per bonum et verum, nam ilico ut bonum et verum defluunt e caelo, et veniunt in infernum, vertuntur illa in malum et falsum, inde actutum dirumpitur conjunctio; talis communicatio est; at per bonum et verum quae reconduntur et reservantur in interioribus est conjunctio; sed 6 vera et bona ibi apud malos non plus efficiunt quam ut possint ratiocinari et ex sensuali cogitare et inde loqui et sic confirmare falsum et defendere malum; plus non ex 7 bonis et veris apud illos reconditis et reservatis 8 emitti potest, nam si plus emitteretur, 9 perirent vera et bona, et sic nihil humani illis superesset.

Mga talababa:

1. et verum

2. intus

3. sic

4. id enim quod reconditur et reservatur est

5. The Manuscript places this after inferno.

6. bona et vera illa

7. recondito illorum et reservato

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. periret verum et bonum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.