Bibeln

 

Exodus 18:24

Studie

       

24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8722

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8722. ‘Et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace’: quod significet quod illi qui ab Ecclesia spirituali in bono erunt, et sic ex bono ducentur, constat ex significatione ‘populi’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, quia per ‘populum’ intelliguntur filii Israelis, per quos repraesentatur 1 Ecclesia spiritualis; ex significatione ‘ad locum suum venire’ quod sit ad statum ad quem ducentur, qui status est status boni, nam illi qui 2 sunt ab Ecclesia spirituali, per verum ad bonum ducuntur, et cum ad bonum, tunc ad locum suum 3 veniunt; quod ‘locus’ sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, 4 5605, 7381; et ex significatione ‘pacis’ quod sit Divinum in bono, nam ‘pax’ in supremo sensu est Dominus, et inde est quod intime afficit bonum, et est esse felicitatis illorum qui in bono sunt; quamdiu homo in vero est et nondum in bono, est in 5 in tranquillo, sed cum in bono est, tunc in tranquillo est, ita in pace; causa est quia spiritus mali non aggredi possunt bonum sed aufugiunt ad primam apperceptionem ejus, at verum possunt aggredi; inde est quod cum in bono sunt, in pace sint; haec sunt quae significantur per quod ‘omnis populus super locum suum veniet in pace’. Quid sit a Domino per verum duci et quid per bonum, videatur n. 8516, 8539, 8643, 8648, 8648, 8685, 8690, 8701.

Fotnoter:

1. illa Ecclesia

2. The Manuscript places this after spirituali.

3. The Manuscript inserts, hoc est, ad statum suum.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #8701

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

8701. ‘Non potes facere illud solus tu’: quod significet quod absque influxu veri ex bono aliunde, constat ex significatione ‘facere illud solus’ cum dicitur de vero Divino, quod per ‘Moschen’ repraesentatur, quod sit influxus veri ex illo solo, et non simul aliunde. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ex illis quae de influxu veri Divini immediato, et de influxu illius immediato et simul mediato, supra n. 8685 dicta sunt, quod nempe influxus veri Divini immediatus sit in primo statu hominis cum regeneratur, at quod influxus immediatus et 1 mediatus sit in altero statu, nempe cum regeneratus est; cum influxus immediatus est, Dominus quidem influit cum bono et vero, at tunc non percipitur bonum sed verum, ideo tunc ducitur homo per verum, non ita per bonum; at cum influxus simul mediatus est, tunc percipitur bonum, nam influxus mediatus est in sensuale externum hominis, 2 inde est quod homo tunc per bonum ducatur a Domino.

[2] In genere sciendum est quod homo non prius regeneratus sit quam cum is ex affectione boni agit, nam tunc vult bonum, et ei jucundum et beatum est facere illud; 3 cum in hoc statu est, tunc vita ejus est vita boni, et in caelo est, nam universale regnans in caelo est bonum; verum autem quod fidei ducit hominem ad bonum, ita ad caelum, non autem sistit illum in caelo; quod ita sit, est causa quia in altera vita omnes consociantur secundum vitam voluntatis, non secundum vitam intellectus, nam ubi 4 est voluntas ibi est intellectus, non autem vicissim; ita in caelo, et ita in inferno; qui mali sunt non prius in infernum mittuntur quam cum in malo suae vitae sunt, nam cum in hoc sunt, etiam in falso sui mali sunt; similiter 5 illi qui in bono 6 sunt, etiam ibi in vero sui boni sunt; rediguntur omnes in altera vita ad eum statum ut illis una mens sit, nempe quod volunt ut etiam cogitent, non autem quod volunt ut aliter cogitent; in mundo autem aliter se habet, ibi potest homo aliter cogitare, 7 immo etiam aliter intelligere quam 8 vult, sed hoc ob causam ut 9 reformari possit, nempe intelligere bonum tametsi vult malum, et sic per intellectum duci ad velle bonum; at in altera vita quisque secundum velle suum quod in mundo comparatum est ducitur.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts simul.

2. ideo tunc ducitur homo per bonum

3. et cum hoc

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. ac

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. et

8. velle

9. homo possit reformari

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.