Nga veprat e Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #267

Studioni këtë pasazh

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Fusnotat:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5095

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

5095. ‘Qui regi Aegypti’: quod significet quae subordinata interiori naturali, constat ex repraesentatione Pharaonis seu ‘regis Aegypti’ in hoc capite quod sit status naturalis novus, de qua n. 5079, 5080, consequenter interius naturale, nam hoc novum factum; quid interius naturale, et exterius, mox supra n. 5094

videatur. Qualis sensus Verbi internus in historicis et in propheticis 1 est, paucis dicendum: ubi in sensu historico memorantur plures personae, sicut hic Josephus, Pharaoh, princeps satellitum, pincerna, pistor, in sensu interno quidem significant varia, sed solum in una persona; causa est quia ‘nomina’ significant res; sicut hic ‘Josephus’ repraesentat Dominum quoad caeleste spirituale e rationali et quoque in naturali, ‘Pharaoh’ Ipsum quoad statum naturalis novum, seu quoad interius naturale, ‘pincerna et pistor’ quoad illa quae sunt externi naturalis; talis est sensus internus; similiter alibi, ut ubi nominantur Abrahamus, Jishakus et Jacobus, in sensu litterae sunt tres personae, at in sensu supremo omnes tres Dominum repraesentant, nempe ‘Abrahamus’ Ipsum Divinum, ‘Jishakus’ Divinum Intellectuale, et ‘Jacobus’ Divinum Naturale Ipsius; etiam apud Prophetas ubi quandoque locutio fit per mera nomina, sive personarum, sive regnorum, sive urbium, et usque simul unam rem sistunt et describunt in sensu interno; qui hoc non novit, facile potest a sensu litterae auferri in varia, et sic dissipari idea rei unius.

Fusnotat:

1. propheticis ejus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno #210

Studioni këtë pasazh

  
/ 603  
  

210. Cogitationes et affectiones, tum sermones angelorum intimi caeli, nusquam percipiuntur in medio caelo, quia tantum transcendunt sed, cum Domino beneplacet, apparet inde sicut flammeum quid in inferioribus caelis, et quae in medio caelo ut lucidum quid in ultimo caelo, et quandoque ut nubes candida et diversicolor ex nube illa, ejus ascensu, descensu, et forma, noscitur quoque aliquantisper quid ibi loquuntur.

  
/ 603