Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8093

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Fusnotat:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1062

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7950

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

7950. ‘Usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae’: quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione ‘primogeniti in terra Aegypti’ quod sit fides separata a charitate, ut mox supra n. 7948, ita quoque verum fidei falsificatum, de quo sequitur; et ex significatione ‘captivi qui in domo foveae’ quod sint qui postremo loco, opponitur enim 1 ‘primogenito Pharaonis sessuro super throno illius’, per quod significatur verum fidei falsificatum quod primo loco, n. 7779, 7949; per ‘captivum in domo foveae’ in spirituali sensu proximo intelligitur qui in sensuali corporeo est, ita in mera caligine de veris et bonis, quia ne quidem in facultate percipiendi, sicut qui in sensuali interiore sunt; inde est quod significentur qui in postremo loco sunt.

[2] Quod ‘primogenitum in terra Aegypti’ sit verum fidei falsificatum, est quia ‘primogenitum Aegypti’ est fides separata a charitate, n. 7948; qui in hac fide sunt in mero tenebroso et caliginoso sunt de veris quae fidei, in nulla enim luce possunt esse, ita non in aliqua perceptione quid verum et num verum; omnis enim lux spiritualis venit per bonum a Domino, ita per charitatem, nam bonum charitatis est sicut flamma ex qua lux; bonum enim est amoris, et amor est ignis spiritualis, ex quo illustratio; qui credit quod qui in malo vitae sunt etiam in illustratione quoad vera fidei possint esse, maximopere fallitur; possunt in statu confirmationis esse, hoc est, 2 possunt confirmare doctrinalia Ecclesiae suae, et hoc quandoque 3 sollerter et ingeniose, sed non possunt videre num quae confirmant sint vera vel non; quod confirmari queat etiam falsum usque 4 ut appareat sicut verum; et quod non sapientis sit confirmare sed videre num 5 ita sit, videatur n. 4741, 5033, 6 6865, 7012, 7680.

[3] Qui itaque in malo quoad vitam est, is in falso sui mali est, et verum, utcumque scit illud, non credit; quandoque putat se credere sed fallitur; quod non credat, dabitur ei scire in altera vita quando percipere ejus redigitur ad concors cum velle ejus, tunc verum inficiabitur, aversabitur, et respuet, et quod contrarium est, hoc est, falsum agnoscet pro vero; 7 inde nunc est quod qui in fide separata a charitate sunt non possint 8 aliter quam vera quae fidei falsificare 9 .

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts primogenitum ejus.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. dextre

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript deletes ita sit and inserts verum sit.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et.

8. non

9. The Manuscript inserts qui in scientia fidei et in vita mali intra Ecclesiam sunt non possunt credere, quod apud se falsificent vera, sed quod ita sit, scientinaltera vita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.