Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4996

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4056

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4823

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4823. ‘Et concepit adhuc et peperit filium’: quod significet malum, constat ex significatione ‘filii’ quod sit verum et quoque bonum, de qua n. 264, ita in opposito sensu falsum et quoque malum, sed malum quod ex falso; hoc malum in sua essentia est falsum quia inde est; qui enim facit malum ex falso doctrinali, is facit falsum, sed quia actu sit 1 , vocatur malum. Quod per primogenitum significetur falsum et per hunc malum, patet 2 inde quia de hoc filio memoratur quod actu fecerit malum, nempe, quod perdiderit semen ad terram ut non daret semen fratri suo; et fuit 3 malum in oculis Jehovae quod fecit 4 , et mori fecit etiam eum, vers. 9,, 10; quod hoc malum fuerit ex falso, etiam ibi patet; 5 praeterea in Ecclesiis antiquis per secundo genitum significabatur verum fidei actu, per hunc itaque falsum actu, hoc est malum; quod sit malum quod per hunc significatur 6 , etiam constare potest ex eo quod primogenitus Er nominatus sit ex patre seu Jehudah, at 7 hic seu Onan ex matre 8 filia Shuae, ut 9 videri potest in lingua originali; per ‘virum’ enim in Verbo significatur falsum et per ‘mulierem’ ejus malum, videatur n. 915, 2517, 4510; quod per ‘filiam Shuae’ malum, n. 4818, 4819; quapropter quia Er vocatus est nomine a patre, significatur per illum falsum, et qui Onan ex matre, significatur per eum malum, ille enim ita erat sicut patris filius, hic autem sicut matris'.

[2] In Verbo pluries dicitur ‘vir et uxor’, tum ‘maritus et uxor’, et cum dicitur vir et uxor, significatur verum per ‘virum’ et bonum per ‘uxorem’, ac in opposito sensu falsum per ‘virum’ et malum per ‘uxorem’; at cum dicitur maritus et uxor, significatur bonum per ‘maritum’ et verum per ‘uxorem’, ac in opposito sensu malum per ‘maritum’ et falsum per ‘uxorem’; causa hujus arcani haec est: in caelesti Ecclesia fuit maritus in bono et uxor in vero illius boni; at in spirituali Ecclesia est vir in vero et uxor in bono illius veri, et quoque actualiter ita sunt et fuerunt, interiora enim apud hominem hanc versuram habuerunt inde est ‘quod’ ubi in Verbo agitur de caelesti bono et inde caelesti vero, ibi dicatur ‘maritus et uxor’, at ubi de spirituali bono et inde spirituali vero, ibi dicatur ‘vir et uxor’, seu potius ‘vir et mulier’ exinde ut quoque ex ipsis vocibus cognoscitur de quo bono et de quo vero in Verbo in sensu ejus interno agitur; haec etiam 10 est causa quod passim prius dictum sit quod conjugia repraesentent conjunctionem boni et veri, ac veri et boni; amor etiam conjugialis ex conjunctione illa suam originem ducit; amor conjugialis apud caelestes ex conjunctione boni cum vero, et 11 amor conjugialis apud spirituales ex conjunctione veri cum bono; conjugia etiam illis conjunctionibus actualiter correspondent. Ex his patet quid involvit quod pater vocaverit nomine primum 12 , ac mater alterum, et quoque tertium ut constat ex lingua originali, quod nempe pater primum 12 nomine vocaverit, quia per illum significabatur falsum, et quod mater secundum quia per illum significabatur malum.

Fusnotat:

1. fit

2. The Manuscript inserts quoque.

3. sicut, in the First Latin Edition

4. fuit, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts filium significatur malum.

7. et

8. The Manuscript inserts seu.

9. See footnote page 497.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. at

12. primogenitum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.